[{{mminutes}}:{{sseconds}}] X
Пользователь приглашает вас присоединиться к открытой игре игре с друзьями .
Обычный латинский
(13)       Используют 57 человек

Комментарии

Мультилингва 7 августа 2021
Словарь включён в программу мероприятия [08.08.21 - 29.09.21] Мультилингва МЕГА 3.
Мультилингва 15 августа 2018
Словарь включён в программу мероприятия [18.07.18 - 07.09.18] Мультилингва МЕГА 2.
Avtan_phone 9 июня 2017
Mai. natus est Camillo Arruntio …


Тоже, наверное, либо запятая после Mai, либо natus с заглавной буквы.
Написать тут
Описание:
Аналог "обычного" на латыни
Автор:
Phemmer
Создан:
27 марта 2016 в 01:49 (текущая версия от 11 июня 2017 в 00:15)
Публичный:
Да
Тип словаря:
Тексты
Цельные тексты, разделяемые пустой строкой (единственный текст на словарь также допускается).
Содержание:
1 Et vero hoc etiam atque etiam, Athenienses, vos rogo et quaeso, si me eodem genere audiatis pro me dicentem, quo loqui sum solitus et in foro apud mensas, ubi me vestrum plerique audierunt, et aliis in locis, ut nec miremini, neque ob illud tumultuemini. Nam ita se res habet.
2 Verum illi sunt graviores, qui vestrum plerisque a pueritia acceptis persuadebant rem, quam crimini mihi darent, falsissimam: esse quendam Socratem, virum sapientem, qui et coelestia curet, et quae sub terra sint omnia perquisierit, causamque inferiorem efficiat superiorem.
3 Sed quod omnium absurdissimum est, ne nomina quidem eorum licet scire aut dicere, praeterquam si quis poeta inter eos est comicus. Quicumque autem invidia moti et calumnia usi sollicitabant vos, et quod sibimet ipsis persuasum erat, aliis persuadebant, hi omnes longe difficillimi sunt.
4 Velim igitur hoc ita fieri, si quid expediat et vobis et mihi, et respondendo me quippiam proficere: sed arbitror id difficile esse, minimeque me latet, qualis sit rei conditio. Verum tamen hoc ita esto, uti deo placet; legi quidem parendum est et causa dicenda.
5 Age vero, quidnam, quod crimini mihi darent, dicebant criminatores? Velut accusatorum enim nobis recitanda est iurata formula ipsorum: Socrates iniuste curioseque facit, quod inquirit quae sub terra sunt et quae in coelo, et causam inferiorem efficit superiorem, aliosque eadem docet.
6 Nam horum quisque, cives, potest in quamvis civitatem profectus, adolescentibus, quos nihil prohibet cum quocumque velint suorum civium gratis versari, his, inquam, persuadent ut, relicta illorum consuetudine, cum ipsis versentur, pretio soluto, atque insuper gratiam habeant.
7 Unde crimina haec in te conflata sunt? Non sane enim, te nihil curiosius ceteris tractante, postea tantus rumor et sermo exiit, nisi aliud quicquam ageres quam plerique. Dic ergo nobis, quid rei sit, ne etiam nos temere de te pronunciemus. Hoc qui dicit, videtur mihi aequum dicere.
8 Audite, quaeso. Ac fortasse nonnullis vestrum videbor ludere; sed mihi credite, nihil vobis nisi verum narrabo. Nam ego, Athenienses, ob nullam rem aliam nisi ob sapientiam quandam hoc nomen adeptus sum. Qualis ista sapientia sit, rogatis. Est ea, ut opinor, humana sapientia.
9 Vere enim videor in hoc genere sapiens esse; illi autem, quos modo dicebam, facile in maiore quodam quam humano genere sapientiae fuerint sapientes; aut non habeo quod dicam. Non enim profecto illam teneo; sed quisquid id ait, is et mentitur et mei criminandi causa dicit.
10 At ne mihi obstrepatis, Athenienses, etiamsi videar vobis aliquid magnum dicere. Non enim meum erit dictum, quod dicam, sed auctorem, qui dixit, haud spernendum vobis laudabo. Mea enim an sit aliqua sapientia et qualis, testem vobis adhibebo deum Delphicum. Nam Chaerephontis, opinor, meministis.
11 Ita etiam quondam Delphos profectus, hanc rem ausus est sciscitari sed propter id quod dicam ne tumultuemini, cives: rogavit enim hercle, an quisquam esset me sapientior; Pythia autem respondit, neminem sapientiorem esse. Quibus de rebus apud vos hic frater eius testabitur, quoniam ipse mortuus est.
12 Nam ego illa re audita, sic cogitabam: Quid tandem dicit deus? aut quid significat? nam ego sane mihi ipse nec magnae nec tantillae conscius sum sapientiae. Quid ergo tandem dicit, quum ait me sapientissimum esse? Non enim profecto mentitur, puto; neque enim fas illi.
13 Ergo quum dispicerem hominem nomine enim appellare nihil attinet: erat autem civilium virorum quidam, quem quum inspectarem, ista prope mente fui, Athenienses: mox cum eo colloquenti visus mihi est ille tum aliis multis hominibus, tum sibi maxime sapiens videri, at non esse.
14 Inde ego domum abiens hoc reputabam: Isto quidem homine ego sapientior sum. Nam etsi fortasse neuter nostrum quicquam scit rei praeclarae aut bonae; at ille putat se aliquid scire, quum nihil sciat; ego autem, ut nihil scio, ita ne puto quidem me scire quicquam.
15 Postea ergo iam ordine singulos adii, videns quidem et dolens invisum me fieri, atque ob id metuens: sed necessarium factu videbatur ut divinae vocis maximam rationem haberem, et quid illa sibi vellet irem exploratum ad omnes omnino, qui aliquid scire viderentur.
16 Ibi iam, Athenienses oportet enim verum ad vos dicere, Canem adiuro, hoc mihi accidisse quod dicam. Qui in summa dignatione erant, ii paene maxime mihi visi sunt manci esse, quaerenti de monitu dei: alii vero qui contemptiores habebantur, ad prudentiam probatiores esse homines.
17 Ostendendus nimirum vobis est error meus, tamquam laboribus me frangentis, ut mihi denique a nemine posthac argui oraculum posset. Nam a civilibus viris transii ad poetas, tum tragicos, tum dithyrambicos, tum ceteros, velut ibi manifesto deprehensurus me illis indoctiorem esse.
18 Nam prope dixerim, omnes paene qui hic adsunt, istis melius dicerent de iis quae isti composuerant. Ex eo itidem intellexi brevi, etiam poetas quae componerent, non sapientiae copia componere, sed naturae quadam vi et divino instinctu, veluti vates atque fatidicos.
19 Nam hi quoque multa et praeclara dicunt, nec tamen quicquam intelligunt eorum quae dicunt. Eiusmodi quippiam etiam poetis vidi evenire; simulque animadverti, eos propter carminis artem putare, se rerum quoque ceterarum sapientissimos esse homines, quarum non essent.
20 Atque hic eorum error sapientiam illam obscurabat. Quocirca me ipse interrogabam oraculi nomine, utrum vellem talis qualis essem esse, ita ut neque ad sapientiam illorum essem ullius rei sapiens, neque ad illorum imperitiam imperitus, an utrumque eorum quae illi haberent habere.
21 Ac respondi mihi ipsi atque oraculo, satius esse, me sicut essem esse. Ex hoc iam examine, Athenienses, et multae mihi inimicitiae contractae sunt, longeque acerbissimae illae et gravissimae: quo factum est ut multa mihi crimina conflata sint: et nomen hoc additum est quo sapiens vocor.
22 Nam verum, ut arbitror, nolint dicere, suam et scientiae simulationem et rerum omnium inscitiam patefactam esse. Quoniam igitur illi, opinor, ambitiosi sunt et vehementes et multi, et de compacto et persuasibiliter de me dicunt, impleverunt aures vestras, et pridem et nunc vehementer criminando.
23 Habetis, Athenienses, ea quae vera sunt: nam ego nec magnum quicquam nec tantillum vobis occultans aut dissimulans, causam dico. Tametsi propemodum scio, iisdem veris dicendis me in odium incurrere. Quae res argumento est, vera me loqui, idque esse meum crimen, et has rei causas esse.
24 Itaque sive nunc, sive posthac ista quaesieritis, ea ita esse invenietis. De iis rebus igitur, de quibus primi acccusatores me accusabant, defensio mea satis haec sit ad vos. Ad Melitum autem, virum optimum et civitatis amantem, ut ait, et ad posteriores, dehinc me conabor defendere.
25 Habet autem sic fere: Socratem ait iniuste facere, quod et adolescentes corrumpat, et deos, quos civitas statuit, non statuat, sed alia daemonia nova. Tale igitur est crimen. Iam eius criminis unamquamque partem examinemus. Ait me iniuste facere, qui corrumpam adolescentes.
26 Ergo eum qui meliores reddit demonstra, age dum, et ostende iudicibus. Viden' te silere, Melite, neque habere quod dicas? Atqui annon turpe hoc tibi satisque arguere videtur, id quod ego aio, te nihil rem curasse? Iam dic, amabo, quis illos reddit praestantiores? Leges.
27 Utrum senatores? Etiam senatores. At numquid, Melite, concionarii cives corrumpunt iuventutem? an illi quoque eos meliores quisque reddunt? Etiam illi. Praeter me igitur, quantum video, nemo est Atheniensium, qui non reddat probos ac praestantes; ego autem solus corrumpo.
28 Responde, sodes. Nihil difficile rogo. Annon et mali proximis semper vicinis in aliqua re nocent, et boni prosunt? Omnino. Estne ergo aliquis, qui ab iis quorum consuetudine utitur, potius damnum malit quam commodum accipere? Amabo, responde. Respondere quidem etiam lex iubet.
29 Ita tu quidem utrobique mentiris. Sin autem nolens corrumpo, peccatorum talium et involuntariorum neminem moris est arcessere, sed privatim prensum docere et commonefacere. Non enim dubium est, ubi rem didicero, me destiturum esse ab eo, quod faciam imprudens.
30 Tamen dic nobis, quomodo ais, Melite, adolescentulos a me corrumpi? Nempe, quantum litis a te agendae formula indicat, eo quod doceo statui non oportere deos quos civitas statuit, sed alia daemonia nova? annon haec docentem me dicis esse corruptorem? Immo prorsus plane hoc dico.
31 Nimirum haec etiam adolescentes a me discunt, quae cuivis subinde, si permagno, drachma licet de scena emere, ut Socratem irrideant, si haec simulet sua esse, praesertim tam absurda. Siccine, pro Iuppiter, videor tibi neminem statuere deum esse? Neminem vero, hercle, nullo pacto.
32 Nam video eum sibimet ipsum contraria dicere in me accusando, tamquam si dicat: Socrates iniuste facit, quod deos non statuit, sed quod deos statuit. Atqui hoc est iocantis. Iam considerate mecum, Athenienses, quomodo haec dicere me videatur: at tu responde nobis, Melite.
33 Estne hominum aliquis, Melite, qui statuat res humanas esse, homines autem non statuat? Respondeat, Athenienses, et ne aliud atque aliud occlamitet. Estne qui equos non statuat, verum artem equestrem? Aut qui tibias non statuat, verum tibiarum inflandarum artem? Nemo est, vir optime.
34 Nisi tu vis respondere, ego tibi narrabo et ceteris auditoribus. Sed quod statim rogavero, ad id responde. Estne qui daemonia seu divina esse statuat, daemonas autem seu deos non statuat? Nemo est. Ut iuvisti nos! Quippe vix tandem respondisti, ab auditoribus coactus.
35 Annon ergo daemonia et statui a me ais et doceri, sive nova ista seu vetera? Ita daemonia certe statuo, te iudice: idque etiam in formula litis iureiurando confirmasti: sed si daemonia statuo, etiam daemonas, opinor, a me statui prorsus necesse est. Annon est ita? Est vero.
36 Aeque enim absurdum id fuerit, ac si quis equorum prolem credat esse vel asinorum, mulos, equos autem et asinos non credat. Quamobrem fieri non potest, Melite, quin tu aut quod velles haec nos tentare, litem hanc moveris, aut quod non haberes in quod me vocares verum crimen.
37 Huic ego iustissime ita respondebo: Haud recte dicis, mi homo, si vivendi aut moriendi periculum putas reputandum esse ab eo, cuius vel mediocris sit virtus, et non unum potius illud spectandum, si quid agat, utrum iuste an iniuste agat, bonique an mali viri fungatur officio.
38 Ita enim res est plane, Athenienses: quo quisque in loco se statuerit ipse, quod optimum arbitraretur sequutus, aut a praefecto statutus fuerit, ibi eum oportet meo iudicio perstare et dimicare, nihil nec mortem neque aliud quicquam reputantem prae turpitudine.
39 Indignum profecto sit, et meritissimo me aliquis in ius educat, quod deos esse non credam, ut qui oraculo fidem non habuerim, mortemque metuam, et sapiens esse mihi videar, qui non sim. Nihil enim, cives, aliud est, metuere mortem, quam videri sibi sapientem esse, qui non sit.
40 Quae si dicens corrumpo adolescentes, perniciosa haec sane fuerint; sin quis alia me dicere ait praeter illa, nihil dicit. Quocirca ita responderim: Athenienses, sive parebitis Anyto, sive non; seu dimittetis me, seu non: sic habetote, non aliter facturum me esse, etiamsi saepe mihi sit moriendum.
41 Etenim dicturus vobis nunc sum alia quaedam, quibus fortasse reclamabitis; at nolite hoc facere. Profecto enim, si me occidetis, talem qualem ego dico, non me magis laedetis quam vosmet ipsos. Me enim nequaquam laedet nec Melitus, nec Anytus; nam ne poterunt quidem.
42 Non enim fas esse arbitror meliorem virum laedi a deteriore. Occidet me fortasse aut expellet aut ignominia notabit; et haec quidem fortasse hic aut alius quispiam, credo, maxima mala putat; sed ego non puto, verum multo magis, si quis facit quod nunc hicce facit, quum hominem occidere audet.
43 At vos offensi forsitan, velut dormitantes quum excitantur, me ferietis, atque Anyto obsequuti, temere occidetis; posthac reliquum tempus perdormiscetis, nisi quem alium deus vobis miserit, cura permotus vestri. Me autem talem esse, qui a deo civitati datus videar, hinc cognoscere poteritis.
44 Contra enim, opinor, idoneum ego adhibeo testem, vera me dicere, paupertatem. Fortasse igitur mirabile videatur, quod, quum ita privatim quemque consilio iuvem circumiens atque aliena curans, publice non audeo prodire in concionem vestram, ut consilio iuvem civitatem.
45 Idque est quod mihi adversatur ne rempublicam tractem; ac pulcherrime adversari mihi videtur. Nam profecto, Athenienses, si ego pridem aggressus essem publica negotia tractare, pridem periissem, neque aut vobis utilitatis quicquam attulissem, aut mihimet ipsi.
46 Nemo enim hominum salvus erit, qui aut vobis aut cuicumque alii populo ingenue adversetur, multaque contra ius et leges in civitate fieri prohibeat; sed necesse est vere pugnaturum pro iure, si salvus esse vel brevi tempore volet, privatum agere, neque rempublicam capessere.
47 Gravia equidem dabo vobis argumenta eius rei, non dicta, sed, quod vos magni ducitis, facta. Audite ergo mihi quae acciderunt, ut cognoscatis nemini me contra officium cedere metu mortis, quamvis non cedendo iam iamque perierim. Dicam autem vobis gravia et iudiciaria, sed vera tamen.
48 Tunc vero ego rursus non verbis sed facto ostendi, mortem videri mihi nisi subrustice dictum videbitur susque deque habendam, sed ut nihil iniustum aut impium committerem, id vero maximae curae habendum. Me quidem illa potestas adeo violenta non perterruit, ut iniustum quicquam committerem.
49 Huius autem rei vobis plurimi erunt testes. Num ergo putatis me tot annos superaturum fuisse, si publicis muneribus fungerer, bonique viri fungens officio, iustitiae suffragarer, atque hoc, ut decet, plurimi facerem? Nihil profecto minus, Athenienses: neque enim alius quisquam hominum potuerit.
50 Atque eorum sive quis probus fit, sive non fit, iure non sustinuerim causam ipsorum, quorum neque ulli promisi quicquam doctrinae, neque tradidi. Si quis autem dicit se a me umquam aut didicisse aut privatim audisse, quod non etiam ceteri omnes, is, scitote, verum non dicit.
51 Est enim res haud iniucunda. Mihi autem hoc, sicut ego aio, imperatum est a deo ut faciam, tum per vaticinia, tum per insomnia, tum quocumque demum modo divinum aliud numen homini imperare aliquid solet ut agat. Haec, Athenienses, et vera sunt et argumentis vinci facile possunt.
52 Etenim ipsis quidem corruptis forsitan esse possit ratio cur succurrant; incorruptis vero, iam senioribus viris, illorum necessariis, quae potest ratio esse succurrendi mihi, nisi recta haec et iusta, quod sciunt Melitum mentiri, me autem vera loqui? Sed hactenus, cives.
53 Ergo fortasse, aliquis haec cogitans, mihi arroganter contumax irascetur hoc ipsum, et calculum iratus mittet. Quo animo si quis est vestrum id quod equidem nolim, sed si est, aequam mihi rem videor ad eum dicturus, quum dico: Mihi quoque, vir optime, etiam cognati sunt quidam.
54 Qui quidem mihi labem adspergere videntur civitati; adeo ut exterorum non nemo existimare possit, virtute praestantes Athenienses, et quos quisque sibimet ipsi in magistratibus ceterisque honoribus mandandis praeponere soleat, eos nihilo praestantiores mulierculis esse.
55 Haec enim, Athenienses, nec vos facere decet, qui modo qualescumque esse videmini, nec si nos faciamus, a vobis concedendum est; sed hoc sane ostendendum, multo potius damnaturos vos esse eum, qui miserabilia haec spectacula edat, faciatque ut civitas derideatur, quam qui se teneat quietus.
56 Mitto existimationem, cives; ne iustum quidem esse arbitror exorare iudicem, aut ab exorato absolvi, sed docere ac persuadere. Non enim ad hoc sedet iudex ut ius gratificetur, sed rem ut iudicet; utpote iuratus, se non gratiam, quibuscumque libeat ipsi, sed ius redditurum esse ex legibus.
57 Ac Melitum quidem iam videor mihi evasisse, neque evasi tantum, sed nemini hoc dubium est, si Anytus et Lyco ad me accusandum non surrexissent, illum etiam mille drachmas soluturum fuisse, non recepta quinta parte calculorum. Aestimat ergo mihi vir litem poenamque morte.
58 Iam quid convenit pauperi viro, benemerenti, qui otio indiget ut vos ad virtutem adhortetur? Nihil est quod tam conveniat, Athenienses, tali viro magis, quam ut ei publice victus in prytaneo praebeatur; multoque id magis quam si quis vestrum equo aut bigis aut alio curriculo Olympiis vicit.
59 Itaque si me oportet ex vero ac pro dignitate aestimare, victum dicam in prytaneo. Fortasse igitur vobis, quum haec dico, similiter videor dicere ac de miseratione et supplicibus verbis, arroganter contumax; verum non ita se res habet, Athenienses, sed hoc potius modo.
60 Num vincula? Et quid me opus est vivere in carcere, servientem eorum qui quoque tempore constituentur potestati, Undecimvirorum? an pecuniariam poenam, et in vinculis retineri, donec solvam? At hic id ipsum mihi recurrit, quod modo dicebam: nihil mihi est pecuniae, unde solvam.
61 At non tanta vitae cupiditate occaecatus sum, ut nequeam videre, quum vos, cives mei, perferre non potueritis meos sermones et conversationem meam, quae vobis adeo molesta et invidiosa facta est, ut iam ab ea liberari velitis, alios homines eam facile laturos esse.
62 Accedit quod ego non consuevi me dignum deputare ullo malo. Etenim si mihi argentum esset, tanto litem aestimarem quantum solvere possem nam nullum mihi ea re damnum fieret: nunc autem nihil est; nisi forte, quantum ego solvere potero, tanto mihi aestimare vultis.
63 Vocabunt enim me sapientem, etsi non sum, qui vobis opprobrium dicere cupient. At si parumper exspectassetis, idem fataliter vobis evenisset. Videte enim aetatem meam, quam longe processerit in vita, et prope sit mortem. Dico autem illud non ad omnes vos: sed tantum ad eos qui me morte multarunt.
64 Inopia quidem cecidi, verum non verborum, sed audaciae et impudentiae, et quod voluntas mihi defuit dicendi ad vos ea, quae vobis gratissima essent auditu, si et eiularem et lamentarer atque alia facerem et dicerem multa, mihi, ut ego aio, indecora; qualia vos adsueti estis ex ceteris audire.
65 Sed vide ne non illud difficile sit, Athenienses, mortem evitare, sed multo difficilius, improbitatem: velocius enim haec currit morte. Ita nunc ego, ut tardus et senex, a tardiore sum oppressus; accusatores autem mei, ut violenti et acres, a velociore, malitia.
66 Atque ego illam sententiam ratam habeo, istique hanc suam. Igitur haec et oportebat sic, opinor, agi, et satis tolerabiliter acta puto. Quod reliquum est, cupio vobis vaticinari, condemnatores mei. Perveni enim nunc eo ubi maxime homines vaticinantur, quum mors imminet.
67 Nam praedico, cives, si me occideritis, continuo vobis post excessum meum venturam esse poenam, longe, Iuppiter, graviorem illam quam qua me multastis capitali. Hoc enim nunc fecistis, spe inducti fore ut reddendam vitae rationem defugiatis: sed contra plane eventurum vobis dico.
68 Cum his vero qui me absolverunt libenter colloquar de iis, quae modo facta sunt, interim dum magistratus suas res agunt, egoque nondum abducor quo abductum me mori oportet. Itaque mihi manete, cives, tantum temporis: nihil enim obstat quo minus inter nos confabulemur, quoad licet.
69 Nunc autem nusquam in huius diei actione mihi, nec facienti quicquam nec dicenti, adversatum est. Cuius rei quam causam esse suspicer, ego dicam vobis. Nam videtur id quod mihi accidit bonum fuisse; ac nequaquam recte suspicamur, qui malum putamus esse mortem.
70 Consideremus iam sic quoque, quam magna spes sit bonum illud esse. Ex duobus enim alterum est mors: nam aut velut in nihilum interitus est, ut ne ullum quidem ullius rei sensum retineat mortuus, aut, quod vulgo dicitur, commutatio quaedam et peregrinatio animi hac ex sede hinc in aliam sedem.
71 Ego certe saepe emori cupio, si illa sunt vera. Nam mihi quidem ipsi delectabilis ibi conversatio erit, si colloqui licebit cum Palamede et Aiace Telamonio, et si quis priscorum alius iniquo iudicio oppressus est: conferre meos casus cum illorum, non iniucunda, ut arbitror, res erit.
72 Quanti tandem quis aestimandum putabit, iudices, explorare eum qui magnum illum exercitum duxit ad Troiam, aut Ulyssem aut Sisyphum? ne sexcentos memorem alios, vel viros vel mulieres, quibuscum versari et colloqui et ad examinis consuetudinem redire, nimium quantum erit beatitatis.
73 Propterea etiam nusquam me revocavit signum istud; nec magnopere iis, qui me condemnarunt et qui accusarunt, succenseo: etsi non eo consilio agebant condemnatores mei et accusatores, sed quod mihi nocere se crediderant; in quo sane non carent iusta reprehensione.
74 Eodemque anno Stephanus papa venit in Franciam, adiutorium et solatium quaerendo pro iustitiis sancti Petri; similiter et Carlomannus, monachus et germanus supradicti Pippini regis, per iussionem abbatis sui in Franciam venit, quasi ad conturbandam petitionem apostolicam.
75 Tunc domnus ac praecelsus Carolus rex consiliavit una cum Francis, quid perageret; et sumpto consilio, ut ita, sicut missus apostolici per verbum domni Adriani apostolici postulavit, ita fieret, tunc synodum suprascriptus gloriosus rex tenuit generaliter cum Francis Ienuam civitatem.
76 Ibique exercitum dividens iam fatus domnus rex, et perrexit ipse per montem Caenisium et misit Bernehardum avunculum suum per montem Iovem cum aliis eius fidelibus. Et tunc ambo exercitus ad clusas se coniungentes, Desiderius ipse obviam domni Caroli regis venit.
77 Dum igitur ipsa Saxonum gens coepisset seviens domos forinsecus incendia cremare, venerunt ad quandam basilicam in loco, qui dicitur Fricdislar, quam sanctae memoriae Bonefacius novissimus martyr consecravit atque per spiritum prophetiae praedixit, quod nunquam incendio cremaretur.
