1 |
Gaudeamus igitur, Juvenes dum sumus! Post jucundam juventutem, Post molestam senectutem Nos habebit humus! |
2 |
Ubi sunt, qui ante nos In mundo fuere? Transeas ad superos, Transeas ad inferos, Hos si vis videre! |
3 |
Vita nostra brevis est, Brevi finietur. Venit mors velociter, Rapit nos atrociter, Nemini parcetur! |
4 |
Vivat Academia! Vivant professores! Vivat membrum quodlibet! Vivant membra quaelibet! Semper sint in flore! |
5 |
Vivant omnes virgines Graciles, formosae! Vivant et mulieres Tenerae, amabiles, Bonae, laboriosae! |
6 |
Vivat et res publica Et qui illam regunt! Vivat nostra civitas, Maecenatum caritas, Qui nos hic protegunt! |
7 |
Pereat tristitia, Pereant dolores! Pereat diabolus, Quivis antiburschius Atque irrisores! |
Комментарии