78 Et dum pervenisset in loco, qui dicitur Ingilinhaim, mittens quatuor scaras in Saxoniam: tres pugnam cum Saxonibus inierunt et auxiliante Domino victores extiterunt; quarta vero scara non habuit pugnam, sed cum praeda magna inlesi iterum reversi sunt ad propria.
79 Hrodgaudus occisus est, et supradictus domnus Carolus rex ad Tarvisium civitatem pascha celebravit, et captas civitates Foroiulem, Tarvisium cum reliquis civitatibus, quae rebellatae fuerant; et disposuit omnes per Francos et iterum cum prosperitate et victoria reversus est in Franciam.
80 Et quantum super eos Dei virtus propter salutem christianorum operata est, nullus narrare potest; attamen quantum illi plus pavore perterriti fuerunt, tanto magis christiani confortati omnipotentem Deum laudaverunt, qui dignatus est suam manifestare potentiam super servos suos.
81 Et tunc domnus Carolus rex una cum Francis reaedificavit Eresburgum castrum denuo et alium castrum super Lippiam, ibique venientes Saxones una cum uxoribus et infantibus innumerabilis multitudo baptizati sunt et obsides, quantos iamdictus domnus rex eis quaesivit, dederunt.
82 Ibi tota hieme residens et ibi pascha iam fatus excellentissimus rex celebravit. Et dum ibi resideret, multotiens scaras misit et per semetipsum iter peregit; Saxones, qui rebelles fuerunt, depraedavit et castra cepit et loca eorum munita intervenit et vias mundavit, ut dum tempus congruum venisset.
83 Tunc domnus rex Carolus praespiciens, se ex omni parte Deo largiente pacem habere, sumpsit consilium orationis causae ad limina beatorum apostolorum iter peragendi et causas Italicas disponendi, et cum missis imperatoris placitum habendi de convenentiis eorum; quod ita factum est.
84 Supradictus exercitus sic iter peragens usque ad fluvium, cuius vocabulum est Raba; et exinde uterque exercitus de ambobus ripis ad propria reversi sunt, magnificantes Deum de tanta victoria. Et celebravit domnus rex Carolus natalem Domini in Reganesburg, pascha similiter.
85 Pseudosynodus Grecorum, quam falso septimam vocabant, pro adorandis imaginibus fecerunt, reiecta est a pontificibus. Inde motus est exercitus partibus Saxoniae per duas turmas: in unam fuit domnus Carolus gloriosissimus rex; in aliam misit domnum Carolum nobilissimum filium suum per Coloniam.
86 Saxones autem congregantes se in campo, qui dicitur Sinistfelt, praeparantes se quasi ad pugnam; cum vero audissent se ex duabus partibus esse circumdatos, dissipavit Deus consilia eorum, et quamvis fraudulenter et christianos se et fideles domno regi fore promiserunt.
87 Expeditio facta in Saxoniam, et usque ad oceanum trans omnes paludes et invia loca transitum est; et rex de Haduloha regressus – hoc enim loco nomen, ubi oceanus Saxoniam alluit – tota Saxonum gente in deditionem per obsides accepta trans Renum in Gallias reversus est.
88 Sed in ipso paschae tempore Nordliudi trans Albim sedentes seditione commota legatos regios, qui tunc ad iustitias faciendas apud eos conversabantur, conprehendunt, quosdam ex eis statim trucidantes, ceteros ad redimendum reservant; ex quibus aliqui effugerunt, ceteri redempti sunt.
89 Nordliudi contra Thrasuconem ducem Abodritorum et Eburisum legatum nostrum conmisso proelio acie victi sunt. Caesa sunt ex eis in loco proelii quattuor milia, ceteri, qui fugerunt et evaserunt, quanquam multi et ex illis cecidissent, de pacis conditione tractaverunt.
90 Insulae Baleares, quae a Mauris et Sarracenis anno priore depraedatae sunt, postulato atque accepto a nostris auxilio nobis se dediderunt et cum Dei auxilio a nostris a praedonum incursione defensi sunt. Signa quoque Maurorum in pugna sublata et domno regi praesentata sunt.
91 Nam his se et terram et populum unusquisque illorum tradidit, et tota Brittaniorum provincia, quod numquam antea, a Francis subiugata est. Eodem anno monachus quidam de Hierosolimis veniens benedictionem et reliquias de sepulchro Domini, quos patriarcha Hierosolimitanus domno regi miserat, detulit.
92 Quo motu tectum basilicae beati Pauli apostoli magna ex parte cum suis trabibus decidit et in quibusdam locis urbes montes ruerunt. Eodem anno loca quaedam circa Renum fluvium et in Gallia et in Germania tremuerunt. Pestilentia propter mollitiem hiberni temporis facta est.
93 Et in Italia Teate civitas similiter capta et incensa est eiusque praefectus Roselmus conprehensus; castella, quae ad ipsam civitatem pertinebant, in deditionem accepta sunt. Zatun et Roselmus una die ad praesentiam imperatoris deducti et exilio dampnati sunt.
94 Qui rediens ad populum suum pauco tempore transacto diem obiit. Et misit caganus unum de optimatibus suis, petens sibi honorem antiquum, quem caganus apud Hunos habere solebat. Cuius precibus imperator adsensum praebuit et summam totius regni iuxta priscum eorum ritum caganum habere praecepit.
95 Illisque absolutis conventum habuit imperator cum primoribus et optimatibus Francorum de pace constituenda et conservanda inter filios suos et divisione regni facienda in tres partes, ut sciret unusquisque illorum, quam partem tueri et regere debuisset, si superstes illi eveniret.
96 Classis a Niciforo imperatore, cui Niceta patricius praeerat, ad reciperandam Dalmatiam mittitur; et legati, qui dudum ante quattuor fere annos ad regem Persarum missi sunt, per ipsas Grecarum navium stationes transvecti ad Tarvisiani portus receptaculum nullo adversariorum sentiente regressi sunt.
97 Fuerunt praeterea inter praedicta munera candelabra duo ex auricalco mirae magnitudinis et proceritatis. Quae omnia Aquis palatio ad imperatorem delata sunt. Imperator legatum et monachos per aliquantum tempus secum retinens in Italiam direxit atque ibi eos tempus navigationis expectare iussit.
98 Filius autem imperatoris Carlus Albiam ponte iunxit et exercitum, cui praeerat, in Linones et Smeldingos, qui et ipsi ad Godofridum regem defecerant, quanta potuit celeritate transposuit populatisque circumquaque eorum agris transito iterum flumine cum incolomi exercitu in Saxoniam se recepit.
99 Interea Godofridus rex Danorum per negotiatores quosdam mandavit, se audisse, quod imperator ei fuisset iratus, eo quod in Abodritos anno superiore duxit exercitum et suas ultus est iniurias, addens velle se purgare ab eo, quod ei obiciebatur; foederis inruptionem ab illis primo fuisse inchoatam.
100 Ipse autem interea propter classem, quam anno superiore fieri imperavit, videndam ad Bononiam civitatem maritimam, ubi eaedem naves congregatae erant, accessit farumque ibi ad navigantium cursus dirigendos antiquitus constitutam restauravit et in summitate eius nocturnum ignem accendit.
101 Et ad suscepti regni administrationem cura conversa primo legationes gentium, quae ad patrem venerant, auditas absolvit, alias deinde simili modo ad patrem quidem missas, ad se vero venientes suscepit. Inter quas praecipua fuit legatio de Constantinopoli directa.
102 Sed antequam illuc veniret, id est cum adhuc domi esset, adlatum est ei, quosdam de primoribus Romanorum ad interficiendum Leonem papam in ipsa urbe Roma conspirasse ac deinde, cum huius causae indicium ad pontificem esset delatum, omnes illius factionis auctores ipsius iussu fuisse trucidatos.
103 Romani, cum Leonem papam aegritudine decubuisse viderent, collecta manu omnia praedia, quae idem pontifex in singularum civitatum territoriis noviter construxit, primo diripiunt, deinde inmisso igne cremant, tum Romam ire statuunt et, quae sibi erepta querebantur, violenter auferre.
104 Quod ubi imperator audivit, Remis ei statuit occurrere missisque obviam his, qui eum illo deducerent, adventum eius praeveniens cum magno eum ibidem honore suscepit. Qui statim imperatori adventus sui causam insinuans celebratis ex more missarum sollemniis eum diadematis inpositione coronavit.
105 Multis deinde inter eos muneribus et datis et acceptis conviviisque opipare celebratis et amicitia vicissim firmissimo robore constituta aliisque utilitatibus sanctae Dei ecclesiae pro temporis oportunitate dispositis pontifex Romam, imperator Compendium palatium petiit.
106 Quo cum pervenisset, legatum Leonis imperatoris de Constantinopoli pro Dalmatinorum causa missum Niciforum nomine suscepit; quem etiam, quia Cadolah, ad quem illorum confinium cura pertinebat, non aderat et tamen brevi venturus putabatur, adventum illius iussit opperiri.
107 Filii quoque Godofridi regis Danorum propter assiduam Herioldi infestationem missa ad imperatorem legatione pacem petunt eamque a se servandam pollicentur; sed cum haec simulata magis quam veracia viderentur, velut inania neglecta sunt, et auxilium contra eos Herioldo datum.
108 Causa defectionis erat, quod regiam potestatem, quam Sclaomir eatenus post mortem Thrasconis solus super Abodritos tenebat, cum Ceadrago filio Thrasconis partiri iubebatur; quae res illum tam graviter exacerbavit, ut adfirmaret se numquam posthac Albim fluvium transiturum neque ad palatium venturum.
109 Timocianorum quoque populum, qui dimissa Bulgarorum societate ad imperatorum venire ac dicioni eius se permittere gestiebat, ne hoc efficeret, ita intercepit ac falsis persuasionibus inlexit, ut omisso, quod facere cogitabat, perfidiae illius socius et adiutor existeret.
110 Harioldus quoque iussu imperatoris ad naves suas per Abodritos reductus in patriam quasi regnum ibi accepturus navigavit. Cui se duo ex filiis Godofridi quasi una cum eo regnum habituri sociasse dicuntur, aliis duobus patria expulsis; sed hoc dolo factum putatur.
111 Borna quoque primo per legatos, deinde ipse veniens, quid sibi facto opus esse videretur, suggessit. In eo conventu Bera comes Barcinonae, qui iam diu fraudis et infidelitatis a vicinis suis insimulabatur, cum accusatore suo equestri pugna confligere conatus vincitur.
112 In ostio Sequanae similia temptantes resistentibus sibi litoris custodibus, quinque suorum interfectis inritae recesserunt. Tandem in Aquitanico litore prosperis usae successibus vico quodam, qui vocatur Buyn, ad integrum depopulato cum ingenti praeda ad propria reversae sunt.
113 Nam et hominum et boum pestilentia tam inmane longe lateque grassata est, ut vix ulla pars totius regni Francorum ab hac peste inmunis atque intacta posset inveniri. Frumenta quoque et legumina imbrium adsiduitate corrupta vel colligi non poterant vel collecta conputrescebant.
114 Vinum etiam, cuius parvus proventus eodem anno fuit, propter caloris inopiam acerbum et insuave fiebat. In quibusdam vero locis de inundatione fluminum aquis in plano stagnantibus autumnalis satio ita impedita est, ut penitus nihil frugum ante verni temperiem seminaretur.
115 Adlatum est et de morte Leonis Constantinopolitani imperatoris, quod conspiratione quorundam optimatum suorum et praecipue Michahelis comitis domesticorum in ipso palatio sit interemptus; qui suffragio civium et praetorianorum militum studio infulas imperii suscepisse dicitur.
116 Quos ille cum audisset ac litteras, quae adlatae fuerant, legisset, rei novitate non inmerito permotus ad explorandam diligentius insolitae et numquam prius in Franciam venientis legationis causam Machelmum quendam de Baioaria cum ipsis legatis ad memoratum regem Bulgarorum direxit.
117 Iul. pronuntiato atque Compendio habito ipse ad Brittanicam expeditionem per se faciendam animo intento Hlotharium filium imperii socium Romam mittere decrevit, ut vice sua functus ea, quae rerum necessitas flagitare videbatur, cum novo pontifice populoque Romano statueret atque firmaret.
118 Hoc anno paucis ante solstitium aestivale diebus in territorio Augustodunense aere in tempestatem subita mutatione converso ingens fragmentum ex glacie simul cum grandine decidisse narratur, cuius longitudo quindecim, latitudo septem, crassitudo duos pedes habuisse dicitur.
119 Nam sic illo reverti statuit, habiturus ibi conventum, quod de Brittania regressus eo se tempore ibidem habere velle optimatibus indicaverat. Quo cum peracta venatione fuisset reversus, Bulgaricam legationem audivit; erat enim de terminis ac finibus inter Bulgaros ac Francos constituendis.
120 Qui cum reversus nihil certi super his, quae fama vulgaverat, reportasset, imperator legatum ad se evocatum sine litteris remeare fecit. Interea Pippinus rex, filius imperatoris, ut iussus erat, cum suis optimatibus et Hispanici limitis custodibus circa Kal. Febr.
121 Condictoque ac pronuntiato ad medium Octobrium generali conventu, caeteris omnibus more sollempni absolutis ipse trans Rhenum ad villam, quae Salz vocatur, cum suo comitatu profectus est. Ibi ad eum legati Neapolitanorum venerunt, atque inde accepto responso ad sua regressi sunt.
122 Sed imperator licet huius rei nuntium graviter ferret, nihil tamen inconsulte gerendum iudicans consiliariorum suorum adventum statuit operiri; transactaque autumnali venatione circa Kal. Octobr. per Moenum fluvium usque ad Franconofurd secunda aqua navigavit.
123 Cumque legati, quos ad Abodritos miserat, reversi nuntiassent, variam gentis illius super rege suo recipiendo sententiam, meliores tamen ac praestantiores quosque de illius receptione concordare, acceptis ab eo, quos imperavit, obsidibus in regnum suum eum fecit restitui.
124 Quae tarditas in tantum noxia fuit, ut Abumarvan vastatis Barcinonensium ac Gerundensium agris villisque incensis, cunctis etiam, quae extra urbes invenerat, direptis cum incolomi exercitu Caesaraugustam se prius reciperet, quam a nostro exercitu vel videri potuisset.
125 In cuius locum Valentinus diaconus a Romanis et electus et ordinatus vix unum mensem in pontificatu complevit. Quo defuncto Gregorius presbyter tituli sancti Marci electus, sed non prius ordinatus est, quam legatus imperatoris Romam venit et electionem populi, qualis esset, examinavit.
126 Qui cum Lugdunum venisset, consedit nuntium opperiens, qui se de Sarracenorum adventu faceret certiorem; in qua expectatione cum Pippino fratre conloquitur et comperto, quod Sarraceni ad marcam venire aut timerent aut nollent, redeunte in Aquitaniam fratre ipse ad patrem Aquasgrani revertitur.
127 Quod audientes filii Godofridi contractis subito copiis ad marcam veniunt et nostros in ripa Egidore fluminis sedentes ac nihil tale opinantes transito flumine adorti castris exuunt eisque in fugam actis cuncta diripiunt ac se cum omnibus copiis suis in sua castra recipiunt.
128 Contra quos Hugo filius Hlotharii regis arma sumens inconsulte non mediocrem eis intulit audatiam. Nam nil prospere egit et utile, verum et turpiter inde aufugit, interfectis atque captis quam plurimis e suis sociis; inter quos etiam Abbas filius Adalardi captus est.
129 Mittuntque ad eos qui trans Scaldum erant, ut die statuta venientes, hi ex una parte fluminis hique ex alia eosque delerent. Sed non provenit ita ut voluerunt. Nam non solum nil prospere egerunt, verum turpiter fugiendo vix evasere, captis suorum plurimis atque occisis.
130 Indeque eisdem V. Kal. Ianuarii Camaracum ingressi incendiis et occisionibus tam civitatem quam monasterium sancti Gaugerici vastantes atque cum infinita praeda ad castra sua reversi omnia monasteria supra Hisscar fluvium devastant, fugatis ac interfectis habitatoribus.
131 Paucique Nortmanni ex dicta villa egressi, omnem exercitum vertit in fugam, pluresque ex eis, videlicet usque ad centum homines, interfecerunt; et nisi rex citius equo descendens locum resistendi et audaciam suis donaret, omnes turpiter ex eodem loco fugiendo abirent.
132 Indeque omne regnum usque Hisam ferro et igne devastant, subversis moeniis et monasteriis atque aecclesiis usque ad solum dirutis servitoribusque divini cultus aut gladio aut fame peremptis aut ultra mare venditis et accolis terrae deletis, nemine sibi resistente.
133 Moritur etiam his diebus Hrotgarius Belvagorum episcopus; cui successit Honoratus. Verno vero tempore a Condato egressi maritima petivere loca, ibique aestivo remorati tempore Flamingos e terra sua fugere compulerunt et undique saevientes omnia ferro et igne depopulantur.
134 Nortmanni vero non cessant captivari atque interfici populum Christianum atque aecclesias subrui, destructis moeniis et villis igne crematis. Per omnes enim plateas iacebant cadavera clericorum, laicorum nobilium atque aliorum, mulierum, iuvenum et lactentium.
135 Non enim erat via vel locus, quo non iacerent mortui, et erat tribulatio omnibus et dolor, videntes populum Christianum usque ad internitionem devastari. Interim, quia rex iuvenis erat, omnes principes Compendio palatio conveniunt tractaturi, quid illis esset agendum.
136 Post sanctum itaque pascha inchoatur tributum persolvi. Spoliantur aecclesiae et aecclesiastica mancipia; tandem soluto tributo, mense Octobrio finiente adunantur Franci, ut, si Nortmanni inmutari fidem vellent, eis resisterent. Nortmanni vero sua castra incendunt atque ab Ambianis recedunt.
137 Inter haec omnes qui morabantur Neustria atque Burgundia adunantur et collecto exercitu adveniunt quasi debellaturi Nortmannos. Sed ut congredi debuerunt, contigit ruere Ragnoldum ducem Cinomannicum cum paucis, et hinc rediere omnes ad loca sua cum magna tristitia, nil actum utile.
138 Tunc Nortmanni sevire coeperunt incendiis, occisionibus sitientes, populumque Christianum necant, captivant, aecclesias subruunt, nullo resistente. Iterum Franci parant se ad resistendum, non in bello, sed munitiones construunt, quo illis navale iter interdicant.
139 Parisius civitatem Gauzlinus episcopus munit. Nortmanni vero mense Novembri Hisam ingressi praedictum castrum obsidione cingunt aquamque eis qui in castro erant inclusi haurire ex flumine, quia aliam non habebant, prohibent. Hi vero qui in castro erant coeperunt laborare pro penuria aquae.
140 Sed Dani multis suorum amissis rediere ad naves; indeque sibi castrum statuunt adversus civitatem eamque obsidione vallant, machinas construunt, ignem supponunt et omne ingenium suum apponunt ad captionem civitatis. Sed Christiani adversus eos fortiter dimicando in omnibus extitere superiores.
141 Illis vero qui intra turrim erant acriter resistentibus, fit clamor multitudinis usque in caelum, episcopo desuper muro civitatis cum omnibus qui in civitate erant nimis flentibus, eo quod suis subvenire non possent, et quia nil aliud agere poterat, Christo eos commendabat.
142 At Nortmanni cum impetu portam ipsius turris adeunt ignemque subponunt, et hi qui infra erant fracti vulneribus et incendio capiuntur atque ad obprobrium Christianorum diversis interficiuntur modis atque in flumine praecipitantur. Indeque ipsam turrim destruunt.
143 Gauzlinus vero, dum omnibus modis populo Christiano iuvare studeret, cum Sigefrido rege Danorum amicitiam fecit, ut per hoc civitas ab obsidione liberaretur. Dum haec aguntur, episcopus gravi corruit infirmitate, diem clausit extremum in loculoque positus est in ipsa civitate.
144 Cuius obitus Nortmannis non latuit; et antequam civibus eius obitus nuntiaretur, a Nortmannis deforis praedicatur episcopum esse mortuum. Dehinc vulgus pertesi una cum morte patris obsidione inremediabiliter contristantur. Quos Odo illustris comes suis adhortationibus roborabat.
145 In quo incendio omnis ornatus monasterii sancti Vedasti in thesauro et sacris vestibus et libris et kartis deperiit. Imperator vero cum exercitu ad castra Nortmannorum veniens, quia ex utraque parte fluminis castra fixerant, eis unam fecit deserere fluviumque transire atque in unum castra ponere.
146 Indeque coeperunt, quia hiems imminebat, missi ad invicem discurrere, ut imperator pacem cum Danis faceret. Et factum est vere consilium nimis miserum. Nam utrumque, et civitatis redemptio illis promissa est et data et via sine impedimento attributa, ut Burgundiam hieme depraedarent.
147 Nortmanni vero, qui per Sequanam ascenderant a Parisius, cum omni exercitu et suppellectili et navibus Hionam fluvium ingressi Senonas civitatem obsederunt. Sed Evrardus archiepiscopus ipsius civitatis statim cum eis de redemptione civitatis agi coepit et obtinuit quod voluit.
148 Dani vero Parisius regressi propter tributum ab imperatore promissum, pro qua re Askrichus ad imperatorem abiit et pro quo ierat rediens secum detulit; datoque tributo, quia nullus erat qui eis resisteret, iterum per Sequanam Maternam fluvium ingressi Gaziaco sibi castra statuunt.
149 Hroderardus Camaracensium episcopus his diebus obiit. Karolus vero post amissum imperium fertur a suis strangulatus; tamen in brevi finivit vitam praesentem, possessurus caelestem, ut credimus. Nortmanni vero omnia loca usque Mosam more solito et partem Burgundiae devastant.
150 Ibique cum Berengero rege non modica gessit bella semperque victor extitit. Cumque Berengerum e regno fugere compulisset, Romam ivit, imperator efficitur. Odo vero rex Francos, qui suo nolebant se subdi dominationi, partim blanditiis, partim terroribus sibi sociari festinabat.
151 Post haec ab Arnulfo convocatur ad placitum. Qui sibi et regno suisque consulens, sumptis primoribus e suis, ad regem ire non distulit, praemisitque ante se Theodericum cum aliis, qui ei suum nuntiarent adventum et cum eo de his quae necessaria erant tractarent.
152 Interim, dum missi inter illos discurrerent, Balduinus relictis sociis ivit ad regem Odonem et promisit se de reliquo fidelem illi fore. At ille benigne suscepit eum et cum honore hortatusque est, ut in sua promissione maneret, iussitque, ut secum iret ad condictum placitum.
153 Cumque amnem Maternam transissent et longius a civitate processissent, Nortmanni eos omnes insecuti comprehenderunt ipsum episcopum cum omni populo. Indeque reversi civitatem igne combusserunt murosque quantum placuit destruxerunt; atque inibi morati sunt usque.
154 Circa autumni vero tempora Odo rex adunato exercitu Parisius venit, ibique castra metati sunt prope civitatem, ne iterum ipsa obsideretur. Nortmanni vero per Maternam in Sequanam regressi indeque navigantes et iter per terram facientes, Luvam fluvium ingressi, circa eius littora sedem sibi firmant.
155 Illis vero qui per terram iter agebant occurrit rex Odo circa Germaniacum; sed propter loci incommoditatem nil eis damni intulit. Nortmanni vero coeptum iter peragentes castra sibi adversus civitatem statuunt. Alstingus autem cum suis Argova super Sumnam sedem sibi firmavit.
156 Arnulfus vero rex adunato exercitu venit adversum Nortmannos et Deo se protegente ipsum cepit castrum, interfecta non modica multitudine Danorum; atque hac patrata victoria ita rediit in regnum suum. Nortmanni vero, qui huc illucque dispersi erant, adunati in eodem loco iterum sibi sedem firmant.
157 Odo vero rex respondit, ut sineret illum prius esse potestativum de suo, quod Deus illi concessit, et veniret ad se, fidens benignum erga illum se inventurum fore. Balduinus vero ad hoc non praebuit assensum. Iterum rex alios atque alios missos misit, sed nil profecerunt.
158 Ille credulus factus consilium adquievit eorum, nescius, quae mala sibi parabant. At ubi fines attigit Aquitaniae, Ebulus, eius adventum praesciens, in fugam versus interfectus est iuxta quoddam castellum lapide; frater quoque eius Gozbertus post haec obsessus atque in brevi vitam finivit.
159 Contra quos rex Odo venire non distulit. Misitque ad eos qui cum Karolo erant mandans, ut quicquid in eis deliquissent per suum eis vadium emendarent et memores essent sacramenti quae sibi iuraverant. Atque ita actum est, ut sine aliquo effectu unusquisque rediret in sua.
160 Quod rex libentissime annuit, indeque adunato exercitu in Franciam repedavit. Ut Zuendebolcho nuntiatum est, qui iam a Lauduno recesserat, episcopo Didone indutias sub spetie pacis petendo, et quia primores Karoli videbat non ita esse erga se ut fuerant, velociter reversus est in regnum suum.
161 Et dum moram facit his qui missus fuerat, rex iussit sibi aperiri portas, ingressusque monasterium seu castellum ad limina perrexit sancti Vedasti coramque eius sepulchro humi prostratus devotissime oravit ac uberrime flevit, inibi etiam missam audivit, gratias agens Deo.
162 Rodulfus vero in ira commotus propter castella perdita, dum depraedari non cessat abbatiam sancti Quintini, ab Heriberto in bello occiditur. Nortmanni vero iam multiplicati paucis ante nativitatem Domini diebus Hisam ingressi Cauciaco sedem sibi nullo resistente firmant.
163 Verum Nortmanni ad naves reversi, timentes multitudinem exercitus, ne obsiderentur, in Sequanam redierunt, ibique toto demorantes aestate praedas agebant, nullo sibi resistente. Karolus vero Hundeum ad se deductum Duninio monasterio in pascha eum de sacro fonte suscepit.
164 Verum post haec hi qui cum Karolo erant, videntes suam paucitatem et nullum tutum habere locum refugii, iterum ad Odonem regem dirigunt, quatinus ad memoriam reduceret, quod senior eorum filius esset sui quondam senioris, et partem aliquam ei ex paterno regno concederet.
165 At vero rex cum consilio suorum respondit se illi velle misereri, si sibi liceret; et intercurrentibus nuntiis venit Karolus ad eum; quem ille benigne suscepit, deditque ei tantum e regno, quantum sibi visum fuit, promisitque maiora et remisit eum ad locum suum, pacificato Heriberto cum eo.
166 Balduinus vero propter Heribertum venire distulit, attamen missos dirigit, qui regi innotescerent se illi fidelem esse, sicut dignum erat. Nortmanni vero verno tempore rediere ad naves, vastatam Aquitaniae partem atque Neustriam, insuper plurima eversa castra, interfectis habitatoribus.
167 Sed Richardus comes noctu in natale sanctorum Innocentium commisit cum eis proelium et victor existens compulit eos redire in Sequanam. Ragnerus vero comes venit ad regem Karolum et fidem ei promittens suasit illi atque suis fidelibus invadere regnum Zuendebolchi.
168 Quomodo autem factum est nichil peccatoris opus, cum ipse id fecerit? Peccatum uero fecit, sed non opus. Opus denominatur ab optacione, et peccator semper optat delicias et inquinatur per eas. Fraudatur vero in desiderio suo, quia corruptibilia desiderat, que ad nichilum rediguntur.
169 Quid autem amarius, quam amatores deliciarum et has penas sustinere? Non enim sunt mortui tantum, sed omni hora moriuntur. Viventes autem in vita eterna bene dicuntur viventes, quia vi morti restiterunt delicias carnales refutando, et ceperunt in premio delicias sempiternas.
170 De hac domo voluit deus Christum suum nasci, qui est verus panis. Et ideo nominat eum scriptura de domo David, id est de domo panis. Confirmet autem ille panis corda et animas vestras in sancta dileccione et caritate sua, ut sic valeatis transire per regna temporalia, ut non amittatis eterna.
171 Et sapiencia vestra fortificabitur in robore domini, et ponet ut arcum ereum brachium vestrum et conteretis bella forcia, et cadent impii coram vobis, iusti autem gaudebunt. Cogitaciones quoque inimicorum vestrorum deus dissipabit et docebit vos facere iusticiam et iudicium.
172 Perversa consorcia atque consilia fugite, quia cum sanctis sancti eritis, et cum perversis pervertemini; morbus namque contagiosus est peccatum. Apprehendite igitur disciplinam domini, ne quando irascatur, et pereatis de via iusta, cum in brevi exarserit ira eius.
173 Nolite peccare in spiritum sanctum, peccando in confidenciam dei, quia spiritus dei sanctus elongatur a vobis; putandum est, quod spiritus sanctus peccati zelator est. Non date in vobis locum ire, sed mansuetudini, que mansuetudo vincit iram et paciencia maliciam.
174 Nolite invidere alterutrum, sed caritatem pocius habete invicem, quia invidia generat odium. Qui odit, non amatur, et in furore suo peribit, qui vero caritatem habet, diligit, et est dilectus deo et hominibus. Si exaltari cuperit cor vestrum, humiliate vos, nec veniat vobis pes superbie.
175 Superbia ingrata est creatori et benefactoribus, et ideo non habet superbus graciam nec coram deo nec coram hominibus. Conteret autem eam dominus in fine, deponens potentes de sede et exaltans de pulvere humiles, ut sedeant cum principibus et solium glorie teneant.
176 Quoniam spiritus sanctus effugiet luxurie se dantes, nec habitabit in corporibus subditis peccato. Abstinete vos a malo accidie, ne vos trahat gravedine sua in profundum inferni. Cavete ergo vobis ab omni peccato in etate tenera, quia parvus error in principio magnus erit in fine.
177 Mortuaque est uxor sua, soror patris mei, anno illo sine prole. Demum idem rex aliam sibi matrimonio copulavit. Dilexitque me prefatus rex valde, et precepit capellano meo, ut me aliquantulum in litteris erudiret, quamvis rex predictus ignarus esset litterarum.
178 Rex autem predictus non erat avarus pecunie et utebatur bono consilio et curia ipsius resplendebat senum principum tam spiritualium quam secularium congregacione. Facta est autem magna dissensio inter regem Anglie, qui erat temporibus illis, et inter predictum regem Francie.
179 Eodem quoque anno in purificacione beate Marie obiit Karolus, Francorum rex, relicta uxore pregnante, que peperit filiam. Et cum de consuetudine regni filie non succedant, provectus est Philippus, filius soceri mei, in regem Francie, quia propinquior erat heres in linea masculina.
180 Fuitque unus inter consiliarios suos, vir prudentissimus, Petrus, abbas Fiscanensis, nacione Limovicensis, homo facundus et litteratus, omnique morum honestate circumseptus, qui in die cinerum anno primo regni Philippi missam celebrans sic industriose predicavit, quod ab omnibus fuit commendatus.
181 Quod monasterium post obitum illorum fratrum papa Iohannes Augustinensibus, quorum ordo hodierna die possidet, contulit, dominante patre meo, quibus pater meus possessionem tradidit. Deinde ivi ad patrem meum in civitatem Parmensem, et eram intrans annum sextum decimum.
182 Et sic omnes, subito habentes prodiciones occulte in civitatibus, antequam diffidarent, irruerunt in nos. De ipsis nullum timorem pro tunc habebamus, quia pepigerant fedus nobiscum et iuraverant nobis litterisque firmaverant patri ac nobis fideliter assistere.
183 Dominus autem Ludovicus de Sabaudia predictus, commissarius noster et tutor, bene previdisset aliqua pericula, sed non apposuit remedium, et nescio, quo motus spiritu, forte amore generi sui Aczonis Vicecomitis supradicti, recessit de Parma, nos relinquens in angustia.
184 Et ex utraque parte fuerunt interfecti quasi omnes dextrarii et aliqui equi, et eramus quasi devicti, et dextrarius, in quo residebamus, eciam interfectus est. Et relevati a nostris sic stando et respiciendo, quod eramus quasi superati, iamque pene in desperacione positi aspeximus.
185 Et sic per dei graciam victoriam obtimimus de inimicis nostris, octingentos galeatos in fuga captivando et quinque milia peditum interficiendo. Et sic per hanc victoriam liberatum fuit castrum Sancti Felicis. In hoc bello accepimus cum ducentis viris strenuis militarem dignitatem.
186 Actumque est, cum sacerdos sacramentum confecisset, post elevacionem in eadem missa obscuritas cum turbine venti valde magna facta est in ecclesia, ita quod omnes territi fuerunt. Et postquam lux reversa fuit, sacerdos ante se in altari corpus Christi non reperit.
187 In illis temporibus audiens pater meus oppressiones, quas paciebar ab inimicis, fecit congregacionem cum multis in Francia, de quibus erant capitanei episcopus Beluacensis, comes de Eu, constabilis regni Francie, comes Sacri Cesarii et quam plurimi alii comites et barones.
188 Et postquam ibi stetimus decem diebus, inde recessimus castra metantes prope Mediolanum et devastavimus valde comitatum et districtum Mediolanensem. Et abinde transivimus versus Pergamum, ubi habuimus per quosdam amicos nostros tractatus, qui debebant nobis aperire unam portam civitatis.
189 Rescito isto pater noster venit de Parma cum exercitu suo super flumen Padi et mandavit extrahi naves de profundo fluvii et sic transfretavit cum paucis in civitatem Cremonam. Et sequenti die coadunatis exercitibus processimus in subvencionem illis, qui erant ante castrum Piczignitonis.
190 Et tantum fuimus per dei graciam fortificati, quod forciores eramus omnibus nostris inimicis; eramus enim in numero tria milia galeatorum. Et postquam percepimus, quod coram dicto castro nichil proficeremus, voluimus procedere in succursum castro Papiensi, de quo ante mencio facta est.
191 Post hec inimici treugas seu pacta minime tenuerunt, et sic perditum fuit castrum Papiense, quia non permiserunt ipsum inimici fulcire victualibus, prout promiserant. Sicque pater noster cum gentibus suis propter blanda verba et falsa promissa in pecuniis et expensis defecerunt.
192 Post aliquot ergo dies venit nuncius ferens litteras, quod Delphinus congregato exercitu suo venerat ante quoddam castrum comitis Sabaudie et quod de una balista cum magna sagitta in medio omnium militum suorum fuisset sagittatus et post aliquot dies confessione habita mortuus esset.
193 Et cum eadem dederat fratri nostro post obitum suum ducatum Karinthie et comitatum Tyrolis; nam prole masculina carebat. Et sic pax facta erat inter eum et patrem nostrum, quia ante erant inimici propter expulsionem eiusdem ducis, quem pater noster expulerat de Boemia, prout superius scriptum est.
194 Castrum vero Pragense ita desolatum, destructum ac comminutum fuit, quod a tempore Ottogari regis totum prostratum fuit usque ad terram. Ubi de novo palacium magnum et pulchrum cum magnis sumptibus edificari procuravimus, prout hodierna die apparet intuentibus.
195 Illis autem temporibus dederat nobis pater noster marchionatum Moravie et eodem titulo utebamur. Videns autem communitas de Boemia proborum virorum, quod eramus de antiqua stirpe regum Boemorum, diligentes nos dederunt nobis auxilium ad recuperanda castra et bona regalia.
196 Illo tempore equitabamus una dierum de Purglino in Pragam, volentes adire patrem nostrum, qui erat in Moravia, et sic tarde venimus in castrum Pragense ad antiquam domum purgraviatus, ubi mansionem per aliquot annos feceramus, antequam palacium magnum fuerat edificatum.
197 Ipse autem surgens circumivit per cameram querens, et nichil vidit nec quidquam potuit invenire. Tunc fecit maiorem ignem et plures candelas incendit, et ivit ad ciffos, qui stabant pleni vino super bancas, et potavit et reposuit unum ciffum prope unam magnam candelam ardentem.
198 Et sic respicientes cum predicto Busskone super ciffos et candelas vidimus ciffum proiectum, et idem ciffus proiciebatur, nescimus per quem, ultra lectum Busconis de uno angulo camere usque in alterum in parietem, qui sic reverberatus a pariete cecidit in medium camere.
199 Et idem dux acceperat in donum Glacense territorium temporibus vite sue, voluitque pocius predictam civitatem ac ducatum patri nostro et corone regni Boemie perpetuo applicare quam fratri suo Boleslao dimittere, quia ipse et frater suus mutuo sibi inimicabantur.
200 Qui Przemisl post mortem suam dederat avo nostro et corone regni Boemie in perpetuum tam regnum quam ducatus possidendos. Kazomirus vero predictus erat patruus ipsius domine, et dicebat se ius habere in regno Polonie Inferioris, asserendo, quod femina non posset hereditare in regno.
201 Hii autem fuerant in hac liga: scilicet pater noster, rex Ungarie, dux Bavarie Henricus, qui sororem nostram habebat in uxorem. Eodem tempore misit nos pater noster in comitatum Tyrolis, ut eundem gubernaremus ac fratrem nostrum cum sua uxore, ipsis existentibus in etate puerili.
202 Et sic cooperti saccis et retibus transivimus per galleas eorum et pervenimus ad portum inter arundines. Et sic manus eorum evadentes ivimus pedes usque Aquilegiam. Ipsi vero captivaverunt galleam nostram cum omni familia, quam per aliquot dies tenuerunt in captivitate et ipsam dimiserunt.
203 Et cum essemus in Aquilegia, notificavimus nos hospiti nostro, qui consilio civitatis mox notificavit, cives vero usque ad patriarche noticiam perduxerunt. Patriarcha mox civitatem ingressus cum magno honore cleri et populi campanis pulsatis nos suscipiens in palacium suum deduxit.
204 Crastino vero die equitavi per deserta montana, que vadunt per Castruginum, ubi non consueverunt homines equitare. Et cum pervenissem ad nemus, quod est inter Castruginum et Prymeyam, viam habere non potui propter evulsas arbores; et sic desperabat exercitus meus.
205 Tunc ego pedes cum aliquibus peditibus per abrupta moncium et viarum dudum destructarum quesivimus viam, ita quod pervenimus ultra nemus, custodibus silve dudum recedentibus propter solis occasum nec suspicantibus, aliquem timorem seu periculum ibidem ab aliquo ipsis imminere.
206 Ipsi vero videntes inimicos, stupefacti nesciebant, quid essent facturi, nec poterant resistere potencie nostre. Et sic per dei graciam obtinuimus civitatem. Castrum vero aliquot diebus tenebatur contra nos; minis tamen impositis qui in castro fuerant, castrum in manus nostras resignaverunt.
207 Et cum stetissemus per sex septimanas in obsidione civitatis Feltrensis, concordati sumus cum Venetis. Et ligaverunt se nobiscum, ita ut nobis assisterent cum tota potencia in guerra illa adversus Mastinum de Scala. Et miserunt nobis in expensis propriis septingentos galeatos et multos pedites.
208 Iste vero homo negociator, de quo refert evangelista, in propria significacione pro homine, videlicet in via presentis seculi fluctuante retinetur, qui variis laboribus et multis continue miseriis et negociis secularibus occupatur, et ut in Iob legitur, nunquam in eodem statu permanet.
209 Et idem: Servans legem et mandata dei, que in lege dei continentur, deo servit, et sibi corregnabit. Quod autem dicitur superius in parabola, quod homo ille abiit et vendidit universa, que habuit et emit margaritam illam, significat iam vitam transitoriam, in qua nunc negociamur et sumus.
210 Nam sicut mare nunquam quiescit, sed semper movetur motu fluxus et refluxus et navigantes in eo suis undis et procellis hinc inde agitat et perturbat: sic mundus ille innumerabilibus motibus continue movetur, et in eo se fluctuantes suis insidiis et paratis periculis semper inquietat et impugnat.
211 Sic eciam est in ista sagena spirituali, in qua sunt similiter quatuor funes, per quos omnes trahuntur, duo scilicet supernatantes, et illi sunt ex parte dei, videlicet gracia et fortitudo; et duo inferius natantes, qui sunt ex parte nostri, videlicet caritas et odium.
212 Et hec dissensio duravit bene per duos annos inter patrem meum et clerum predictum. Abinde processit pater meus in Budissyn, proinde in Franciam in auxilium regi Francie, quia tunc incipiebat guerra inter reges Francie et Anglie, et dimisit me loco sui in regno.
213 Quia repulerat filiam Rudolphi, ducis Bavarie, comitis Palatini, filii fratris sui, que predicto puero erat promissa et iurata, deditque eidem filiam suam, que nondum loqui poterat, dicens, quod vellet pro ea promittere, donec eadem pro se loqueretur; que deo permittente muta facta est.
214 Et ibi nobis existentibus confessi fuimus eidem pape de visione nobis facta de Delphino Vyenensi, cum fueramus in Ytalia, que superius memoratur. Tamen pro tempore illo visum fuit, quod melius esset tacere propter aliquas raciones quam patri meo dicere seu revelare.
215 Quod utrumque secutum est, prout infra describetur. Post hec una cum patre meo reversus sum in Franciam. Et abinde misit me pater meus ad sororem meam, olim relictam Heinrici, ducis Bavarie, que opprimebatur per Ludovicum, qui se gerebat pro imperatore, pro auxilio et consilio eidem faciendis.
216 Ibi eo existente venerunt nuncii, dicentes, quod uxor sua una cum baronibus comitatus sui contra eum conspiraverunt, propter quod eum per Bavariam et Boemiam opportebat festinanter reverti ad comitatum Tyrolis. Ego vero brevi tempore decurso secutus sum eum in comitatum eundem in vallem Eni.
217 Hec volens rescire certitudinaliter, posui secrete insidias eidem Alberto cum Buscone iuniori et captivavi eum duxique eum per silvam usque ad castrum, quod dicitur Sonpurg prope Inspurgam. Ibi positus ad tormenta, recognovit hec omnia sic se habere, sicut relata michi fuerant.
218 Tunc nitebar captivare magistrum curie, qui tamen pro tempore illo manus meas evasit, castro tamen suo usque ad terram deiecto per me. Ipse quoque postea per amicos suos in manus meas fuit traditus, sic scilicet ut comite sibi vita in aliis pro voluntate mea in manibus meis remaneret.
219 Quibus auditis una cum militibus nostris bene ducentis galeatis et mille peditibus transivimus per altissimos montes, ubi transitus non erat consuetus. Dominus quoque transitum nobis paravit per Senevallem, et venimus cum magna difficultate in diocesin Aquilegiensem et altero die ad patriarcham.
220 Ipsi autem eadem nocte rescientes adventum nostrum fugierunt, et dispersus est exercitus eorum. Tunc nos secuti sumus eos et obsedimus partem eorum in castro. Ibi iacuimus per multum tempus et impugnavimus sepius dictum castrum. Ibidem ex nostris multi fuerunt vulnerati.
221 Hanc quidem pecuniam sibi per Karolum celeriter conquisitam accepit et in Franciam secessit. Post cuius recessum Karolus feliciter et satis industriose regni gessit gubernacula, et queque dissipata et distracta revocando in statum debitum disposuit ac reduxit.
222 Eis itaque in Vratislavia existentibus inter alia solacia, quibus principes solent insistere, ille odiosus et furibundus taxillorum ludus inter eos extitit. In quo rex Ungarie et comes Hollandie sic ferventer luserunt invicem, ut ipse comes in rege sexcentos florenos lucraretur.
223 Quo dicto omnes pecunias in ludo acquisitas proiecit in medium populi circumstantis. De quo ipse rex maiorem concepit iracundie materiam, quam tamen ut sapiens dissimulans silencio pressit. Post non multos vero dies omnes isti principes et magni viri de Vrastislavia versus Prussiam processerunt.
224 Quod statim dum Karolus intelligeret, finxit se huiusmodi non sentire custodiam, sed dixit: se ibidem velle pausacionis gracia per dies aliquot permanere. Misit itaque ad capitaneum Vratislaviensem nuncium pedestrem, insinuando sibi totius facti ordinem seriatim.
225 Cuius insulae etiam Plinius Secundus in libris quos De natura rerum conposuit, mentionem facit. Haec igitur insula, sicut retulerunt nobis qui eam lustraverunt, non tam in mari est posita, quam marinis fluctibus propter planitiem marginum terras ambientibus circumfusa.
226 Huic loco Scritobini, sic enim gens illa nominatur, vicini sunt. Qui etiam aestatis tempore nivibus non carent, nec aliud, utpote feris ipsis ratione non dispares, quam crudis agrestium animantium carnibus vescuntur; de quorum etiam hirtis pellibus sibi indumenta coaptant.
227 Saltibus enim utentes, arte quadam ligno incurvo ad arcus similitudinem feras assequuntur. Apud hos est animal cervo non satis absimile, de cuius ego corio, ut fuerat pilis hispidum, vestem in modum tunicae genu tenus aptatam conspexi, sicut iam fati, ut relatum est, Scritobini, utuntur.
228 Sic quoque contrario modo, quanto propinquius meridiem versus ad solem acceditur, tantum semper umbrae breviores videntur, in tantum ut solstitio aestivali, respiciente sole de medio caeli, in Aegypto et Hierosolimis et in eorum vicinitate constitutis locis nullae videantur umbrae.
229 Adfirmant, esse et aliam huiusmodi voraginem inter Brittaniam insulam Galliciamque provinciam; cui etiam rei adstipulantur Sequanicae Aquitaniaeque litora; quae bis in die tam subitis inundationibus opplentur, ut, qui fortasse aliquantulum introrsus a litore repertus fuerit, evadere vix possit.
230 Porro Langobardi cum magnas hostium copias cernerent neque cum eis ob paucitatem exercitus congredi auderent, dumque quid agere deberent decernerent, tandem necessitas consilium repperit. Simulant, se in castris suis habere cynocephalos, id est canini capitis homines.
231 Mandant Langobardis, unum quem vellent suorum mitterent, qui cum eo ad singulare certamen exiret, ea videlicet conditione, ut, si suus bellator victoriam caperet, Langobardi itinere quo venerant abirent; sin vero superaretur ab altero, tunc se Langobardis transitum per fines proprios non vetituros.
232 Cumque Langobardi, quem e suis potius adversus virum bellicosissimum mitterent, ambigerent, quidam ex servili conditione sponte se optulit, promittit se provocanti hosti congressurum, ea ratione, ut, si de hoste victoriam caperet, a se suaque progenie servitutis naevum auferrent.
233 Adgressus hostem, pugnavit et vicit; Langobardis transeundi facultatem, sibi suisque, ut optaverat, iura libertatis indeptus est. Igitur Langobardi tandem in Mauringam pervenientes, ut bellatorum possint ampliare numerum, plures a servili iugo ereptos ad libertatis statum perducunt.
234 Egressi itaque Langobardi de Mauringa, applicuerunt in Golandam, ubi aliquanto tempore commorati, dicuntur post haec Anthab et Banthaib, pari modo et Vurgundaib, per annos aliquot possedisse; quae nos arbitrari possumus esse vocabula pagorum seu quorumcumque locorum.
235 His temporibus quaedam meretrix uno partu septem puerulos enixa, beluis omnibus mater crudelior in piscinam proiecit necandos. Hoc si cui impossibile videtur, relegat historias veterum, et inveniet, non solum septem infantulos, sed etiam novem unam mulierem semel peperisse.
236 Et hoc certum est maxime apud Aegyptios fieri. Contigit itaque, ut rex Agelmund, dum iter carperet, ad eandem piscinam deveniret. Qui cum equo retento miserandos infantulos miraretur hastaque, quam manu gerebat, huc illucque eos inverteret, unus ex illis iniecta manu hastam regiam conprehendit.
237 Rex misericordia motus factumque altius ammiratus, eum magnum futurum pronuntiat. Moxque eum a piscina levari praecepit, atque nutrici traditum omni cum studio mandat alendum; et quia eum de piscina, quae eorum lingua lama dicitur, abstulit, Lamissio eidem nomen inposuit.
238 Ferunt hunc, dum Langobardi cum rege suo iter agentes ad quendam fluvium pervenissent et ab Amazonibus essent prohibiti ultra permeare, cum earum fortissima in fluvio natatu pugnasse eamque peremisse, sibique laudis gloriam, Langobardis quoque transitum paravisse.
239 Igitur transmeato Langobardi de quo dixeramus flumine, cum ad ulteriores terras pervenissent, illic per tempus aliquod commorabantur. Interea cum nihil adversi suspicarentur et essent quiete longa minus solliciti, securitas, quae semper detrimentorum mater est, eis non modicam perniciem peperit.
240 Noctu denique cum neglegentia resoluti cuncti quiescerent, subito super eos Vulgares inruentes, plures ex eis sauciant, multos prosternunt, et in tantum per eorum castra debacchati sunt, ut ipsum Agelmundum regem interficerent eiusque unicam filiam sorte captivitatis auferrent.
241 Resumptis tamen post haec incommoda Langobardi viribus, Lamissionem, de quo superius dixeramus, sibi regem constituerunt. Qui, ut erat iuvenili aetate fervidus et ad belli certamina satis promptus, alumni sui Agelmundi necem ulcisci cupiens, in Vulgares arma convertit.
242 Tunc rex Lamissio ista conspiciens, elevata altius voce, omni exercitui clamare coepit, ut obprobriorum quod pertulerunt meminissent revocarentque ante oculos dedecus, quomodo eorum regem hostes iugulaverint, quam miserabiliter eius natam, quam sibi reginam optaverant, captivam abduxerint.
243 Defuncto post haec Lamissione, qui secundus regnaverat, tertius ad regni gubernacula Lethu ascendit. Qui cum quadraginta ferme annos regnasset, Hildehoc filium, qui quartus in numero fuit, regni successorem reliquit. Hoc quoque defuncto, quintus Godehoc regnum suscepit.
244 Qui cum prius foedera necterent, causa inter eos discordiae ista fuit. Germanus Rodulfi regis ad Tatonem serendae pacis gratia venerat. Qui cum expleta legatione patriam repeteret, contigit, ut ante regis filiae domum, quae Rumetruda dicebatur, transitum haberet.
245 Illa multitudinem virorum nobilemque comitatum aspiciens, interrogat, quis iste esse possit, qui tam sublime obsequium haberet. Dictumque illi est, Rodulfi regis germanum legatione perfuncta patriam regredi. Mittit puella, qui eum invitaret, ut vini poculum dignaretur accipere.
246 Ille corde simplici, ut invitatus fuerat, venit; et quia erat statura pusillus, eum fastu superbiae puella despexit, verbaque adversus eum inrisoria protulit. At ille verecundia pariter et indignatione perfusus, talia rursus verba respondit, quae ampliorem puellae confusionem adferrent.
247 Tunc illa furore femineo succensa, dolorem cordis cohibere non valens, scelus quod mente conceperat explere contendit. Simulat patientiam, vultum exhilarat, eumque verbis iocundioribus demulcens, ad sedendum invitat, talique eum in loco sedere constituit, quo parietis fenestram ad scapulas haberet.
248 Pactumque est; et, mox crudelis femina signum dedit, iniqua mandata perficiuntur, ipseque vulneribus transfixus in terram corruens expiravit. Ea cum Rodulfo regi nuntiata fuissent, tam crudele germani funus ingemuit, dolorisque inpatiens, ad ulciscendam fratris mortem exarsit.
249 Horum itaque viribus rex indubitanter fidens, dum ipse securus ad tabulam luderet, unum e suis in arborem, quae forte aderat, ascendere iubet, quatenus ei suorum victoriam celerius referret, comminatus eius se caput abscisurum, si Herulorum aciem fugere nuntiaret.
250 Atque iam ex illo tempore ita omnis Herulorum virtus concidit, ut ultra super se regem omnimodo non haberent. Iam hinc Langobardi ditiores effecti, aucto de diversis gentibus, quas superave rant, exercitu, ultro coeperunt bella expetere et virtutis gloriam circumquaque protelare.
251 Quem Alboin spata percutiens, de equo praecipitatum extinxit. Cernentes Gepidi, regis filium, per quem magna ex parte bellum constiterat, interisse, mox dissolutis animis fugam ineunt. Quos Langobardi insequentes acriter sternunt. Caesisque quam plurimis, ad detrahenda occisorum spolia revertuntur.
252 Leges quoque Romanorum, quarum prolixitas nimia erat et inutilis dissonantia, mirabili brevitate correxit. Nam omnes constitutiones principum, quae utique multis in voluminibus habebantur, intra duodecim libros coartavit idemque volumen Codicem Iustinianum appellari praecepit.
253 Extruxit quoque idem princeps intra urbem Constantinopolim Christo domino, qui est sapientia Dei patris, templum, quod greco vocabulo Agian Sophian, id est sanctam sapientiam, nominavit. Cuius opus adeo cuncta aedificia excellit, ut in totis terrarum spatiis huic simile non possit inveniri.
254 Qui inter cetera quae nobiliter scripsit psalmorum praecipue occulta potentissime reseravit. Hic primitus consul, deinde senator, ad postremum vero monachus extitit. Hoc etiam tempore Dionisius abba in urbe Roma constitutus paschale calculum miranda argumentatione composuit.
255 Cui ad omne bivium, usque dum huc veniret, duo angeli in figura iuvenum apparentes, ostenderunt ei, quam viam arripere deberet. In loco autem isto quidam Dei servus tunc habitaculum habebat, ad quem divinitus ita dictum est: His tu parce locis, alter amicus adest.
256 Sed praecipue quadragesimae tempore inclausus et remotus a mundi strepitu mansit. Haec omnia ex Marci poetae carmine sumpsi, qui ad eundem patrem huc veniens, aliquot versus in eius laudem composuit, quos in his libellis cavens nimiam longitudinem minime descripsi.
257 Certum tamen est, hunc egregium patrem vocatum caelitus ob hoc ad hunc fertilem locum et cui opima vallis subiacet advenisse, ut hic multorum monachorum, sicut et nunc Deo praesule facta est, congregatio fieret. His cursim, quae omittenda non erant, narratis, ad nostrae seriem revertamur historiae.
258 Cuius filiam nomine Rosimundam cum magna simul multitudine diversi sexus et aetatis duxit captivam; quam, quia Chlotsuinda obierat, in suam, ut post patuit, perniciem, duxit uxorem. Tunc Langobardi tantam adepti sunt praedam, ut iam ad amplissimas pervenirent divitias.
259 Post annum vero expletum coeperunt nasci in inguinibus hominum vel in aliis delicatioribus locis glandulae in modum nucis seu dactuli, quas mox subsequebatur febrium intolerabilis aestus, ita ut in triduo homo extingueretur. Sin vero aliquis triduum transegisset, habebat spem vivendi.
260 Igitur deleta, ut dictum est, vel superata Narsis omni Gothorum gente, his quoque de quibus diximus pari modo devictis, dum multum auri sive argenti seu ceterarum specierum divitias adquisisset, magnam a Romanis, pro quibus multa contra eorum hostes laboraverat, invidiam pertulit.
261 Narsis vero, his cognitis, valde pertimuit; et in tantum maxime ab eadem Sophia Augusta territus est, ut regredi ultra Constantinopolim non auderet. Cui illa inter cetera, quia eunuchus erat, haec fertur mandasse, ut eum puellis in genicio lanarum faceret pensa dividere.
262 Langobardi laeta nuntia et quae ipsi praeoptabant gratanter suscipiunt de que futuris commodis animos adtollunt. Continuo apud Italiam terribilia noctu signa visa sunt, hoc est igneae acies in caelo apparuerunt, eum scilicet qui postea effusus est sanguinem coruscantes.
263 Habitaverunt autem in Pannonia annis quadraginta duobus. De qua egressi sunt mense aprili, per indictionem primam, alio die post sanctum Pascha, cuius festivitas eo anno iuxta calculi rationem ipsis kalendis aprilis fuit, cum iam a Domini incarnatione anni quingenti sexaginta octo essent evoluti.
264 Ferunt, in hoc monte bisontes feras enutriri. Nec mirum, cum usque huc Pannonia pertingat, quae horum animantium ferax est. Denique retulit mihi quidam veracissimus senex, tale se corium in hoc monte occisi bisontis vidisse, in quo quindecim, ut aiebat, homines, unus iuxta alium potuissent cubare.
265 Factumque est, et annuente sibi rege quas optaverat Langobardorum praecipuas prosapias, ut cum eo habitarent, accepit. Et ita demum ductoris honorem adeptus est. Poposcit quoque a rege generosarum equarum greges, et in hoc quoque liberalitate principis exauditus est.
266 Hoc anno superiori hieme tanta nix in planitie cecidit, quanta in summis Alpibus cadere solet; sequenti vero aestate tanta fertilitas extitit, quanta nulla aetas adseveratur meminisse. Eo quoque tempore comperta Hunni, qui et Avares, morte Clotharii regis, super Sigibertum eius filium inruunt.
267 Cui rex, ut erat largissimus, omnes suae ecclesiae facultates postulanti concessit et per suum pracmaticum postulata firmavit. Sane quia huius Felicis fecimus mentionem, libet quoque nos pauca de venerabili et sapientissimo viro Fortunato retexere, qui hunc Felicem suum adseverat socium fuisse.
268 Denique hic de quo loquimur Fortunatus natus quidem in loco qui Duplabilis dicitur fuit; qui locus haud longe a Cenitense castro vel Tarvisiana distat civitate. Sed tamen Ravennae nutritus et doctus, in arte grammatica sive rethorica seu etiam metrica clarissimus extitit.
269 In qua etiam altarium in honorem beati Martini confessoris constructum propinquam habet fenestram, in qua lucerna ad exhibendum lumen est constituta. De cuius oleo mox sibi isti, Fortunatus scilicet et Felix, dolentia lumina tetigerunt. Ilico dolore fugato sanitatem, quam optabant, adepti sunt.
270 Ad cuius ego tumulum, cum illuc orationis gratia adventassem, hoc epithaphium, rogatus ab Apro, eiusdem loci abbate, scribendum contexui. Ingenio clarus, sensu celer, ore suavis, Cuius dulce melos pagina multa canit, Fortunatus, apex vatum, venerabilis actu, Ausonia genitus, hac tumulatur humo.
271 Sexta provincia Tuscia est, quae a ture, quod populus illius superstitiose in sacrificiis deorum suorum incendere solebat, sic appellata est. Haec habet intra se circium versus Aureliam, ab orientis vero parte Umbriam. In hac provincia Roma, quae olim totius mundi caput extitit, est comtituta.
272 Marsorum quoque regionem ideo intra Valeriam provinciam aestimo conputari, quia in catalogo provinciarum Italiae minime ab antiquis descripta est. Si quis autem hanc per se provinciam esse vera ratione conprobaverit, huius rationabilis sententia modis erit omnibus tenenda.
273 Italia quoque, quae has provincias continet, ab Italo Siculorum duce, qui eam antiquitus invasit, nomen accepit. Sive ob hoc Italia dicitur, quia magni in ea boves, hoc est itali, habentur. Ab eo namque quod est italus per diminutionem, licet una littera addita altera immutata vitulus, appellatur.
274 Dicitur quoque etiam Latium Italia, pro eo quod Saturnus Iovem, suum filium, fugiens, intra eam invenisset latebram. Igitur postquam de Italiae provinciis vel ipsius nomine, intra quam res gestas describimus, sufficienter est dictum, nunc ad historiae ordinem redeamus.
275 Dehinc universas Liguriae civitates, praeter has quae in litore maris sunt positae, cepit. Honoratus vero archiepiscopus Mediolanum deserens, ad Genuensem urbem confugit. Paulus quoque patriarcha annos duodecim sacerdotium gerens, ab hac luce subtractus est regendamque ecclesiam Probino reliquit.
276 Siquidem Alboin voverat quod universum populum, quia se tradere noluisset, gladio extingueret. Qui postquam tale votum disrumpens civibus indulgentiam promisit, mox eius equus consurgens, ipse civitatem ingressus, nulli laesionem inferens, in sua promissione permansit.
277 Igitur Rosemunda ubi rem animadvertit, altum concipiens in corde dolorem, quem conpescere non valens, mox in mariti necem patris funus vindicatura exarsit, consiliumque mox cum Helmichis, qui regis scilpor, hoc est armiger, et conlactaneus erat, ut regem interficeret iniit.
278 Qui sibi post aliquod tempus duos cultellos aptavit; quibus in utrisque suis manicis absconsis, palatium petiit atque se quaedam ad Augusti utilitatem, si ad eum intromitteretur, locuturum promisit. Ad quem Augustus duos sibi familiares, qui eius verba susciperent, patricios misit.
279 Sic Samsonis illius fortissimi ex aliqua parte non absimilis, suas iniuras ultus est et pro amissione duorum luminum duos imperatori viros utillimos interemit. Langobardi vero apud Italiam omnes communi consilio Cleph, nobilissimum de suis virum, in urbe Ticinensium sibi regem statuerunt.
280 Hic multos Romanorum viros potentes, alios gladiis extinxit, alios ab Italia exturbavit. Iste cum annum unum et sex menses cum Masane sua coniuge regnum obtinuisset, a puero de suo obsequio gladio iugulatus est. Post cuius mortem Langobardi per annos decem regem non habentes sub ducibus fuerunt.
281 In diebus autem quadragesimae radicibus herbarum Aegyptiarum, quibus heremitae utuntur, exhibentibus sibi negotiatoribus, alebatur. Per hunc Dominus magnas virtutes operari dignatus est, quae scriptae habentur in libris venerabilis viri Gregorii Toronensis episcopi.
282 Qui dum cuncta quae reppererat vastaret, ad locum ubi vir sanctus inclausus erat pervenit. At ille per fenestram turris se eis ostendit. Illi vero circumeuntes turrem, dum aditum quaererent, per quem ad eum ingredi possent, et minime invenirent, duo ex eis ascendentes tectum, discoperierunt illud.
283 Vocatumque interpretem, sciscitantur ab eo, quid mali fecerit, ut tali supplicio artaretur. At ille fatetur, se homicidam esse omniumque criminum reum. Tunc unus, extracto gladio, ut caput eius amputaret, mox eius dextera in ipso ictu suspensa diriguit, nec eam ad se potuit revocare.
284 Post haec Saxones, qui cum Langobardis in Italiam venerant, in Gallias prorumpunt et intra terretorium Regensem, id est apud Stablonem villam, castra constituunt, discurrentes per villas urbium vicinarum, diripientes praedas, captivos abducentes vel etiam cuncta vastantes.
285 Ignaros enim reppererat homines et nihil de his quae accesserant autumantes. Mane autem facto, statuunt Saxones exercitum, praeparantes se fortiter ad bellum; sed intercurrentibus nuntiis, pacem fecerunt, datisque muneribus Mummulo, relictis captivis et universa praeda, ad Italiam revertuntur.
286 Certum est autem hos Saxones ideo ad Italiam cum uxoribus et parvulis advenisse, ut in ea habitare deberent; sed, quantum datur intellegi, noluerunt Langobardorum imperiis subiacere. Sed neque eis a Langobardis permissum est in proprio iure subsistere, ideoque aestimantur ad suam patriam repedasse.
287 Hi Gallias ingressuri, duos ex se cuneos faciunt; et unus quidem cuneus per Niceam urbem, alter vero per Ebredunum ingressus est, illa revertens via, quam anno superiore tenuerat. Hi, quia tempus messium erat, colligentes ac triturantes frumenta, comedebant ac suis animantibus ad esum praebebant.
288 Qui dum ad Sigibertum regem pergunt, multos in itinere negotiatione sua deceperunt, venundantes regulas aeris, quae ita, nescio quomodo, erant coloratae, ut auri probati atque examinati speciem simularent. Unde nonnulli hoc dolo seducti, dantes aurum et aes accipientes, pauperes sunt effecti.
289 Pervenientes tamen ad regem Sigibertum, ad locum unde prius egressi fuerant redire permissi sunt. Qui dum ad suam patriam venissent, invenerunt eam a Suavis et aliis gentibus, sicut supra commemoravimus, retineri. Contra quos insurgentes, conati sunt eos extrudere ac delere.
290 Nam commisso proelio, viginti milia ex eis interempta sunt, Suavorum vero quadringenti octoginta ceciderunt, reliqui vero victoriam capiunt. Sex milia quoque Saxonum, qui bello superfuerant, devoverunt, se neque barbam neque capillos incisuros, nisi se de Suavis hostibus ulciscerentur.
291 Quo conperto, Zaban et Rodanus exinde mox ad propria discesserunt. His auditis, Amo, collecta omni praeda, Italiam rediturus proficiscitur; sed resistentibus nivibus, praedam ex magna parte relinquens, vix cum suis Alpinum tramitem erumpere potuit a sic ad patriam pervenit.
292 Evin quoque dux Tridentinorum, de quo praemisimus, accepit uxorem filiam Garibaldi Baioariorum regis. Per haec tempora apud Constantinopolim, ut supra praemissum est, iustinus minor regnabat, vir in omni avaritia deditus, contemptor pauperum, senatorum spoliator.
293 Cui tanta fuit cupiditatis rabies, ut arcas iuberet ferreas fieri, in quibus ea quae rapiebat auri talenta congereret. Quem etiam ferunt in heresim Pelagianam dilapsum. Hic cum a divinis mandatis aurem cordis averteret, iusto Dei iudicio amisso rationis intellectu amens effectus est.
294 Et dicto citius iussit eandem tabulam auferri. Defossamque tabulam atque erectam, inveniunt subter et aliam hoc Signum habentem. Qui et ipsam iussit auferri. Qua amota, repperiunt et tertiam. Iussuque eius cum et haec fuisset ablata, inveniunt magnum thesaurum habentem supra mille auri centenaria.
295 Recedente vero sene hi secuntur attoniti; pervenientesque ad cisternam, deopertamque ingrediuntur. In qua tantum aurum vel argentum repertum est, ut per multos dies vix a deportantibus potuisset evacuari. Quae ille paene omnia secundum suum morem erogatione largiflua dispensavit egenis.
296 Quod eius adversarii audientes nihilque ei, qui in Deo spem suam posuerat, officere valentes, magno sunt confusianis pudore cooperti. Transactis autem paucis diebus, adveniens Iustinianus, pedibus se proiecit imperatoris, ab meritum gratiae quindecim ei auri centenaria deferens.
297 Sophia vero Augusta, immemor promissionis quam condam in Tiberium habuerat, insidias ei temptavit ingerere. Procedente autem ea ad villam, ut iuxta ritum imperiale triginta diebus ad vindemiam iocundaretur, vacata clam Iustiniano, valuit eum sublimare in regna.
298 Huius in diebus ob restaurationem regni duces qui tunc erant omnem substantiarum suarum medietatem regalibus usibus tribuunt, ut esse possit, unde rex ipse sive qui ei adhaererent eiusque obsequiis per diversa officia dediti alerentur. Populi tamen adgravati per Langobardos hospites partiuntur.
299 Langobardi vero in civitatibus se communientes, intercurrentibus legatis oblatisque muneribus, pacem cum Childeberto fecerunt. Qui cum ad Gallias remeasset, cognito imperator Mauricius, quia cum Langobardis foedus inierit, solidos, quos ei ob Langobardorum detrimentum dederat, repetere coepit.
300 Subsecuta statim est hanc inundationem gravissima pestilentia, quam inguina riam appellant. Quae tanta strage populum devastavit, ut de inaestimabili multitudine vix pauci remanerent. Pri mumque Pelagium papam, virum venerabilem, perculit et sine mora extinxit.
301 In hac tanta tribulatione beatissimus Gregorius, qui tunc levita erat, a cunctis generaliter papa electus est. Qui dum septiformem laetaniam fieri ordinasset, intra unius horae spatium, dum hi Deum deprecarentur, octuaginta ex eis subito ad terram corruentes, spiritum exalarunt.
302 Qui Francio post sex menses obsidionis suae Langobardis eandem insulam tradidit, ipse vero, ut optaverat, dimissus a rege, cum sua uxore et supellectili Ravennam properavit. Inventae sunt in eadem insula divitiae multae, quae ibi de singulis fuerant civitatibus commendatae.
303 Cumque Childebertus, acceptis muneribus a Langobardorum legatis, suam germanam eorum regi se daturum promisisset, advenientibus tamen Gothorum de Hispania legatis, eandem suam germanam, eo quod gentem illam ad fidem catholicam conversam fuisse cognoverat, repromisit.
304 Inter haec legationem ad imperatorem Mauricium direxit, mandans ei, ut, quod prius non fecerat, nunc contra Langobardorum gentem bellum susciperet atque cum eius consilio eos ab Italia removeret. Qui nihil moratus, exercitum suum ad Langobardorum debellationem in Italiam direxit.
305 Deinde cum Authari, quem suum esse sponsum nesciebat, porrexisset, ille, postquam bibit ac poculum redderet, eius manum, nemine animadvertente, digito tetigit dexteramque suam sibi a fronte per nasum ac faciem produxit. Illa hoc suae nutrici rubore perfusa nuntiavit.
306 Cui statim ille obviam cum magno apparatu nuptias celebraturus in campum Sardis, qui super Veronam est, occurrens, eandem cunctis laetantibus in coniugium idus maias accepit. Erat autem tunc ibi inter ceteros Langobardorum duces Agilulf dux Taurinensium civitatis.
307 Quo in loco cum perturbato aere lignum quoddam, quod in regiis septis situm erat, cum magno tonitruorum fragore vi fulminis ictum fuisset, habebat tunc Agilulf quendam de suis aruspicem puerum, qui per artem diabolicam, quid futurum portenderent ictus fulminum, intellegebat.
308 Cedinus autem cum tredecim ducibus laevam Italiae ingressus, quinque castella cepit, a quibus etiam sacramenta exegit. Pervenit etiam exercitus Francorum usque Veronam, et deposuerunt castra plurima per pacem post sacramenta data, quae se eis crediderant nullum ab eis dolum existimantes.
309 De cuius ore parvum animal in modum reptilis egressum, tenuem rivulum, qui propter discurrebat, ut transire possit, satagere coepit. Tunc isdem in cuius gremio quiescebat spatam suam vagina exemptam super eundem rivulum posuit; super quam illud reptile, de quo diximus, ad partem aliam transmeavit.
310 Quod cum non longe exinde in quoddam foramen montis ingressum fuisset, et post aliquantum spatii regressum super eandem spatam praefatum rivulum transmeasset, rursum in os Gunthramni, de quo exierat, introivit. Gunthramnus post haec de somno expergefactus, mirificam se visionem vidisse narravit.
311 Effossus est locus ille, et inestimabiles thesauri, qui ibidem antiquitus positi fuerant, sunt reperti. De quo auro ipse rex postmodum cyborium solidum mirae magnitudinis et magni ponderis fecit, multisque illud preciosissimis gemmis decoratum ad sepulchrum Domini Hierosolimam transmittere voluit.
312 Erat enim isdem vir strenuus et bellicosus et tam forma quam animo ad regni gubernacula coaptatus. Cui statim regina ad se venire mandavit, ipsaque ei obviam ad Laumellum oppidum properavit. Qui cum ad eam venisset, ipsa sibi post aliqua verba vinum propinari fecit.
313 Quid plura? Celebrantur cum magna laetitia nuptiae; suscepit Agilulf, qui fuerat cognatus regis Authari, incoante iam mense novembrio, regiam dignitatem. Sed tamen, congregatis in unum Langobardis, postea mense maio ab omnibus in regnum apud Mediolanum levatus est.
314 Hoc etiam tempore Agilulfus rex cum Avaris pacem fecit. Childepertus quoque bellum gessit cum consobrino suo, Hilperici filio; in quo proelio usque ad triginta milia hominum caesa sunt. Fuit autem tunc hiems frigida nimis, qualem vix aliquis prius recolebat fuisse.
315 His diebus sapientissimus ac beatissimus Gregorius papa Romanae urbis, postquam alia multa ad utilitatem sanctae ecclesiae scripserat, etiam libros quattor de vita sanctorum conposuit; quem codicem Dialogum, id est duorum locutionem, quia eum conloquens cum suo diacono Petro ediderat, appellavit.
316 Quia excellentia vestra ad faciendum pacem studiosius et benigne se, sicut solet, inpenderit, renuntiante filio nostro Probo abbate cognovimus. Nec enim aliter de christianitate vestra confidendum fuit, nisi quia in causa pacis laborem et bonitatem vestram omnibus monstraretis.
317 Unde omnipotenti Deo gratias agimus, qui ita cor vestrum sua pietate regit, ut, sicut fidem rectam tribuit, ita quoque placita sibi vos semper operari concedat. Non enim, excellentissima filia, de sanguine, qui ab utraque parte fundendus fuerat, parvam te credas adquisisse mercedem.
318 Salutantes vos praeterea paterna dilectione hortamur, ut aput excellentissimum coniugem vestrum illa agatis, quatenus christianae rei publicae societatem non rennuat. Nam sicut et vos scire credimus, multis modis est utile, si se ad eius amicitiam conferre voluerit.
319 Subsequenti tempore rursum Ravennam et eos qui circa ora maris erant pestis gravissima vastavit. Sequenti quoque anno mortalitas valida populos Veronensium attrivit. Tunc etiam signum sanguineum in caelo apparuisse visum est et quasi hastae sanguineae et lux clarissima per totam noctem.
320 Qui cum figuram beati martyris Savini depictam conspexisset, mox cum iuramento affirmavit dicens, talem omnino eum virum qui se in bello protexerat formam habitumque habuisse. Tunc intellectum est, beatum martyrem Savinum eidem in proelio adiutorium contulisse.
321 Et quia in hac re solaciis indiget, salutantes gloriam vestram paterna caritate petimus, ut actionariis vestris qui in illo loco sunt deputetis, ut homines qui sub eis sunt cum bubus suis in eius transmittere solacium debeant, quatenus vobis concurrentibus melius quod ei iniunximus possit perficere.
322 Quo in loco etiam Theudericus quondam Gothorum rex palatium construxit, pro eo quod aestivo tempore locus ipse, utpote vicinus Alpibus, temperatus ac salubris existit. Ibi etiam praefata regina sibi palatium condidit, in quo aliquid et de Langobardorum gestis depingi fecit.
323 Siquidem cervicem usque ad occipitium radentes nudabant, capillos a facie usque ad os dimissos habentes, quos in utramque partem in frontis discrimine dividebant. Vestimenta vero eis erant laxa et maxime linea, qualia Anglisaxones habere solent, ornata institis latioribus vario colore contextis.
324 Sed hoc de Romanorum consuetudine traxerant. Usque ad haec tempora Patavium civitas, fortissime militibus repugnantibus, Langobardis rebellavit. Sed tandem, iniecto igni, tota flammis vorantibus concremata est, et iussu regis Agilulfi ad solum usque destructa est.
325 His ita patratis, reddita est filia regis a Smaracdo patricio cum viro ac filiis ac rebus cunctis; factaque est pax mense nono usque kalendas aprilis indictionis octavae. Filia vero regis mox a Ravenna Parmam rediit; ob difficultatem partus periclitata, statim defuncta est.
326 Tunc etiam beatus papa Gregorius migravit ad Christum, cum iam Focas per indictionem octavam anno regnaret secundo. Cuius in locum ad apostolatus officium Savinianus est ordinatus. Fuit autem tunc hiems frigida nimis, et mortuae sunt vites pene in omnibus locis.
327 Idem alio papa Bonifacio petente iussit, in veteri fano quod Pantheum vocabatur, ablatis idolatriae sordibus, ecclesiam beatae semper virginis Mariae et omnium martyrum fieri, ut, ubi quondam omnium non deorum, sed demoniorum cultus agebatur, ibi deinceps omnium fieret memoria sanctorum.
328 Persae quoque adversus rem publicam gravissima bella gerentes, multas Romanorum provincias et ipsam Hierusolimam auferunt. Et destruentes ecclesias, sancta quoque profanantes, inter ornamenta locorum sanctorum vel communium etiam vexillum dominicae crucis abducunt.
329 Pari etiam modo et in reliquis castellis, ne Hunnis, hoc est Avaribus, praeda fierent, se communivere. Avares vero per omnes Foroiulanorum fines discurrentes, omnia incendiis et rapinis vastantes, Foroiulanum oppidum obsidione claudunt et totis viribus expugnare moliuntur.
330 Ingressi vero Avares cum rege suo Forumiulii, universa quae invenire poterant rapinis diripiunt; ipsamque urbem flammis concremantes, universos quos reppererant captivos adducunt, fallaciter tamen. eis promittentes, quod eos, unde digressi fuerant, Pannoniae in finibus conlocarent.
331 Quo conperto, Avares mox ascensis equis eos persecuti sunt; sed reliquis veloci fuga evadentibus, Grimoald puerulus ab uno eorum, qui velocius cucurrerat, capitur. Nec tamen eum suus conprehensor gladio ferire propter parvitatem aetatis dignatus est, sed sibi eundem potius serviturum reservavit.
332 Hac igitur arte Avarorum libidinem puellae nobiles evadentes, et ipsae castae servatae sunt et utile servandae castitatis, si quid tale feminis contigerit, mandaverunt exemplum. Quae postea per diversas regiones venundatae, iuxta nobilitatem suam dignis sunt nuptiis potitae.
333 Nam una earum Alamannorum regi, alia vero dicitur Baioariorum principi nupsisse. Exigit vero nunc locus, postposita generali historia, pauca etiam privatim de mea, qui haec scribo, genealogia retexere, et quia res ita postulat, paulo superius narrationis ordinem replicare.
334 Cum per aliquot dies per montium solitudines hoc modo pergerent, panis eidem viatori, quem exiguum habuerat, omnino defecit. Qui cum ieiunans iter carperet et iam fame tabefactus defecisset, tetendit arcum suum et eundem lupum, ut eum in cibum sumere possit, sagitta interficere voluit.
335 Qui statim surgens, in illam partem quam in somnis audierat pergere coepit; nec mora, ad habitaculum hominum pervenit. Erat enim Sclavorum habitatio in illis locis. Quem cum una mulier iam vetula vidisset, statim intellexit, eum fugitivum esse et famis penuria laborare.
336 Ducta autem misericordia super eum, abscondit eum in domo sua et secreto paulatim ei victum ministravit, ne, si ei usque ad saturitatem alimoniam praeberet, eius vitam funditus extingueret. Denique sic conpetenter ei pastum praebuit, quousque ipse recuperatus vires accipere potuisset.
337 Cumque eum iam validum ad iter faciendum vidisset, datis ei cibariis, ad quam partem tendere deberet, admonuit. Qui post aliquot dies Italiam ingressus, ad domum in qua ortus fuerat pervenit; quae ita deserta erat, ut non solum tectum non haberet, sed etiam rubis et sentibus plena esset.
338 Qui postea consanguineorum et amicorum suorum muneribus dotatus, et domum reaedificavit et uxorem duxit; sed nihil de rebus quas genitor suus habuerat, exclusus iam ab his qui eas invaserant longa et diuturna possessione, conquirere potuit. Iste, ut iam superius praemisi, extitit meus proavus.
339 Quod Taso cum suis conperiens, audacter se ad proelium praeparavit; ultimumque sibi data pace valedicentes, per singulas civitatis plateas hac illacque dispersi, quoscumque obvios habere poterant trucidantes, cum magnam stragem de Romanis fecissent, ad extremum etiam ipsi perempti sunt.
340 Occisus quoque est his diebus Theudepertus rex Francorum, et facta est pugna gravissima inter eos. Gunduald etiam, germanus Theudelindae reginae, qui erat dux in civitate Astensi, nemine sciente auctorem mortis ipsius, hoc ipso in tempore sagitta ictus interiit.
341 Igitur Agilulf rex, qui et Ago est appellatus, postquam viginti et quinque annos regnaverat, diem clausit extremum, relicto in regno filio suo Adaloald admodum puero cum Theudelinda matre. Sub his ecclesiae resta ratae sunt et multae dationes per loca venerabilia largitae.
342 Huius temporibus pene per omnes civitates regni eius duo episcopi erant, unus catholicus et alter Arrianus. In civitate quoque Ticinensi usque nunc ostenditur, ubi Arrianus episcopus aput basilica sancti Eusebii residens baptisterium habuit, cum tamen ecclesiae catholicae alius episcopus resideret.
343 Hic Rothari rex Langobardorum leges, quas sola memoria et usu retinebant, scriptorum serie conposuit codicemque ipsum Edictum appellari praecepit. Erat autem iam ex quo Langobardi in Italiam venerant annus septuagesimus septimus, sicut idem rex in sui edicti testatus est prologo.
344 In quo bello a parte Romanorum, reliquis terga dantibus, octomilia ceciderunt. Eo tempore magnus Romae terrae motus factus est, magnaque tunc fuit inundatio aquarum Post haec fuit clades scabiarum, ita ut nullus potuisset mortuum suum agnoscere propter nimium inflationis tumorem.
345 Quod ita quoque factum est. Quotiescumque enim voluisset beati Iohannis oraculum ingredi, statim velut a validissimo pugili guttur eius feriretur, sic subito retro ruebat inpulsus. Veritatem in Christo loquor; hoc mihi ipse retulit qui hoc ipsum suis oculis factum vidit.
346 Haec Gundiperga regina ad instar suae genetricis, sicut illa in Modicia, sic et ista intra Ticinensem civitatem basilicam in honorem beati Iohannis baptistae construxit, quam mire ex auro et argento peplisque decoravit rebusque singulis opime ditavit; in qua et eius corpus tumulatum quiescit.
347 Haec dum de crimine adulterii apud virum accusata fuisset, proprius eius servus Carellus nomine a rege expetiit; ut cum eoqui reginaecrimen ingesserat pro castitate suas dominae monomachia dimicaret. Qui dum cum criminatore illo singulare certamen inisset, eum cuncto populo adstante superavit.
348 Hoc etiam mortuo, Constantinus, eiusdem filius, ad regni dignitatem ascendit tenuitque regnum annis octo et viginti. Circa haec tempora regis Persarum coniux nomine Cesara de Perside exiens, cum paucis suis fidelibus privato habitu propter christianae fidei amorem Constantinopolim venit.
349 Qui cum universis Christum dominum credens, pariter cum omnibus sacri baptismatis unda perfusus et ab Augusto de fonte levatus, catholica fide confirmatus est; multisque muneribus ab Augusto honoratus, accepta sua coniuge, laetus et gaudens ad suam patriam repedavit.
350 Qua de re Godepertus Garipaldum Taurinatium ducem ad Grimuald Beneventanorum strenuum tunc ductorem direxit, invitans eum, ut quantocius veniret et sibi adversus germanum suum Perctarit auxilium ferret, regisque filiam, suam germanam, ei se daturum promittens.
351 Grimuald haec audiens, mox animum ad regnum Langobardorum obtinendum erexit. Ordinatumque aput Beneventum Romualdum suum filium ducem, ipse cum electa manu Ticinum profecturus iter arripuit, ac per omnes civitates, per quas viam habuit, sibi amicos et adiutores ad regnum percipiendum adscivit.
352 Cumque Godepert ab eo quaereret, quo in loco eidem Grimualdo hospitium parare deberet, Garipald ita respondit: quod dignum esset, ut Grimualdus, qui pro eius causa venerat eiusque sororem accepturus esset, hospitium intra palatium haberet. Quod ita quoque factum est.
353 Quid plura? Cum ad conloquium die crastino venissent, et Godepertum post salutationem Grimualdus amplexatus esset, statim sensit, quod loricam sub veste gestaret. Nec mora, evaginato gladio eum vita privavit. Regnumque eius et omnem potentiam invadens, suae subdidit dicioni.
354 His ita gestis, Garipaldus, cuius instigatione et certamine ista patrata sunt et non solum haec egerat, sed et fraudem in legatione sua fecerat, dum munera, quae deferre Beneventum debuerat, non integra deportasset, talium ergo operum patrator non diu laetatus est.
355 Qui statim ad domum suam puerum misit, ut Sibi lectisternia deferret, lectumque sibi iuxta stratum Perctarit fieri praecepit. Nec mora, rex Grimuald suos satellites direxit, qui domum, in qua Perctarit quiescebat, ne aliquo modo effugere posset, custodire deberent.
356 Cumque coena finita esset, et egressis omnibus Perctarit tantum ed Unulfus ac vestiarius Perctarit remansissent, qui utique eidem satis erant fideles, consilium ei aperiunt et obsecrant eum, ut, cum Perctarit fugeret, ipse eum quamdiu possit intra eundem cubiculum quiescere simularet.
357 Unulfus vero Perctarit de muro anguli, qui est a parte Ticini fluminis, per funem deposuit eique quos potuit socios coniunxit. Qui, arreptis quos in pastu invenerant equis, eadem nocte ad Astensem properant civitatem, in qua Perctarit amici manebant et qui adhuc Grimualdo rebelles extabant.
358 Deinde quantocius Perctarit Taurinensem urbem petens, ac post claustra Italiae transgressus, Francorum ad patriam pervenit. Sicque Deus omnipotens dispositione misericordiae et innocentem a morte eripuit et regem ex animo bona facere cupientem ab offensione servavit.
359 Quibus tamen praecepit, ut mox eum excitatum ad palatium deducerent. Qui venientes ad ianuam cubiculi, in quo Perctarit sperabant quiescere, coeperunt acrius pulsare. Tunc vestiarius ille rursum eos rogare coepit, ut quasi eundem Perctarit aliquantulum adhuc dormire permitterent.
360 Quem cum non invenissent, ad requisita eum naturae residere suspicati sunt. Quem cum nec ibi repperissent, vestiarium illum interrogant, quid de Perctarit factum fuisset. Quibus ille fugisse eum respondit. Quem statim capillis adprehensum, furentes eumque verberantes, ad palatium pertrahunt.
361 Eumque mox inter suos vestiarios esse praecepit, ammonens eum, ut sibi eandem fidem quam Perctarit habuerat servaret; multa se ei commoda largiturum promittens. Cumque rex requireret, quid de Unulfum factum fuisset, nuntiatum est ei, quod in beati archangeli Michahelis basilicam confugium fecisset.
362 Quem plures ex Langobardis in itinere relinquentes, ad propria remearunt, dicentes, quia expoliasset palatium et iam non reversurus repeteret Beneventum. Interim imperatoris exercitus Beneventum diversis machinis vehementer expugnabat, econtra Romuald cum Langobardis fortiter resistebat.
363 Acceptaque obside Romualdi sororem, cui nomen Gisa fuit, cum eodem pacem fecit. Eius vero nutricium Sesualdum ad muros duci praecepit, mortem eidem minatus, si aliquid Romualdo aut civibus de Grimualdi adventu nuntiaret, sed potius asseveraret, eundem venire minime posse.
364 Cumque utraeque acies forti intentione pugnarent, tunc unus de regis exercitu nomine Amalongus, qui regium contum ferre erat solitus, quendam Greculum eodem conto utrisque manibus fortiter percutiens, de sella super quam equitabat sustulit eumque in aera super caput suum levavit.
365 Ita Saburrus, qui se imperatori suo victoriae tropaeum de Langobardis promiserat patrare, ad eum cum paucis remeans, ignominiam deportavit; Romuald vero, patrata de inimicis victoria, Beneventum triumphans reversus est patrique gaudium et cunctis securitatem, sublato hostium timore, convexit.
366 Ingressusque Siciliam per indictionem septimam, habitavit in Syracusa, et tales afflictiones inposuit populo seu habitatoribus vel possessoribus Calabriae, Siciliae, Africae atque Sardiniae, quales antea numquam auditae sunt, ita ut etiam uxores a maritis vel filii a parentibus separarentur.
367 Nam et vasa sacrata vel cimelia sanctarum Dei ecclesiarum imperiali iussu et Grecorum avaricia sublata sunt. Mansit autem imperator in Sicilia ab indictione septima usque in duodecimam; sed tandem tantarum iniquitatum poenas luit, atque dum se in balneo lavaret, a suis extinctus est.
368 Porro regis filia, quam de Benevento obsidis nomine sublatam diximus, Siciliam veniens, diem clausit extremum. Hoc tempore tantae pluviae tantaque tonitrua fuerunt, quanta ante nullus meminerat hominum, ita ut innumera hominum et animantium milia fulminibus essent perempta.
369 Nam veniente Cacano cum magno exercitu, in loco qui Flovius dicitur, sicut nobis retulerunt seniores viri qui in ipso bello fuerunt, per tres dies Lupus dux cum Foroiulanis adversus Cacani exercitum conflixit. Et prima quidem die validum eius exercitum, paucis suis vulneratis, prostravit.
370 At vero die quarto tantam super se multitudinem conspexerunt venientem, ut vix per fugam evadere possent. Ibi itaque Lupo duce perempto, reliqui qui remanse rant sese per castella communiunt. Avares vero per omnes eorum fines discurrentes, cuncta rapinis invadunt vel sub posito igni conburunt.
371 In medio itaque campo sua castra et Avarum hospi tium conponens, cum exercitus partem exiguam haberet, eosdem ipsos quos habebat diverso habitu variisque in structos armis ante oculos legatorum per dies aliquot, quasi novus iugiter exercitus adventaret, frequenter trans ire fecit.
372 Cuius comites cum ad propria, ut adsolet fieri, remeassent, ipse hoc nuntium de Sclavis audiens, cum paucis viris, hoc est viginti quinque, contra eos progressus est. Quem Sclavi cum tam paucis venire conspicientes, inriserunt, dicentes, patriarcham contra se cum clericis adventare.
373 Quos Romualdus dux gratanter excipiens, eisdem spatiosa ad habitandum loca, quae usque ad illud tempus deserta erant, contribuit, scilicet Sepinum, Bovianum et Iserniam et alias cum suis territoriis civitates, ipsumque Alzeconem, mutato dignitatis nomine, de duce gastaldium vocitari praecepit.
374 In quo multas virgines adgregavit rebusque et diversis pariter eundem locum ornamentis ditavit. Regina vero eius Rodelinda basilicam sanctae Dei genitricis extra muros eiusdem civitatis Ticinensis, quae Ad Perticas appellatur, opere mirabili condidit ornamentisque mirificis decoravit.
375 Hic dum dux esset in Tridentina civitate, cum comite Baioariorum, quem illi gravionem dicunt, qui Bauzanum et reliqua castella regebat, conflixit eumque mirifice superavit. Qua de causa elatus, etiam contra regem suum Perctarit manum levavit atque se intra Tridentinum castellum rebellans communivit.
376 Qui cum decem et octo annos, et primum solus et post cum filio, regnum tenuisset, ab hac luce subtractus est, corpusque illius iuxta basilicam domini Salvatoris, quam Aripert, eius genitor, construxerat, sepultum est. Fuit autem statura decens, corpore pleno, mitis per omnia et suavis.
377 Qui ab uxore hoc libenter audire dissimulans, in magnum tamen puellae exarsit amorem; nec mora, venatum in silvam quam Urbem appellant perrexit secumque suam coniugem Hermelindam venire praecepit. Qui exinde noctu egrediens, Ticinum venit, et ad se Theodotem puellam venire faciens, cum ea concubuit.
378 Quod Cunincpert ubi erat audiens, statim ad insulam, quae intra lacum Larium non longe a Como est, confugit ibique se fortiter communivit. Facta est autem magna tribulatio omnibus qui eum diligebant, et maxime sacerdotibus et clericis, quos omnes Alahis exosos habebat.
379 Tunc omnes clericos et sacerdotes pavor et odium tyranni invasit, aestimantes se eius feritatem tolerare omnino non posse. Coeperuntque tanto amplius Cunincpertum desiderare, quanto pervasorem regni superbum execrationi haberent. Sed non diutius feritas et cruda barbaries pervasum regnum optinuit.
380 Audiens haec Aldo vehementer pertimuit, fratremque suum Grausonem adscitum, ei omnia quae rex maligne locutus fuerat nuntiavit. Qui mox cum amicis et iis quibus credere poterant consilium ineunt, qualiter Alahis tyrannum regno privarent, priusquam ipse eis aliquam laesionem facere posset.
381 Ecce omnis civitas et universus populus tibi fidelis existit, et ebriosus ille Cunincpert ita dissolutus est, ut iam ultra nullas possit habere vires. Egredere et vade in venationem et exerce te cum iuvenibus tuis, nos autem cum reliquis fidelibus tuis defendemus tibi hanc civitatem.
382 Pleverunt pariter et inter se sacramenta dederunt, diem statuentes, in quo Cunincpert veniret, ut ipsi ei civitatem Ticinensem contraderent. Quod et factum est. Nam die statuto Cunincpert Ticinum adveniens, ab eis libentissime susceptus palatium suum ingressus est.
383 Tunc omnes cives, et praecipue episcopus, sacerdotes quoque et clerici, iuvenes et senes, certatim ad eum concurrentes, omnesque eum cum lacrimis amplexantes, Deo gratias de eius reversione, inaestimabili gaudio repleti, conclamabant; quos ille omnes prout potuit osculatus est.
384 Coniux quoque eius Theuderata eodem tempore foras muros Beneventanae civitatis basilicam in honore beati Petri apostoli construxit; quo in loco multarum ancillarum Dei coenobium instituit. Romuald quoque, postquam sedecim annos ducatum gessit, ab hac luce subtractus est.
385 Ea hora tantae haranearum telae in medio populi ceciderunt, ut omnes mirarentur; ac per hoc significatum est, quod sordes hereticae pravitatis depulsae sunt. Et Georgius quidem patriarcha correptus est, ceteri vero in sua defensione perseverantes anathematis sunt ultione perculsi.
386 Vis audire de eo quod deitatis est? Ego, inquit, et pater unum sumus. Vis audire quod humanitatis? Pater maior me est. Cerne secundum humanitatem eum in navi dormientem; cerne eius divinitatem cum evangelista ait: Tunc surgens imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna.
387 Tuncque visibiliter multis apparuit, quia bonus et malus angelus noctu per civitatem pergerent, et ex iussu boni angeli malus angelus, qui videbatur venabulum manu ferre, quotiens de venabulo ostium cuiuscumque domus percussisset, tot de eadem domo die sequenti homines interirent.
388 Aldo vero et Grauso dum ad palatium regis consilium nescientes venirent, cum basilicae sancti Romani martyris, quae prope palatium sita est, propinquassent, repente eis obvius quidam claudus uno pede truncato factus est; qui eis dixit, quod eos Cunincpert, si ad eum pergerent, occisurus esset.
389 Tunc intellexit rex, muscam illam cui pedem truncaverat malignum spiritum fuisse et ipsum sui secreti consilia prodidisse. Qui statim Aldonem et Grausonem in sua fide de eadem basilica suscipiens, eisdem culpam pepercit et in reliquum eosdem in loco fidelium habuit.
390 Eo tempore floruit in arte gramatica Felix, patruus Flaviani praeceptoris mei; quem in tantum rex dilexit, ut ei baculum argento auroque decoratum inter reliqua suae largitatis munera condonaret. Per idem quoque tempus Iohannes episcopus Bergomatis ecclesiae vir mirae sanctitatis extitit.
391 Quod rex audiens, et episcopum ex eo die honore debito coluit, et ei ipsum equum, quem suae sessioni dedicaverat, dono largitus est. Hac tempestate noctu stella iuxta Vergilias caelo sereno inter Domini Natalem et Theophaniam apparuit, omnimodo obumbrata, veluti cum luna sub nube est constituta.
392 Sed et ego in libro quem de episcopis eiusdem civitatis conscripsi flagitante Angelramno, viro mitissimo et sanctitate praecipuo, praefatae ecclesiae archiepiscopo, de hoc sacratissimo viro Arnulfo quaedam eius miranda conposui, quae modo superfluum duxi replicare.
393 Inter haec Cunincpert cunctis amabillimus princeps, postquam duodecim annos Langobardorum regnum post patrem solus obtenuit, tandem ab hac luce subtractus est. Hic in campo Coronate, ubi bellum contra Alahis gessit, in honore beati Georgii martyris monasterium construxit.
394 Et haec dicens, verso equo, per asperitatem montis, unde gravis erat ascensus, ad castra contendere coepit Sclavorum. Ferdulfus vero opprobrium ducens, si non ipse per eadem difficilia loca super Sclavos inruerit, eum per aspera quaeque et difficilia inviaque loca secutus est.
395 Quem suus exercitus, turpe ducens ducem non sequi, subsequi et ipse coepit. Videntes itaque Sclavi eos per devexa loca super se venire, praeparaverunt se viriliter, et magis lapidibus ac securibus quam armis contra eos pugnantes, pene omnes deiectos equis perimerunt.
396 Ibi omnis nobilitas periit Foroiulanorum; ibi Ferdulfus dux cecidit; ibi et ille qui eum provocaverat extinctus est. Tantique ibi viri fortes per contentionis malum et inprovidentiam debellati sunt, quanti possent per unam concordiam et salubre consilium multa milia sternere aemulorum.
397 Haec ideo vel maxime in hac posuimus historia, ne quid aliquid per contentionis malum simile contingat. Mortuo itaque Ferdulfo duce hoc modo, in eius loco ordinatus est Corvolus. Qui pauco tempore ducatum tenens, dum regem offendisset, evulsis oculis dedecorose vixit.
398 At vero Iustinianus, qui amisso principatu in Ponto exulabat, auxilio Terebelli Bulgarum regis regnum rursus recipiens, eos qui se expulerant patricios occidit. Leonem quoque et Tiberium, qui locum eius usurpaverant, cepit et in medio circo coram omni populo iugulari fecit.
399 Imperavit autem Iustinianus cum filio Tiberio in hac secunda vice annos sex. Quem Leo in expulsione illius naribus detruncavit; qui post iterum adsumpto imperio, quotiens defluentem guttam reumatis manu detersit, pene totiens aliquem ex iis qui contra eum fuerant iugulari praecepit.
400 Nam et huiusmodi picturas, cum haberentur in urbe regia, Filippicus iusserat auferri. Statuit populus Romanus, ne heretici imperatoris nomen aut chartas aut figuram solidi susciperent. Unde nec eius effigies in ecclesia introducta est, nec nomen ad missarum sollempnia prolatum.
401 Sed quamvis ad extremum nox proelium dirimisset, certum tamen est, Baioarios terga praebuisse et Ariperti exercitum victorem ad castra remeasse. Sed dum Aripert in castris manere noluisset, sed potius Ticinum civitatem introisset, et suis hoc facto desperationem et adversariis audaciam praebuit.
402 Qui dum fluvium Ticinum gravatus auro transnatare voluisset, ibique corruens, suffocatus aquis extinctus est. Cuius in crastinum diem corpus inventum, in palatio ordinatum ac deinde ad basilicam domini Salvatoris, quam antiquus Aripert construxerat, prolatum ibique sepultum est.
403 Hic, advenientibus ad se exterarum gentium legatis, vilibus coram eis vestibus sive pelliciis utebatur; utque minus Italiae insidiarentur, numquam eis pretiosa vina vel ceterarum rerum delicias ministrabat. Regnavit autem cum patre Ragimperto sive solus usque ad annum duodecimum.
404 Huic fuerunt filii tres, quorum qui maior natu extitit Ragimpertus nomine nostris in diebus Aurelianensem civitatem rexit. Post cuius Ariperti funus Ansprand Langobardorum regnum potitus, tres solummodo menses regnavit; vir per omnia egregius et cuius sapientiae rari aequandi sunt.
405 Hoc tempore Anastasius imperator classem in Alexandriam contra Sarracenos direxit. Cuius exercitus ad alium versus consilium, ab itinere medio Constantinopolitanam urbem regressus, Theodosium orthodoxum inquirens, imperatorem elegit atque coactum in solio imperii confirmavit.
406 Aput regnum Francorum tunc temporis Pipinus optinebat principatum. Fuit autem vir mirae, audaciae, qui hostes suos statim adgrediendo conterebat. Nam supra quendam suum adversarium, Rhenum transgressus, cum uno tantum satellite suo inruit eumque in suo cubiculo residentem cum suis trucidavit.
407 Quod cum Liutprando nuntiatum fuisset, eum ad palatium suum evocari praecepit. Quem, sicut ei dictum fuerat, loricam sub veste indutum, eum ipse manu pertractans, repperit. Qui Rothari cum se detectum cognovisset, statim post se exiliens spatham evaginavit, ut regem percuteret.
408 Econtra rex suum ensem vagina exemit. Tunc unus e regiis satellitibus nomine Subo Rothari a tergo conprehendens, ab eo in fronte vulneratus est. Super quem Rothari et alii insilientes, eum ibidem occiderunt. Quattuor vero eius filii, qui non aderant, ubi inventi, ibi et perempti sunt.
409 Qui statim eius pedibus provoluti, ei sunt quae machinaverant cuncta professi. Et de aliis quoque hoc similiter fecit; sed tamen confessis mox tantae malitiae culpam pepercit. Defuncto itaque Gisulfo Beneventano duce, Samnitum populum Romuald, eius filius, regendum suscepit.
410 Circa haec tempora Petronax, civis Brexianae urbis, divino amore conpunctus, Romam venit hortatuque tunc Gregorii apostolicae sedis papae huc Cassinum castrum petiit, atque ad sacrum corpus beati Benedicti patris perveniens, ibi cum aliquibus simplicibus viris iam ante residentibus habitare coepit.
411 Castrum quoque ipsum a Romanis est receptum. Pro cuius castri redemptionem pontifex septuaginta libras auri, sicut primitus promiserat, dedit. Inter haec defuncto imperatore Theodosio, qui uno solummodo imperium rexerat anno, eius in loco Leo Augustus subrogatur.
412 Cum quibus ille iuvenibus super eosdem Sclavos tercio inruens, magna eos clade prostravit; nec amplius ibi aliquis a parte Langobardorum cecidit quam Sicualdus, qui erat iam aetate grandaevus. Iste namque in superiori pugna, quae sub Ferdulfo facta est, duos filios amiserat.
413 Hoc etiam tempore eadem Sarracenorum gens cum inmenso exercitu veniens, Constantinopolim circumdedit ac continuo per triennium obsedit, donec, civibus multa instantia ad Deum clamantibus, plurimi eorum fame et frigore, bello pestilentiaque perirent, ac sic pertaesi obsidionis abscederent.
414 Per idem tempus Leo Augustus ad peiora progressus est, ita ut conpelleret omnes Constantinopolim habitantes tam vi quam blandimentis, ut deponerent ubicumque haberentur imagines tam Salvatoris quamque eius sanctae genetricis vel omnium sanctorum, easque in medium civitatis incendio concremari fecit.
415 Causa autem huius discordiae ista fuit. Adveniens anteriore tempore Fidentius episcopus de castro Iuliensi, cum voluntate superiorum ducum intra Foroiulani castri muros habitavit ibique sui episcopatus sedem statuit. Quo vita decedente, Amator in eius loco episcopus ordinatus est.
416 Quod Calisto, qui erat nobilitate conspicuus, satis displicuit, ut in eius diocesi cum duce et Langobardis episcopus habitaret et ipse tantum vulgo sociatus vitam duceret. Quid plura? Contra eundem Amatorem episcopum egit eumque de Foroiuli expulit atque in illius domo sibi habitationem statuit.
417 Tunc Pemmo cum suis disposuit, ut in Sclavorum patriam fugeret; sed Ratchis, eius filius, a rege supplicavit patremque in regis gratiam reduxit. Accepta itaque Pemmo fiducia, quod nihil mali pateretur, ad regem cum omnibus Langobardis, quibus consilium habuerat, perrexit.
418 Hoc modo his Langobardis conprehensis, Herfemar, qui unus ex eis fuerat, evaginato gladio, multis se insequentibus, ipse se viriliter defensans, in basilica beati Michahelis confugit, ac deinde regis indulgentia solus inpunitatem promeruit, ceteris longo tempore in vinculis excruciatis.
419 Qui Gisulfus dum adhuc propter aetatem puerilem idoneus ad tantum populum regendum non esset, Liutprand rex Beneventum tunc veniens, eum exinde abstulit et aput Beneventum suum nepotem Gregorium ducem ordinavit, cui in matrimonio uxor sociata Giselperga nomine fuit.
420 Quem Langobardi vita excedere existimantes, eius nepotem Hildeprandum foras muros civitatis ad basilicam sanctae Dei genetricis, quae Ad Perticas dicitur, regem levaverunt. Cui dum contum, sicut moris est, traderent, in eius conti summitate cuculus avis volitando veniens insedit.
421 Rex autem Liutprand cum hoc cognovisset, non aequo animo accepit; tamen de infirmitate convalescens, eum regni sui consortem habuit. Evolutis dehinc aliquot annis, Transamundus, qui Romam fugerat, Spoletium rediens, Hildericum extinxit rursumque contra regem rebellionis audaciam sumpsit.
422 Supra quos Spoletini et Romani inruentes, aliquos ex eis vulneraverunt. Sed tamen Ratchis cum suo germano et aliquibus viris fortissimis omne illud pugnae pondus sustinentes viriliterque certantes, multisque trucidatis, se suosque exinde, praeter ut dixi paucis sauciatis, eximerunt.
423 Qui manibus pedibusque reptans, silvam ingressus evasit. Super Aistulfum vero in quodam ponte duo fortissimi Spoletini a tergo venientes, unum eorum aversa cuspide feriens de eodem ponte deiecit, alterum vero, subito ad eum conversus, vita privatum post socium mersit.
424 Cum vero Beneventum properaret, Gotscalcus, audito eius adventu, navem conscendere atque in Greciam fugere molitus est. Qui postquam uxorem et cuncta supellectilem suam in navi inposuisset et novissime ipse ascendere vellet, inruentibus Beneventanis, Gisulfi fidelibus, extinctus est.
425 Tunc rex Liutprandus Beneventum perveniens, Gisulfum, suum nepotem, iterum in loco proprio ducem constituit. Rebusque ita conpositis, ad suum palatium remeavit. Hic gloriosissimus rex multas in Christi honore per singula loca ubi degere solebat basilicas construxit.
426 Qui saepe futura praedixit, absentia quoque quasi praesentia nuntiavit. Denique cum rex Liutprand in Urbem silvam venatum isset, unus ex eius comitibus cervum sagitta percutere nisus, eiusdem regis nepotem, hoc est sororis eius filium, Aufusum nomine, nolens sauciavit.
427 Quod rex cernens valde enim eundem puerum amabat cum lacrimis eius incommodum lamentari coepit statimque unum e suis equitem misit, qui ad virum Dei Baodolinum curreret eumque peteret, ut pro vita eiusdem pueri Christum supplicaret. Qui cum ad servum Dei pergeret, puer defunctus est.
428 Fuit autem vir multae sapientiae, consilio sagax, pius admodum et pacis amator, belli praepotens, delinquentibus clemens, castus, pudicus, orator pervigil, elemosinis largus, litterarum quidem ignarus, sed philosophis aequandus, nutritor gentis, legum augmentator.
429 Ipse etenim adhuc rudes populos domos aedificare, terras incolere, plantare uineas docuit atque humanis moribus uiuere, cum antea semiferi glandium tantummodo alimentis uitam sustentarent et aut in speluncis aut frondibus uirgultisque contextis casulis habitarent.
430 Ipse etiam eis nummos aereos primus instituit. Pro quibus meritis ab indocili et rustica multitudine deus appellatus est. Post hunc Picus eius filius, de quo fabulose dicitur, quod a quadam famosissima maga Circe nomine ob contemptum eius amorem in auem sui nominis sit mutatus.
431 Verum paruulos, prope ripam Tiberis expositos, Faustulus regii pastor armenti ad Accam Laurentiam uxorem suam detulit, quae, ob pulchritudinem et rapacitatem corporis quaestuosi, lupa a uicinis appellabatur; unde et ad nostram usque memoriam meretricum cellulae lupanaria dicuntur.
432 Romanum igitur imperium, quo neque ab exordio ullum fere minus neque incrementis toto orbe amplius humana potest memoria recordari, a Romulo exordium habet, qui Reae Siluiae Vestalis uirginis, ut praemissum est, filius et, quantum putatus est, Martis, cum Remo fratre uno partu editus est.
433 Ita ex uariis quasi elementis congregauit corpus unum populumque Romanum effecit. Centum ex senioribus elegit, quorum consilio omnia ageret, quos senatores propter senectutem, patres ob similitudinem curae nominauit; mille etiam pugnatores delegit, quos a numero milites appellauit.
434 Nam et leges Romanis moresque constituit, qui consuetudine proeliorum iam latrones ac semibarbari uidebantur, et annum descripsit in decem menses prius sine aliqua supputatione confusum, et infinita Romae sacra ac templa constituit. Morbo decessit XLI imperii anno.
435 Postea Ardeam oppugnans, in octauo decimo miliario ab urbe Roma positam ciuitatem, imperium perdidit. Nam cum filius eius, et ipse Tarquinius iunior, nobilissimam Conlatini uxorem stuprasset eaque de iniuria marito et patri et amicis quaesta fuisset, in omnium conspectu se occidit.
436 Isdemque temporibus Pithagoras philosophus claruit, qui Samo oriundus Crotone deguit, nouissime Metapontum adiit ibique sepultus est. Hinc consules coepere, pro uno rege duo, hac causa creati, ut, si unus malus esse uoluisset, alter eum habens potestatem similem coherceret.
437 Verum tum quoque uictus est. Tertio anno post reges exactos Tarquinius cum suscipi non posset in regnum neque ei Porsenna, qui pacem cum Romanis fecerat, praestaret auxilium, Tusculum se contulit, quae ciuitas non longe ab Vrbe est, atque ibi per quattuordecim annos priuatus cum uxore consenuit.
438 Quarto anno post reges exactos, cum Sabini Romanis bellum intulissent, uicti sunt et de his triumphatum est. Quinto anno Lucius Valerius, ille Bruti collega et quater consul, fataliter mortuus est, adeo pauper, ut collatis a populo nummis sumptum habuerit sepulturae.
439 Nono anno post reges exactos, cum gener Tarquinii ad iniuriam soceri uindicandam ingentem collegisset exercitum, noua Romae dignitas est creata, quae dictatura appellatur, maior quam consulatus. Eodem anno etiam magister equitum factus est, qui dictatori obsequeretur.
440 Sed cum primo anno bene egissent, secundo ex his Apppius Claudius Virginii cuiusdam, qui honestis iam stipendiis contra Latinos in monte Algido militabat, filiam uirginem corrumpere uoluit; quam pater occidit, ne stuprum a decemuiro sustineret, et egressus ad milites mouit tumultum.
441 Verum dignitas tribunorum militarium non diu perseuerauit. Nam post aliquantum nullos placuit fieri et quadriennium in Vrbe ita fluxit ut potestates ibi maiores non essent. Praesumpserunt tamen tribuni militares consulari potestate iterum dignitatem et triennium perseuerauerunt.
442 Honor ei post Romulum secundus delatus est. His temporibus inmensa per continuum biennium Romanos pestis afflixit sequentique anno secutum est satis triste prodigium, si quidem in medio Vrbis terra dissiluit uastoque praerupto hiantia subito inferna patuerunt.
443 Census iterum habitus est. Et cum Latini, qui a Romanis subacti erant, milites praestare nollent, ex Romanis tantum tirones lecti sunt factaeque legiones decem, qui modus sexaginta uel amplius armatorum milia efficiebat. Paruis adhuc Romanis rebus tanta tamen in re militari uirtus erat.
444 Tunc siquidem dilatata nox usque ad plurimam diei partem tendi uisa est. Tunc etiam saxa de nubibus cecidere eodemque tempore Magnus Alexander natus est. Latini, qui noluerant milites dare, hoc quoque a Romanis exigere coeperunt, ut unus consul ex eorum, alter ex Romanorum populo crearetur.
445 Vt uiuos tamen dedecori seruaret, elegit; nam uniuersum Romanum exercitum turpiter captum armis etiam uestimentisque nudatum, tantum singulis uilioribus operimentis ob uerecundiam corporum tegendam concessis, sub iugo missum seruitioque subiectum longum agere pompae ordinem praeceperunt.
446 Qui cum exploratores Pyrri coepisset, iussit eos per castra duci, ostendi omnem exercitum tumque dimitti, ut renuntiarent Pyrro quae cum Romanis agerentur. Commissa mox pugna, cum iam Pyrrus fugeret, elefantorum auxilio uicit, quos incognitos Romani expauerunt.
447 Pyrrus Romanos mille octingentos coepit et eos summo honore tractauit, occisos sepeliuit. Quos cum aduerso uulnere et truci uultu etiam mortuos iacere uidisset, tulisse ad caelum manus dicitur cum hac uoce: se totius orbis dominum esse potuisse, si tales sibi milites contigissent.
448 Legati ad Pyrrum de redimendis captiuis missi ab eo honorifice suscepti sunt. Captiuos sine praetio Romam misit, unum ex legatis Romanorum Fabricium sic ammiratus, cum eum pauperem esse cognouisset, ut quarta parte regni promissa sollicitare uoluerit ut ad se transiret, contemptusque est a Fabricio.
449 Remandatum Pyrro est a senatu eum cum Romanis, nisi ex Italia recessisset, pacem habere non posse. Tum Romani iusserunt captiuos omnes, quos Pyrrus reddiderat, infames haberi, quod armati capi potuissent, nec ante eos ad ueterem statum reuerti, quam sibi notorum hostium occisorum spolia retulissent.
450 Interiecto anno, contra Pyrrum Fabricius est missus, qui prius inter legatos sollicitari non poterat quarta regni parte promissa. Tum cum uicina castra ipse et rex haberent, medicus Pyrri nocte ad eum uenit promittens ueneno se Pyrrum occisurum si sibi aliquid polliceretur.
451 Consul Cornelius fraude deceptus est. Duillius commisso proelio Carthaginiensium ducem uicit, triginta et unam nauem coepit, quattuordecim mersit, septem milia hostium coepit, tria milia occidit. Neque ulla uictoria Romanis gratior fuit, quod inuicti terra, iam etiam mari plurimum possent.
452 Aemilius consul centum et quattuor naues hostium demersit, triginta cum pugnatoribus coepit, quindecim milia hostium aut occidit aut coepit, militem suum ingenti praeda ditauit. Et subacta Africa tunc fuisset, nisi quod tanta fames erat ut diutius exercitus exspectare non posset.
453 Consules cum uictrici classe redeuntes circa Siciliam naufragium passi sunt. Et tanta tempestas fuit, ut ex quadringentis LX nauibus octoginta seruari potuerunt, neque ullo tempore tanta maritima tempestas audita est. Romani statim CC naues reparauerunt, neque in aliquo animus his infractus fuit.
454 Itaque et uxorem a conplexu remouit et senatui suasit ne pax cum Poenis fieret: illos enim fractos tot casibus spem nullam habere; tanti non esse, ut tot milia captiuorum propter unum se et senem et paucos, qui ex Romanis capti fuerant, redderent. Itaque optinuit.
455 Quintus Lutatius, Aulus Manlius consules creati sunt. Bellum Faliscis intulerunt, quae ciuitas Italiae opulenta quondam fuit, quod ambo consules intra vi dies, quam uenerant, transigerunt, XV milibus hostium cesis, coeteris pace concessa, agro tamen ex medietate sublato.
456 Pugnatum est ibi cum Insubribus et Liguribus, quorum interfecta sunt XXIII milia, V milia capta sunt, et de his triumphatum est. Sequenti anno in Piceno flumen sanguinem effluxit et apud Tuscos caelum ardere uisum est et Arimini nocte multa luce fulgente tres simul lunae apparuere.
457 Marcellus deinde cum inprudens in manus Gallorum incidisset omniaque infesta uidisset, nec qua euadere possit haberet, in medium hostium inrupit; quibus inopinata audacia perculsis, regem quoque eorum Vitrodomarum nomine occidit, atque ubi spes salutis uix fuerat, inde opima retulit spolia.
458 Dura responsa a Carthaginiensibus data sunt. Saguntini interea fame uicti sunt captique ab Annibale ultimis poenis afficiuntur. Quibus hoc ante portenderat triste prodigium; nam cum paene enixa mulier esset, infans in uterum regressus ciuitatis excidium significauit.
459 Tunc se Annibali multi Itali dedidere. Qui posteaquam in Etruriam primo uere transiret, in summo Apennino tempestate correptus biduo continuo immobiliter stetit niuibus cum exercitu conclusus, ubi magnus hominum numerus, iumenta quam plurima, elefanti paene omnes frigore perierunt.
460 Serui, quod numquam ante, manumissi et milites facti sunt. Post eam pugnam multae Italiae ciuitates, quae Romanis paruerunt, se ad Annibalem transtulerunt. Annibal Romanis optulit ut captiuos redimerent, responsumque est a senatu eos ciues non necessarios, qui, cum armati essent, capi potuissent.
461 Iste etenim, dum senatores ob metum Annibalis Italiam relinquere deliberarent, cum tribunus militum esset, districto gladio id fieri uetuit primusque iurans ut patriae defensor existeret, uniuersos similiter iurare coegit Romanosque ad spem uitae quasi ab inferis reduxit.
462 Cui uiro diuinum quiddam inesse existimabatur, adeo ut putaretur etiam cum numinibus habere sermonem. Is in Africa contra Annonem ducem Afrorum pugnat, exercitum eius interficit. Secundo proelio castra capit cum quattuor et quingentis militibus, undecim milibus occisis.
463 Et triginta milia pondo argenti ab his accepta sunt. Senatus ex arbitrio Scipionis pacem iussit cum Carthaginiensibus fieri. Scipio his conditionibus dedit, ne amplius quam triginta naues haberent, ut quingenta milia pondo argenti darent, captiuos et perfugas redderent.
464 Interea proelium ab utroque duce instructum est, quale uix ulla memoria fuit, cum peritissimi uiri copias suas ad bellum educerent. Scipio uictor recedit paene ipso Annibale capto, qui primum cum multis equitibus, deinde cum uiginti, postremo cum quattuor euasit.
465 Romanorum centum milites amiserat. Romanis se dederunt. Ipse rex cum desereretur ab amicis, uenit in Pauli potestatem. Sed honorem ei Aemilius Paulus consul non quasi uicto habuit; nam et uolentem ad pedes sibi cadere non permisit et iuxta se in sella collocauit.
466 Triumphauit autem magnificentissime in curru aureo cum duobus filiis utroque latere adstantibus. Ducti sunt ante currum duo regis filii et ipse Perseus XLV annos natus. Post eum etiam Anicus de Illiriis triumphauit. Gentius cum fratre et filiis ante currum ductus est.
467 Itaque profectus in Hispaniam magnas strages gentium dedit, saepius etiam militis quam ducis usus officio; nam et barbarum prouocantem singulariter congressus occidit. Sergius autem Galba praetor a Lusitanis magno proelio uictus est uniuersoque exercitu amisso ipse cum paucis uix elapsus euasit.
468 Hii profecti Carthaginem. Carthaginiensibus euocatis iussisque ut arma et naues traderent, tanta uis armorum repente tradita est, ut facile ex ea tota Africa potuisset armari. Qui postquam arma Romanis tradiderunt, relicta urbe recedere procul a mari decem milia passuum iussi sunt.
469 Huius apud omnes ingens metus et reuerentia erat; nam et paratissimus ad dimicandum et consultissimus habebatur. Itaque per eum multa a consulibus gesta sunt, neque quicquam magis uel Hasdrubal uel Famea uitabant, quam contra eam Romanorum partem committere ubi Scipio dimicarat.
470 Denique cum interfectores eius praemium a Coepione consule peterent, responsum est: numquam Romanis placuisse imperatores a suis militibus interfici. Eo tempore Romae puer ex ancilla natus est quadrupes, quadrimanus, oculis quattuor, auribus totidem, naturam uirilem duplicem habens.
471 Itaque urbem obsidione conclusit, uallo circumdedit; cumque diu conclusi fame laborarent pugnaeque facultatem exposcerent, ut mori eis quasi uiris liceret, nouissime larga prius potione calefacti, quae madefactis frugibus confici solet, subito super Romanos inrupere.
472 Atrox diu certamen et usque ad periculum Romanorum fuit, iterumque Romani pugnare se aduersum Numantinos fugiendo probassent, nisi sub Scipione pugnassent. Numantini interfectis suis fortissimis bello cedunt, compositis tamen ordinibus nec sicut fugientes in urbem reuertuntur.
473 Triumphari enim de eo non poterat, quia Perpenna apud Pergamum, Romam rediens, diem obierat. His diebus tanta per totam Africam lucustarum multitudo conualuit, ut simul fruges, herbas, arborum folia corticesque conroderent; quae repentino uento subleuatae in Africano sunt pelago demersae.
474 Vnde omnium animantium, auium pecudumque ac bestiarum pestis existens uitium corruptionis ampliauit; qua pestilentia in Numidia dccc milia hominum, circa Carthaginem uero plus quam CC milia perierunt, Romanorum uero militum, quae ibi ad praesidium erant, CCC milia extincta sunt.
475 Tertio missus Quintus Caecilius Metellus consul. Is exercitum ingenti seueritate et moderations correctum, cum nihil in quemquam cruentum faceret, ad disciplinam Romanam reduxit. Iugurtam uariis proeliis uicit, elefantos eius occidit uel coepit, multas ciuitates ipsius coepit.
476 Nam proelio, quod simul ambo gesserunt, CXL milia aut in pugna aut in fuga caesa sunt, LX milia capta. Romani milites ex utroque exercitu trecenti perierunt. Tria et triginta Cymbris signa sublata sunt, ex his exercitus Marii duo reportauit, Catuli exercitus XXXI.
477 Rursus pugnam grauissimam habuit contra Lamponium et Carinatem duces partis Marianae ad portam Collinam. LXX milia hostium in eo proelio contra Syllam fuisse dicuntur. XII milia se Syllae dediderunt, coeteri in acie, in castris, in fuga insatiabili ira uictoris consumpti sunt.
478 Septuaginta enim et quattuor gladiatores ducibus Partaco, Crixo et Oenomao effracto Capuae ludo fugerunt. Vesubium montem occupauerunt; unde erumpentes Clodii praetoris, qui eos obsidione cinxerat, castra expugnauerunt ipsoque in fugam acto cuncta in praedam auerterunt.
479 Inde per Consentiam et Metapontum circumducti ingentia breui agmina colligerunt; itaque cum caedibus, incendiis, rapinis stuprisque omnia miscerent multaeque se matronae ob dolorem pudoris uiolati necassent, paene non leuius bellum in ea quam Hannibal mouerunt.
480 Secundo proelio apud Gaueran ciuitatem, quo ingentes copias ex omni regno adduxerat Mitridates, cum XXX milia lectissima regis a V milibus Romanorum uastata essent, Mitridates fugatus et castra eius direpta. Armenia quoque Minor, quam tenuerat, eidem sublata est.
481 Tigranocertam ciuitatem Arzianenae nobilissimam regni Armeni accepit, ipsum regem cum septem milibus quingentis glibanariis et centum milibus sagittariorum et armatorum uenientem decem et octo milia militum habens ita uicit, ut magnam partem Armeniorum deleuerit.
482 Quod intra paucos menses ingenti et felicitate et celeritate confecit. Mox ei delatum etiam bellum contra reges; Mitridaten in Armenia Minore nocturno proelio uicit, castra diripuit, quadraginta milia eius occidit, uiginti tantum de exercitu suo perdidit et duos centuriones.
483 Mitridates cum uxore fugit et duobus comitibus. Neque multo post cum in suos saeuiret et complures amicos suos nec non Exipodram Magareque filios suos trucidasset, Farnaces alter filius eius exemplo fratrum territus exercitum ad persequendum se missum sibi conciliauit et mox aduersus patrem duxit.
484 Antiocensibus obsides reddidit. Aliquantum agrorum Damascensibus dedit, quo lucus ibi spatiosior fieret, delectatus loci amoenitate et aquarum abundantia. Inde ad Iudaeam transgressus est, Hierosolimam caput gentis obsedit non solum natura loci uerum etiam ingenti muro fossaque maxima munitam.
485 Cum alias aliis legiones die nocteque succedere sine requie cogeret, uix tertio mense expugnauit. XIII milibus Iudaeorum occisis, coeteris in fidem acceptis, muros ciuitatis euerti aequarique solo imperauit, cuius circuitus quattuor milium passuum dicitur fuisse.
486 Brittanis mox bellum intulit, quibus ante eum ne nomen quidem Romanorum cognitum erat. Eos quoque uictos obsidibus acceptis stipendiarios fecit. Galliae autem tributi nomine annuum imperauit sestertium quadringenties, Germanosque trans Renum adgressus inmanissimis proeliis uicit.
487 Hinc iam bellum ciuile successit execrandum et lacrimabile, quo praeter calamitates, quae in proeliis acciderunt, etiam populi Romani fortuna mutata est. Caesar enim rediens ex Gallia uictor coepit poscere alterum consulatum atque ita ut sine dubietate aliqua ei deferretur.
488 Primo proelio uictus est et fugatus; euasit tamen, quia nocte interueniente Pompeius sequi noluit, dixitque Caesar nec Pompeium scire uincere et illa tantum die se potuisse superari. Deinde in Thesalia apud Paleofarsacum productis utrimque ingentibus copiis dimicauerunt.
489 Caesar ui insistentium hostium pressus scafam ascendit, qua mox pondere subsequentium grauata ac mersa per ducentos passus ad nauem una manu eleuata, qua chartas tenebat, natando peruenit. Mox nauali certamine pulsatus magna facilitate classem regiam aut depressit aut coepit.
490 Multa proelia fuerunt, ultimum apud Mundam ciuitatem, in quo adeo Caesar paene uictus est, ut fugientibus suis se uoluerit occidere, ne post tantam rei militaris gloriam in potestatem adulescentium natus annos sex et quinquaginta ueniret. Denique reparatis suis uicit.
491 Eius siquidem ductu undecies centum nonaginta et duo milia hostium caesa sunt, nam quantum bellis ciuilibus fuderit, noluit adnotare; signis conlatis quinquagies dimicauit, Marcum Marcellum solus supergressus, qui triginta nouem uicibus pari modo fuerat proeliatus.
492 Mox Lepido operam dante Caesar pacem cum Antonio fecit et quasi uindicaturus patris sui mortem, a quo per testamentum fuerat adoptatus, Romam cum exercitu profectus, extorsit ut sibi uicesimo anno consulatus daretur, senatum proscripsit, cum Antonio ac Lepido rem publicam armis tenere coepit.
493 Primis eos proeliis uicit, regrediens tamen fame et pestilentia laborauit et, cum instarent Parthi fugienti, ipse pro uicto recessit. Hic quoque ingens bellum ciuile commouit cogente uxore Cleopatra regina Aegypti, dum cupiditate muliebri optat etiam in Vrbe regnare.
494 Denique erga ciues clementissime uersatus est, in amicos fidus extitit, quorum praecipui erant ob taciturnitatem Mecenas, ob patientiam laboris modestiamque Agrippa; diligebat praeterea Virgilium Flaccumque poetas. Rarus quidem ad recipiendas amicitias, ad retinendas constantissimus.
495 Inerat ei scientia litterarum multa, eloquio clarior, sed ingenio pessimo, truci, auaro, insidioso, simulans ea se uelle quae nollet, his quasi infensus quibus consultum cupiebat, his uero quos oderat quasi beniuolus apparens, repentinis responsionibus aut consiliis melior quam meditatis.
496 Nusquam ipse pugnauit, bella per legatos gessit suos. Quosdam reges ad se per blanditias euocatos numquam remisit, in quibus Archelaum Cappadocem, cuius etiam regnum in prouinciae formam redegit et maximum ciuitatem appellari nomine suo iussit, quae nunc Caesarea dicitur, cum Mazaga antea diceretur.
497 Cum aduersum cunctos ingenti auaritia, libidine, crudelitate saeuiret, interfectus in palatio est anno aetatis suae XXXIX, imperii tertio, mense decimo dieque octauo. Post hunc Claudius fuit, patruus Galiculae, Drusi qui apud Moguntiacum monumentum habet filius, cuius Galicula nepus erat.
498 Tam ciuilis autem circa quosdam amicos extitit, ut etiam Plautum nobilem uirum, qui expeditione Brittanica multa egregie fecerat, triumphantem ipse prosequeretur et conscendenti Capitolium leuus incederet. Vixit annos IIII et LX, imperauit xiiii. Post mortem consecratus est diuusque appellatus.
499 Successit huic Nero, Galiculae auunculo suo simillimus, qui Romanum imperium et deformauit et minuit, inusitatae luxuriae sumptuumque, ut qui exemplo Gai Galiculae in calidis et frigidis lauaret unguentis, retibus aureis piscaretur, quae blattinis funibus extrahebat.
500 Ad postremum se tanto dedecore prostituit, ut et saltaret et cantaret in scaena cytharedico habitu uel tragico. Parricidia multa commisit, fratre, uxore, matre interfectis. Vrbem Romam incendit, ut spectaculi eius imaginem cerneret quale olim Troia capta arserat.
501 Huic Seruius Galba successit antiquissimae nobilitatis senator, cum septuagesimum et tertium annum ageret aetatis, ab Hispanis et Gallis imperator electus, mox ab uniuerso exercitu libenter acceptus. Nam priuata eius uita insignis fuerat militaribus et ciuilibus rebus.
502 Quam cum omni diligentiae prouisione colligeret, tamen studiosissime largiebatur, praecipue indigentibus. Nec facile ante eum cuiusquam principis uel maior est liberalitas conperta uel iustior. Placidissimae lenitatis, ut qui maiestatis quoque contra se reos non facile punierit ultra exilii poenam.
503 Hic cum filio Tito de Hierosolymis triumphauit. Per haec cum senatui, populo, postremo cunctis amabilis ac iocundus esset, profluuio uentris extinctus est in uilla propria circa Sabinos, annum agens aetatis sexagesimum nonum, imperii nonum et diem septimum, atque inter diuos relatus est.
504 Huic Titus filius successit, qui et ipse Vespasianus est dictus, uir omnium uiriutum genere mirabilis, adeo ut amor et deliciae humani generis diceretur, facundissimus, bellicosissimus, moderatissimus. Causas Latine egit, poemata et tragoedias Grece conposuit.
505 In oppugnatione Hierosolymorum sub patre militans duodecim propugnatores duodecim sagittarum ictibus confixit. Romae tantae ciuilitatis in imperio fuit, ut nullum omnino puniret, conuictos aduersum se coniurationis dimisit et in eadem familiaritate quam antea habuerit.
506 Hic Romae amphitheatrum aedificauit et quinque milia ferarum in dedicatione eius occidit. Per haec inusitato fauore dilectus, morbo periit in ea, qua pater, uilla post biennium et menses octo, dies uiginti, quam imperator erat factus, aetatis anno altero et quadragesimo.
507 Tantus luctus eo mortuo publicus fuit, ut omnes tamquam in propria doluerint orbitate. Senatus, obitu ipsius circa uesperam nuntiato, nocte inrupit in curiam et tantas ei mortuo laudes gratiasque congessit, quantas nec uiuo umquam egerat nec praesenti. Inter diuos relatus est.
508 Imperator autem apud Agrippinam in Gallis factus est. Rem publicam ita administrauit ut omnibus principibus merito praeferatur, inusitatae ciuilitatis et fortitudinis. Romani imperii, quod post Augustum defensum magis fuerat quam nobiliter ampliatum, fines longe lateque diffudit.
509 Ob haec per orbem terrarum deo proximus nihil non uenerationis meruit et uiuus et mortuus. Inter alia dicta hoc ipsius fertur egregium: amicis enim culpantibus quod nimium circa omnes communis esset, respondit: talem se imperatorem esse priuatis, quales esse sibi imperatores priuatus optasset.
510 Post ingentem igitur gloriam belli domique quaesitam e Perside rediens apud Seleuciam Isauriae profluuio uentris extinctus est. Obiit autem aetatis anno sexagesimo tertio, mense uno, die quarto, imperii nono decimo, mense sexto, die quinto decimo. Inter diuos relatus est.
511 Pacem tamen omni imperii sui tempore habuit, semel tantum per praesidem dimicauit. Orbem Romanum circumiit; multa aedificauit. Facundissimus Latino sermone, Greco eruditissimus fuit. Non magnam clementiae gloriam habuit; diligentissimus tamen circa aerarium et militum disciplinam.
512 Obiit in Campania maior sexagenario, imperii anno uicesimo primo, mense decimo, die uicesimo. Senatus ei tribuere noluit diuinos honores; tamen cum successor ipsius Titus Aurelius Antonius Fuluius hoc uehementer exigeret et uniuersi senatores palam resisterent, tandem optinuit.
513 Cum fratre eodemque socero triumphauit. Obiit tamen in Venetia, cum a Concordia ciuitatem Altinum proficisceretur et cum fratre in uehiculo sederet, subito sanguine ictus, casu morbi quem Greci apoplexin uocant. Vir ingenii parum ciuilis, reuerentia tamen fratris nihil umquam atrox ausus.
514 Cum obisset undecimo imperii anno, inter deos relatus est. Post eum Antoninus solus rem publicam tenuit, quem mirari facilius quisquam quam laudare possit. A principio uitae tranquillissimus, adeo ut ab infantia quoque uultum nec ex gaudio nec ex merore mutauerit.
515 Philosophiae deditus Stoicae, ipse etiam non solum uitae moribus, sed etiam eruditione philosophus. Tantae admirationis adhuc iuuenis, ut eum successorem parauerit Adrianus relinquere, adoptato tamen Antonino Pio generum ei idcirco esse uoluerit, ut hoc ordine ad imperium perueniret.
516 In editione munerum post uictoriam adeo magnificus fuit, ut centum simul leones exhibuisse tradatur. Cum igitur fortunatam rem publicam et uirtute et mansuetudine reddidisset, obiit octauo decimo anno imperii, uitae sexagesimo primo, et omnibus certatim adnitentibus inter diuos relatus est.
517 Hic primum fisci aduocatus, mox militaris tribunus, per multa deinde et uaria officia atque honores usque ad administrationem totius rei publicae uenit. Pertinacem se appellari uoluit in honore eius Pertinacis qui a Iuliano fuerat occisus. Parcus admodum fuit, natura saeuus.
518 Seuerus tamen praeter bellicam gloriam etiam ciuilibus studiis clarus fuit et litteris doctus, philosophiae scientiam ad plenum adeptus. Nouissimum bellum in Brittania habuit, utque receptas prouincias omni securitate muniret, uallum per XXXII passuum milia a mari ad mare deduxit.
519 Funere publico elatus est. Deinde Opilius Macrinus, qui praefectus praetorio erat, cum filio Diadumeno facti imperatores, nihil memorabile ex temporis breuitate gesserunt. Nam imperium eorum duum mensuum et unius anni fuit. Seditione militari ambo pariter occisi sunt.
520 Militarem disciplinam seuerissime rexit; quasdam tumultuantes legiones integras exauctorauit. Adsessorem habuit uel scrinii magistrum Vlpianum iuris conditorem. Romae quoque fauorabilis fuit. Periit in Gallia militari tumultu, tercio decimo imperii anno et die octauo.
521 Inter diuos tamen relati sunt. Ex quibus iunior Philippus adeo seueri animi fuit, ut nullo cuiusquam commento ad ridendum solui potuerit patremque ludis saecularibus petulantius cacinnantem uultu auersato notauerit. Post hunc Decius e Pannonia inferiore Bubaliae natus imperium sumpsit.
522 Cum biennio imperassent ipse et filius, uterque in barbarico interfecti sunt. E quibus senior gurgite paludis submersus est ita ut nec cadauer eius potuerit inueniri; digno damnatus iudicio, qui persecutionem in Christianos mouens inter ceteros beatissimum leuitam et martyrem Laurentium extinxit.
523 Valerianus in Mesopotamiam bellum gerens a Sapore Persarum rege superatus est, mox etiam captus apud Parthos ignobili seruitute consenuit. Nam, quamdiu uixit, rex eiusdem prouinciae, incuruato eo, pedem ceruicibus eius inponens, solitus erat equum conscendere.
524 Post eum Marius uilissimus opifex purpuram accepit et secundo die interfectus est. Victorinus postea Galliarum accepit imperium, uir strenuissimus, sed cum nimiae libidinis esset et matrimonia aliena corrumperet, Agrippinae occisus est, actuario quodam dolum machinante, imperii sui anno secundo.
525 Parcus uir ac modestus et iusti tenax ac rei publicae gerendae idoneus, aduersus trecenta milia Alamannorum haut procul a lacu Benaco, in silua quae Ligana dicitur, dimicans tantam multitudinem fudit, ut aegre pars dimidia superfuerit. Qui tamen intra imperii biennium morbo interiit.
526 Iste primus apud Romanos diadema capiti innexuit gemmisque et aurata omni ueste, quod adhuc fere incognitum Romanis moribus uisebatur, usus est. Hic muris ualidioribus et laxioribus Vrbem sepsit. Templum Soli aedificauit, in quo infinitum auri gemmarumque constituit.
527 Hoc imperante etiam in Vrbe monetarii rebellauerunt uitiatis pecuniis et Felicissimo rationali interfecto, quos Aurelianus uictos ultima crudelitate compescuit. Plurimos nobiles capite damnauit. Saeuus et sanguinarius ac necessarius magis in quibusdam quam in ullo amabilis imperator.
528 Mors tamen eius inulta non fuit. Meruit quoque inter diuos referri. Imperauit annos quinque menses sex. Tacitus post hunc suscepit imperium, uir egregie moratus et rei publicae gerendae idoneus. Nihil tamen potuit ostendere intra sextum mensem imperii morte praeuentus.
529 Hic cum bella innumera gessisset, pace parata dixit breui milites necessarios non futuros. Vir acer, strenuus, iustus et qui Aurelianum aequaret gloria militari, morum autem ciuilitate superaret. Interfectus tamen est Sirmio tumultu militari in turri ferrata. Imperauit annos sex menses quattuor.
530 Et cum castra super Tigridem haberet, ui diuini fulminis periit. Numerianus quoque filius eius, quem secum Caesarem ad Persas duxerat, adulescens egregiae indolis, cum oculorum dolore correptus in lecticula ueheretur, inpulsore Apro, qui socer eius erat, per insidias occisus est.
531 Cum Carausio tamen, cum bella frustra temptata essent contra uirum rei militaris peritissimum, ad postremum pax conuenit. Eum post septennium Adlectus socius eius occidit, atque ipse post eum Brittanias triennio tenuit. Qui ductu Asclepiodoti praefecti praetorio oppressus est.
532 Circa Lingonas die una aduersam et secundam fortunam expertus est. Nam cum repente barbaris ingruentibus intra ciuitatem esset coactus tam praecipiti necessitate, ut clausis portis in murum funibus tolleretur, uix quinque horis mediis aduentante exercitu sexaginta fere milia Alamannorum cecidit.
533 Dioclitianus obsessum Alexandriae Achilleum octauo fere mense superauit eumque interfecit. Victoria acerbe usus est; totam Aegyptum grauibus proscriptionibus cedibusque foedauit. Ea tamen occasione ordinauit prouide multa et disposuit quae ad nostram aetatem manent.
534 Nam prius imperii insigne in clamide purpurea tantum erat, reliqua communia. Herculius autem propalam ferus et inciuilis ingenii, asperitatem suam etiam uultus horrore significans. Hic naturae suae indulgens, Dioclitiano in omnibus et saeuioribus consiliis obsecutus.
535 Quo nuntio Maximianus Herculius ad spem arrectus resumendi fastigii, quod inuitus amiserat, Romam aduolauit e Lucania, quam sedem priuatus elegerat in agris amoenissimis consenescens, Dioclitianumque etiam per litteras adhortatus est, ut depositam resumeret potestatem, quas ille irritas habuit.
536 Detectis igitur insidiis per Faustam filiam, quae dolum uiro nuntiauerat, profugit Herculius Massiliaeque oppressus, ex ea enim nauigare ad filium praeparabat, poenas dedit iustissimo exitu, uir ad omnem asperitatem saeuitiamque procliuis, infidus, incommodus, ciuilitatis penitus expers.
537 Primum necessitudine persecutus egregium uirum et sororis filium commodem indolis iuuenem interfecit, mox uxorem, post numerosos amicos. Vir primo imperii tempore optimis principibus, ultimo mediis conparandus. Innumerae in eo animi corporisque uirtutes claruerunt.
538 Ciuilibus artibus et studiis liberalibus deditus, affectator iusti amoris, quem omnem sibi et liberalitate et docilitate quaesiuit, sicut in nonnullos amicos dubius, ita in reliquos egregius, nihil occasionum praetermittens quo opulentiores eos clarioresque praestaret.
539 Bellum aduersus Parthos moliens, qui iam Mesopotamiam fatigabant, uno et tricesimo anno imperii, aetatis sexto et sexagesimo, Nicomediam in uilla publica obiit. Denuntiata mors eius etiam per crinitam stellam, qnae inusitatae magnitudinis aliquandiu fulsit, eam Greci cometem uocant.
540 Atque inter diuos meruit referri. Is successores filios tres reliquid atque unum fratris filium. Verum Dalmatius Caesar prosperrima indole neque patruo obsimilis haut multo post oppressus est factione militari et Constantio patrueli suo sinente potius quam iubente.
541 Ita res publica ad duos Augustos redacta. Constantis imperium strenuum aliquandiu et iustum fuit. Mox cum et ualitudine inprospera et amicis prauioribus uteretur, ad grauia uitia conuersus, cum intolerabilis prouincialibus, militi iniocundus esset, factione Magnentii occisus est.
542 Quem grandaeuum iam et cunctis amabilem diuturnitate et felicitate militiae ad tuendum Illricum principem creauerunt, uirum probum et morum ueterum ac iocundae ciuilitatis, sed omnium liberalium expertem, adeo ut ne elementa quidem primarum litterarum nisi grandaeuus et iam imperator acceperit.
543 Hinc Iulianus rerum potitus est ingentique apparatu Parthis intulit bellum, cui expeditioni ego quoque interfui. Aliquot oppida et castella Persarum in deditionem accepit uel ui oppugnauit, Assyriamque populatus castra apud Tesifontem statiua aliquamdiu habuit.
544 Remeansque uictor, dum se inconsultus proeliis inserit, hostili manu interfectus est ad sexto kalendas Iulias, imperii anno septimo, aetatis altero et tricesimo. Atque inter diuos relatus est, uir egregius et rem publicam insigniter moderaturus, si per fata licuisset.
545 Iouianus genitus patre Varroniano incola agri Singidonensis prouinciae Pannoniae. Eius patri, cum liberos crebros amitteret, praeceptum somnio est, eum, qui iam instante uxoris partu edendus foret, diceret Iouianum. Hic fuit insignis corpore, laetus ingenio, litterarum studiosus.
546 Ea pacis condicio non penitus reprehendenda foret, si foederis necessitatem tum, cum integrum fuit, mutare uoluisset, sicut a Romanis omnibus his bellis, quaecunque memoraui, factum est. Nam et Samnitibus et Numantinis et Numidis confestim bella inlata sunt neque pax rata fuit.
547 Multi exanimatum opinantur nimia crudelitate, inter cenandum enim nimium epulis indulserat, alii odore cubiculi, quod ex recenti textorio calcis graue quiescentibus erat, quidam nimietate prunarum, quas graui frigore adoleri multas iusserat. Decessit imperii mense septimo, quarto decimo kal.
548 Nam et ciuilitate proprior et natura admodum liberalis fuit. Is status erat Romanae rei Iouiano eodem et Varroniano consulibus anno Vrbis conditae millesimo centesimo octauo decimo. Quia autem ad inclitos principes uenerandosque peruentum est, interim operi modum dabimus.
549 Qui cum iam anno tertio imperii cum Valente fratre ageret, Gratianum filium necdum bene puberem oratu socrus et uxoris Augustum creauit. Eodem anno apud Atrebatas uera lana de nubibus pluuiae mixta defluxit. Constantinopolim grande mirae magnitudinis decidens nonnullos hominum extinxit.
550 Valens interea ab Eodoxio Arrianae hereseos episcopo baptizatus in saeuissimam heresim dilapsus est conatusque catholicos persequi fratris auctoritate conpressus est. Ea tempestate Athanaricus rex Gothorum Christianos in gente sua crudelissime persecutus ad coronam martyrii sublimauit.
551 Valens igitur impietatem, quam dudum meditatus fuerat, operibus explens, lege data ut monachi militarent, nolentes per tribunos et milites fustibus iussit interfici; quorum innumera multitudo per uastas tunc Aegypti solitudines effusa praecipueque apud Nitriam martyrii consecuta est palmam.
552 Gothi transito Danubio fugientes a Valente sine ulla foederis pactione suscepti sunt. Deinde propter intolerabilem auaritiam Maximi ducis fame conpulsi in arma surgentes, uicto Valentis exercitu, sese per Trachias infudere, omnia caedibus incendiisque uastantes.
553 Denique petentibus Gothis, ut eis episcopos mitteret, a quibus fidei rudimenta susciperent, Valens doctores ad eos Arriani dogmatis misit, sicque uniuersa illa gens Arriana effecta est. Iusto itaque Dei iudicio ab illis igne crematus est, quos ipse perfidiae succenderat igni.
554 At uero Gratianus dum exercitum neglegeret et paucos ex Alanis, quos ingenti auro ad se transtulerat, ueteri ac Romano militi anteferret adeoque barbarorum comitatu et prope amicitia capi, ut nonnumquam eodem habitu iter faceret, odia contra se militum excitauit.
555 Itaque iustis necessariisque causis ad bellum ciuile permotus, cum e duobus Augustis fratribus unius interfecti ultionem, alterius restitutionem procuraret, sese aduersum Maximum tyrannum sola fide maior, nam longe minor uniuersi apparatus bellici conparatione, proripuit.
556 Aquileiae tunc Maximus insederat, Andragatius comes eius summam belli administrabat; qui cum largissimis militum copiis astuto consilio omnes Alpium ac fluminum aditus communisset, dum nauali expeditione incautum hostem praeuenire parat et obruere, sponte eadem quae obstruxerat claustra deseruit.
557 Ita Theodosius nemine sentiente uacuas Alpes intrauit atque Aquileiam inprouisus adueniens magnum hostem Maximum ac trucem et ab inmanissimis quoque Germanorum gentibus tributa ac stipendia solo terrore nominis exigentem sine controuersia clausit, coepit, occidit.
558 Eugenius captus atque interfectus est; Arbogastes sua se manu percussit. Praemiserat denique prius Theodosius decem milia auxiliatorum Gothorum, quae ab Arbogaste comite funditus deleta sunt; quos utique Theodosio perdidisse magis lucrum quam detrimentum fuit.
559 Illa tamen, quibus Traianus aspersus est, uinolentiam scilicet et cupidinem triumphandi, usque eo detestatus ut bella non mouerit sed inuenerit. Ministeria lasciua psaltriasque commessationibus adhiberi lege prohibuit; consobrinarum nuptias tamquam sororum interdixit.
560 Qui ipso sacratissimo die Paschae Gothis nil tale suspicantibus super eos inruit magnamque eorum partem prostrauit; nam primum perturbati Gothi ac propter religionem cedentes, demum arma corripiunt, more se solito cohortantur uictoremque uirtute potiori prosternunt exercitum.
561 Occisus Eucherius eius filius paucique cum isdem satellites tantarum molitionum puniti sunt. Eodem tempore clarissima Vrbis loca fulminibus diruta sunt, quae inflammari ab hostibus nequiuerunt. Inter haec apud Brittanias Gratianus tyrannus mox creatur occiditur.
562 Qui ad Gallias transiens saepe a barbaris incerto foedere inlusus detrimento magis rei publicae fuit quam augmento. Tunc duo iuuenes locupletes, Didimus et Viridianus, adsumptis propriis seruulis ac uernaculis sese patriamque a barbaris et tyranno defensare moliti sunt.
563 Maximus deinde purpura exutus in Hispania exulans egens obiit. Exinde Iobinus apud Gallias, mox adsurrexit, cecidit. Sebastianus tyrannus frater eius continuo creatus occisus est. Tertullus consul, qui se futurum principem in senatu gloriatus est, pari nihilominus exitu periit.
564 Quibus statim ab Honorio missa militum legio magnam barbarorum multitudinem strauit coeterosque Brittaniae finibus expulit. Sed mox ut discessere Romani, aduecti iterum nauibus hostes obuia quaeque sibi conculcant ac deuorant. Rursumque aduolant Romani caesumque hostem trans maria fugant.
565 Bonifatius inter haec apud Africam potentia gloriaque augebatur. Mittuntur aduersus eum Mabortius et Galbio; qui dum Bonifatium obsidere parant, ab eo interempti sunt. Exinde gentibus, quae uti nauibus nesciebant, dum a concertantibus in auxilium uocantur, mare peruium factum est.
566 Sub hoc turbine beatissimus, de quo praemissum est, Augustinus Ipponiensis episcopus, ne ciuitatis suae ruinam cerneret, tertio eius obsidionis mense sex et septuaginta uitae annis expletis, ex quibus quadraginta in clericatu seu episcopatu transegerat, ad Christum perrexit.
567 Interea Gothi pacis placida perturbant et pleraque municipia uicina suis sedibus occupant, cumque essent maxime oppido Narbonensi infesti ciuesque eius longa obsidione et fame affligerent, adueniens comes Litorius hostes in fugam uertit et ciuitatem adlata frumenti copia a fame liberauit.
568 Gensericus uero dum de rerum successu tumidus etiam apud suos superbiret, ualida aduersus eum suorum conspiratio facta est; quorum molitione detecta diuersis ab eo excruciati periere suppliciis. Horum si quidem funeribus non minus uirium amisit, quam si exuperatus belli certamine fuisset.
569 Conuenitur ex utraque parte in campos Catalaunicos, qui centum in longitudinem leuuas et ex latitudine septuaginta leuuis, ut Gallis mos est metiri, feruntur. Attila itaque primo impetu, mox ut Gallias introgressus est, Gundicarium Burgundionum regem sibi occurrentem protriuit.
570 Deinde cum ad locum certaminis uentum esset, inquirit aruspicem, si quid sibi de belli sorte uenturum praediceret. Qui arte daemoniaca exta pecudum perscrutans Attilae infausta denuntiat, hoc tamen quantulumcumque solacium fore, quod summus de parte hostili in certamine ductor occumberet.
571 Committit itaque pugnam iam in uesperum die uergente, ut, si superaretur ab hostibus, inminentis se noctis tenebris occuleret. Conueniunt hinc et inde fortissimae nationes, conseruntur acies, fit bellum acre nimis et pertinax, quale uix ulla narratur historia.
572 Qui cum die altera intra plaustrorum munimenta se continens erumpere non auderet nec tamen cessaret tubis et clamore perstrepere, Torismund Theodoriti regis filius dolens de paterno funere statuit Attilam obsidione coartare, ut eum eiusque exercitum ad internitionem usque deleret.
573 Inscia, heu, mens hominum, quantum hac prouisione detrimentum patriae, dum auertere cupit, ingessit. At uero Attila cernens se relicto hostes ad propria remeasse, erectis animis ac spe salutis eleuatus Pannonias repedauit multumque potiorem exercitum coaceruans Italiam furibundus introiit.
574 Vbi Attila consistens, dum utrum adiret Romam an desisteret, animo fluctuaret, non Vrbi, cui infestus erat, consulens sed Alarici exemplum pauens, qui captae a se Vrbi non diutius superuixit, dum ergo has animo tempestates reuolueret, repente illi legatio placidissima a Roma aduenit.
575 Igitur Attila tali modo a sua seuitia repressus relicta Italia Pannonias repetit. Ad quem Honoria Valentiniani principis germana, dum a fratre ob decus pudicitiae districte seruaretur, suum eunuchum dirigit, quatenus eam sibi a fratre in matrimonium extorqueret.
576 Quattuordecim interim dies secura et libera scrutatione omnibus opibus suis Roma uacuata est multaque milia captiuorum, prout cuique aetate aut arte placuerunt, cum regina Eudoxia, quae Gensericum ad hoc facinus inuitauerat, duabusque eius filiabus Carthaginem abducta sunt.
577 Sequenti anno Seruandus Galliarum praefectus imperium temptans inuadere iussu Anthemii principis in exilium trusus est. Rursus annali emenso spatio Romanus patricius imperatoriam fraudulenter satagens arripere dignitatem praecipiente Anthemio capite caesus est.
578 Hoc denique ipso in tempore inter Anthemium principem eiusque generum Ricimerem patricium, qui tunc Mediolani positus praeerat Liguriae, magnus discordiarum fomes exortus est, quibus se uir sanctitate conspicuus Epiphanius Ticinensis episcopus interponens eos primum ad concordiam reuocauit.
579 Praeter famis denique morbique penuriam, quibus eo tempore Roma affligebatur, insuper etiam grauissime depraedata est et excepto duabus regionibus, in quibus Ricimer cum suis manebat, coetera omnia praedatorum sunt auiditate uastata. Sed non diutius de perfidia laetatus est Ricimer.
580 Leonem itaque, de quo praemissum est, quem pater Leo in regni adsciuerat potestatem, mater sua Zenonis impetum formidans, occulte clericum fecit exigentique uehementer Zenoni, ut filium proderet, pro eo alium forma similem optulit. Qui Leo deinceps in clericatu ad Iustiniani usque tempora uixit.
581 Ingresso ergo Italiam Odouacre statim ei apud Liguriae terminos Orestes patricius occurrit, qui aduersus fortissimam multitudinem nihil se praeualere conspiciens, maxime cum eum iam quidam suorum deseruissent, metu trepidus intra Ticinum se munitionis fiducia concludit.
582 Mox adueniens cum exercitu Odouacer expugnatam fortiter ingreditur ciuitatem: uastantur uniuersa rapinis, saeuit ubique gladius, diuina quoque priuataque aedificia ignis absumit, captus demum Orestes ab hostibus Placentiam usque perducitur ibique gladio detruncatur.
583 Exinde per uniuersas idem barbari urbes diffusi cunctam sine aliqua tarditate Italiam iuri proprio subdidere multasque tunc ciuitates parantes resistere extinctis habitatoribus ad solum usque deiecere. Odouacer itaque prosperos sibi cernens successus adcrescere statim regiam arripuit dignitatem.
584 Quod dum per annos XIIII nullo inquietante tenuisset, ab Orientis tunc partibus adueniens Gothorum rex Theodericus Italiam possessurus intrauit. Sed ut ad liquidum quam ob causam uel unde aduenerit, possit agnosci, necesse est aliquantisper ad superiora repedare.
585 Talia Zeno audiens contristatus quidem est, eo quod eum nollet amittere; attamen deliberato consilio rei publicae utilitati prospiciens eius petitionibus adnuit Italiamque ei per pragmaticum tribuens sacri etiam uelaminis dono confirmauit, senatum illi populumque Romanum commendans abire permisit.
586 Ac primum iuxta Sontium flumen, qui non longe ab Aquileia labitur, castra componens, dum uberrimis quae eo loco habentur pascuis fatigata aliquantulum ex itineris longitudine iumenta reficeret, ibi mox ei cum grandi suorum exercitu totisque Odouacer Italiae uiribus occurrit.
587 Exinde Theodoricus mouens cum Veronam uenisset, iterum aduersus eum Odouacer non minori quam prius belli sese apparatu opponit. Contra quem Theodoricus haut procul a Veronensi urbe confligens nimia eius exercitum caede contriuit ipsumque pariter et omnem illius multitudinem dare terga coegit.
588 Qui dum sibi denegari introitum cerneret, omnia quaeque adtingere potuit gladio flammisque consumpsit. Inde quoque egrediens Rauennam ingressus est ibique quibus se tueri aduersum hostes possit munitionum praeparare obstacula coepit. Theodoricus itaque a Verona digrediens Mediolanum peruenit.
589 Egressis denique a Ticinensi urbe post triennium Gothis eandem mox urbem Rugi inuasere, cuncta per circuitum loca simulque et ciuitatem per continuum biennium populatione uastantes, cum adhuc beatissimus Epiphanius superesset, cuius in tantis periculis sanctitate ciues replebantur afflicti.
590 Quam eius impiam temeritatem diuina continuo ultio subsecuta est; nam cum iam septimum et uicesimum imperii annum ageret, ui fulminis percussus interiit. Anno ab incarnatione Domini quingentesimo octauo decimo punito Anastasio heretico Iustinus catholicus Augustali potitus est solio.
591 Qui non patrem hereticum, sed matris catholicae monita sequens rectae fidei cultor enituit. Hunc pater Transamundus ad mortem ueniens, quia cernebat eum catholicae parti fauere, sacramenti nodis adstringere curauit, ne umquam in suo regno catholicis consuleret.
592 Quorum fletibus Iustinus permotus eis, quod petebatur, concessit Arrianosque suo iuri reliquid. Dum hi in itinere demorantur, Theodoricus rabie suae iniquitatis stimulatus Symmachum exconsulem ac patricium et Boetium senatorem et exconsulem catholicos uiros gladio trucidauit.
593 Iohannes uero pontifex reuertens a Constantinopoli dum cum his, cum quibus ierat, profectus ad Theodoricum Rauennam fuisset, Theodoricus ductus malitia, quod eum Iustinus catholicae pietatis defensor honorifice suscepisset, eum simul cum sociis carceris afflictione peremit.
594 Gothi Vrbem obsidentes uniuersa per circuitum direptionibus et incendiis absumunt, quoscumque Romanorum repperiunt, gladio extingunt; cuncta sacra loca denudantes ipsis etiam uenerabilium martyrum tumulis manus impias inferunt. Continue Vrbem inpugnant, sed cauta Belisarii defensatur industria.
595 Praeter belli instantiam angebatur insuper Roma famis penuria; tanta siquidem per uniuersum mundum eo anno maximeque apud Liguriam fames excreuerat, ut, sicut uir sanctissimus Datius Mediolanensis antistes retulit, pleraeque matres infelicium natorum membra comederent.
596 Hanc illi, ut datur conici, animi benignitatem, qui nimiae antea crudelitatis extiterat, beati patris Benedicti, quem olim adierat, monitio contulit. Elapsi sane ex Vrbe aliqui e numero senatorum Constantinopolim afflicti properant, quibus calamitatibus Roma subiceretur, principi narrant.
597 Quibus ad internicionem paene consumptis regem Totilam, qui ultra iam decem annos regnauerat, interfecit uniuersamque Italiam ad rei publicae iura reduxit. Quia uero restant adhuc quae de Iustiniani Augusti felicitate dicantur, insequenti Deo praesule libello promenda sunt.
598 Contra quos Hugo filius Hlotharii regis arma sumens inconsulte non mediocrem eis intulit audatiam. Nam nil prospere egit et utile, verum et turpiter inde aufugit, interfectis atque captis quam plurimis e suis sociis; inter quos etiam Abbas filius Adalardi captus est.
599 Mittuntque ad eos qui trans Scaldum erant, ut die statuta venientes, hi ex una parte fluminis hique ex alia eosque delerent. Sed non provenit ita ut voluerunt. Nam non solum nil prospere egerunt, verum turpiter fugiendo vix evasere, captis suorum plurimis atque occisis.
600 Indeque eisdem V. Kal. Ianuarii Camaracum ingressi incendiis et occisionibus tam civitatem quam monasterium sancti Gaugerici vastantes atque cum infinita praeda ad castra sua reversi omnia monasteria supra Hisscar fluvium devastant, fugatis ac interfectis habitatoribus.
601 Paucique Nortmanni ex dicta villa egressi, omnem exercitum vertit in fugam, pluresque ex eis, videlicet usque ad centum homines, interfecerunt; et nisi rex citius equo descendens locum resistendi et audaciam suis donaret, omnes turpiter ex eodem loco fugiendo abirent.
602 Indeque omne regnum usque Hisam ferro et igne devastant, subversis moeniis et monasteriis atque aecclesiis usque ad solum dirutis servitoribusque divini cultus aut gladio aut fame peremptis aut ultra mare venditis et accolis terrae deletis, nemine sibi resistente.
603 Moritur etiam his diebus Hrotgarius Belvagorum episcopus; cui successit Honoratus. Verno vero tempore a Condato egressi maritima petivere loca, ibique aestivo remorati tempore Flamingos e terra sua fugere compulerunt et undique saevientes omnia ferro et igne depopulantur.
604 Nortmanni vero non cessant captivari atque interfici populum Christianum atque aecclesias subrui, destructis moeniis et villis igne crematis. Per omnes enim plateas iacebant cadavera clericorum, laicorum nobilium atque aliorum, mulierum, iuvenum et lactentium.
605 Non enim erat via vel locus, quo non iacerent mortui, et erat tribulatio omnibus et dolor, videntes populum Christianum usque ad internitionem devastari. Interim, quia rex iuvenis erat, omnes principes Compendio palatio conveniunt tractaturi, quid illis esset agendum.
606 Post sanctum itaque pascha inchoatur tributum persolvi. Spoliantur aecclesiae et aecclesiastica mancipia; tandem soluto tributo, mense Octobrio finiente adunantur Franci, ut, si Nortmanni inmutari fidem vellent, eis resisterent. Nortmanni vero sua castra incendunt atque ab Ambianis recedunt.
607 Inter haec omnes qui morabantur Neustria atque Burgundia adunantur et collecto exercitu adveniunt quasi debellaturi Nortmannos. Sed ut congredi debuerunt, contigit ruere Ragnoldum ducem Cinomannicum cum paucis, et hinc rediere omnes ad loca sua cum magna tristitia, nil actum utile.
608 Tunc Nortmanni sevire coeperunt incendiis, occisionibus sitientes, populumque Christianum necant, captivant, aecclesias subruunt, nullo resistente. Iterum Franci parant se ad resistendum, non in bello, sed munitiones construunt, quo illis navale iter interdicant.
609 Parisius civitatem Gauzlinus episcopus munit. Nortmanni vero mense Novembri Hisam ingressi praedictum castrum obsidione cingunt aquamque eis qui in castro erant inclusi haurire ex flumine, quia aliam non habebant, prohibent. Hi vero qui in castro erant coeperunt laborare pro penuria aquae.
610 Sed Dani multis suorum amissis rediere ad naves; indeque sibi castrum statuunt adversus civitatem eamque obsidione vallant, machinas construunt, ignem supponunt et omne ingenium suum apponunt ad captionem civitatis. Sed Christiani adversus eos fortiter dimicando in omnibus extitere superiores.
611 Illis vero qui intra turrim erant acriter resistentibus, fit clamor multitudinis usque in caelum, episcopo desuper muro civitatis cum omnibus qui in civitate erant nimis flentibus, eo quod suis subvenire non possent, et quia nil aliud agere poterat, Christo eos commendabat.
612 At Nortmanni cum impetu portam ipsius turris adeunt ignemque subponunt, et hi qui infra erant fracti vulneribus et incendio capiuntur atque ad obprobrium Christianorum diversis interficiuntur modis atque in flumine praecipitantur. Indeque ipsam turrim destruunt.
613 Gauzlinus vero, dum omnibus modis populo Christiano iuvare studeret, cum Sigefrido rege Danorum amicitiam fecit, ut per hoc civitas ab obsidione liberaretur. Dum haec aguntur, episcopus gravi corruit infirmitate, diem clausit extremum in loculoque positus est in ipsa civitate.
614 Cuius obitus Nortmannis non latuit; et antequam civibus eius obitus nuntiaretur, a Nortmannis deforis praedicatur episcopum esse mortuum. Dehinc vulgus pertesi una cum morte patris obsidione inremediabiliter contristantur. Quos Odo illustris comes suis adhortationibus roborabat.
615 In quo incendio omnis ornatus monasterii sancti Vedasti in thesauro et sacris vestibus et libris et kartis deperiit. Imperator vero cum exercitu ad castra Nortmannorum veniens, quia ex utraque parte fluminis castra fixerant, eis unam fecit deserere fluviumque transire atque in unum castra ponere.
616 Indeque coeperunt, quia hiems imminebat, missi ad invicem discurrere, ut imperator pacem cum Danis faceret. Et factum est vere consilium nimis miserum. Nam utrumque, et civitatis redemptio illis promissa est et data et via sine impedimento attributa, ut Burgundiam hieme depraedarent.
617 Nortmanni vero, qui per Sequanam ascenderant a Parisius, cum omni exercitu et suppellectili et navibus Hionam fluvium ingressi Senonas civitatem obsederunt. Sed Evrardus archiepiscopus ipsius civitatis statim cum eis de redemptione civitatis agi coepit et obtinuit quod voluit.
618 Dani vero Parisius regressi propter tributum ab imperatore promissum, pro qua re Askrichus ad imperatorem abiit et pro quo ierat rediens secum detulit; datoque tributo, quia nullus erat qui eis resisteret, iterum per Sequanam Maternam fluvium ingressi Gaziaco sibi castra statuunt.
619 Hroderardus Camaracensium episcopus his diebus obiit. Karolus vero post amissum imperium fertur a suis strangulatus; tamen in brevi finivit vitam praesentem, possessurus caelestem, ut credimus. Nortmanni vero omnia loca usque Mosam more solito et partem Burgundiae devastant.
620 Ibique cum Berengero rege non modica gessit bella semperque victor extitit. Cumque Berengerum e regno fugere compulisset, Romam ivit, imperator efficitur. Odo vero rex Francos, qui suo nolebant se subdi dominationi, partim blanditiis, partim terroribus sibi sociari festinabat.
621 Post haec ab Arnulfo convocatur ad placitum. Qui sibi et regno suisque consulens, sumptis primoribus e suis, ad regem ire non distulit, praemisitque ante se Theodericum cum aliis, qui ei suum nuntiarent adventum et cum eo de his quae necessaria erant tractarent.
622 Interim, dum missi inter illos discurrerent, Balduinus relictis sociis ivit ad regem Odonem et promisit se de reliquo fidelem illi fore. At ille benigne suscepit eum et cum honore hortatusque est, ut in sua promissione maneret, iussitque, ut secum iret ad condictum placitum.
623 Cumque amnem Maternam transissent et longius a civitate processissent, Nortmanni eos omnes insecuti comprehenderunt ipsum episcopum cum omni populo. Indeque reversi civitatem igne combusserunt murosque quantum placuit destruxerunt; atque inibi morati sunt usque.
624 Circa autumni vero tempora Odo rex adunato exercitu Parisius venit, ibique castra metati sunt prope civitatem, ne iterum ipsa obsideretur. Nortmanni vero per Maternam in Sequanam regressi indeque navigantes et iter per terram facientes, Luvam fluvium ingressi, circa eius littora sedem sibi firmant.
625 Illis vero qui per terram iter agebant occurrit rex Odo circa Germaniacum; sed propter loci incommoditatem nil eis damni intulit. Nortmanni vero coeptum iter peragentes castra sibi adversus civitatem statuunt. Alstingus autem cum suis Argova super Sumnam sedem sibi firmavit.
626 Arnulfus vero rex adunato exercitu venit adversum Nortmannos et Deo se protegente ipsum cepit castrum, interfecta non modica multitudine Danorum; atque hac patrata victoria ita rediit in regnum suum. Nortmanni vero, qui huc illucque dispersi erant, adunati in eodem loco iterum sibi sedem firmant.
627 Odo vero rex respondit, ut sineret illum prius esse potestativum de suo, quod Deus illi concessit, et veniret ad se, fidens benignum erga illum se inventurum fore. Balduinus vero ad hoc non praebuit assensum. Iterum rex alios atque alios missos misit, sed nil profecerunt.
628 Ille credulus factus consilium adquievit eorum, nescius, quae mala sibi parabant. At ubi fines attigit Aquitaniae, Ebulus, eius adventum praesciens, in fugam versus interfectus est iuxta quoddam castellum lapide; frater quoque eius Gozbertus post haec obsessus atque in brevi vitam finivit.
629 Contra quos rex Odo venire non distulit. Misitque ad eos qui cum Karolo erant mandans, ut quicquid in eis deliquissent per suum eis vadium emendarent et memores essent sacramenti quae sibi iuraverant. Atque ita actum est, ut sine aliquo effectu unusquisque rediret in sua.
630 Quod rex libentissime annuit, indeque adunato exercitu in Franciam repedavit. Ut Zuendebolcho nuntiatum est, qui iam a Lauduno recesserat, episcopo Didone indutias sub spetie pacis petendo, et quia primores Karoli videbat non ita esse erga se ut fuerant, velociter reversus est in regnum suum.
631 Et dum moram facit his qui missus fuerat, rex iussit sibi aperiri portas, ingressusque monasterium seu castellum ad limina perrexit sancti Vedasti coramque eius sepulchro humi prostratus devotissime oravit ac uberrime flevit, inibi etiam missam audivit, gratias agens Deo.
632 Rodulfus vero in ira commotus propter castella perdita, dum depraedari non cessat abbatiam sancti Quintini, ab Heriberto in bello occiditur. Nortmanni vero iam multiplicati paucis ante nativitatem Domini diebus Hisam ingressi Cauciaco sedem sibi nullo resistente firmant.
633 Verum Nortmanni ad naves reversi, timentes multitudinem exercitus, ne obsiderentur, in Sequanam redierunt, ibique toto demorantes aestate praedas agebant, nullo sibi resistente. Karolus vero Hundeum ad se deductum Duninio monasterio in pascha eum de sacro fonte suscepit.
634 Verum post haec hi qui cum Karolo erant, videntes suam paucitatem et nullum tutum habere locum refugii, iterum ad Odonem regem dirigunt, quatinus ad memoriam reduceret, quod senior eorum filius esset sui quondam senioris, et partem aliquam ei ex paterno regno concederet.
635 At vero rex cum consilio suorum respondit se illi velle misereri, si sibi liceret; et intercurrentibus nuntiis venit Karolus ad eum; quem ille benigne suscepit, deditque ei tantum e regno, quantum sibi visum fuit, promisitque maiora et remisit eum ad locum suum, pacificato Heriberto cum eo.
636 Balduinus vero propter Heribertum venire distulit, attamen missos dirigit, qui regi innotescerent se illi fidelem esse, sicut dignum erat. Nortmanni vero verno tempore rediere ad naves, vastatam Aquitaniae partem atque Neustriam, insuper plurima eversa castra, interfectis habitatoribus.
637 Sed Richardus comes noctu in natale sanctorum Innocentium commisit cum eis proelium et victor existens compulit eos redire in Sequanam. Ragnerus vero comes venit ad regem Karolum et fidem ei promittens suasit illi atque suis fidelibus invadere regnum Zuendebolchi.
638 Nam Sullae morte comperta, simul spe novae dissensionis, quae per Marcum Lepidum movebatur, Romam propere redit. Et Lepidi quidem societate, quamquam magnis condicionibus invitaretur, abstinuit, cum ingenio eius diffisus tum occasione, quam minorem opinione offenderat.
639 Ceterum composita seditione civili Cornelium Dolabellam consularem et triumphalem repetundarum postulavit; absolutoque Rhodum secedere statuit, et ad declinandam invidiam et ut per otium ac requiem Apollonio Moloni clarissimo tunc dicendi magistro operam daret.
640 Huc dum hibernis iam mensibus traicit, circa Pharmacussam insulam a praedonibus captus est mansitque apud eos non sine summa indignatione prope quadraginta dies cum uno medico et cubicularis duobus. Nam comites servosque ceteros initio statim ad expediendas pecunias, quibus redimeretur, dimiserat.
641 Etiam confusum eum somnio proximae noctis – nam visus erat per quietem stuprum matri intulisse – coiectores ad amplissimam spem incitaverunt arbitrium terrarum orbis portendi interpretantes, quando mater, quam subiectam sibi vidisset, non alia esset quam terra, quae omnium parens haberetur.
642 Subornavit etiam qui Gaio Rabirio perduellionis diem diceret, quo praecipuo adiutore aliquot ante annos Luci Saturnini seditiosum tribunatum senatus coercuerat, ac sorte iudex in reum ductus tam cupide condemnavit, ut ad populum provocanti nihil aeque ac iudicis acerbitas profuerit.
643 Quin et tantum metum iniecit asperiora suadentibus, identidem ostentans quanta eos in posterum a plebe Romana maneret invidia, ut Decimum Silanum consulem designatum non piguerit sententiam suam, quia mutare turpe erat, interpretatione lenire, velut gravius atque ipse sensisset exceptam.
644 Ac ne sic quidem impedire rem destitit, quoad manus equitum Romanorum, quae armata praesidii causa circumstabat, inmoderatius perseveranti necem comminata est, etiam strictos gladios usque eo intentans, ut sedentem una proximi deseruerint, vix pauci complexu togaque obiecta protexerint.
645 Qua cognita re optimates, quos metus ceperat nihil non ausurum eum in summo magistratu concordi et consentiente collega, auctores Bibulo fuerunt tantundem pollicendi, ac plerique pecunias contulerunt, ne Catone quidem abnuente eam largitionem e re publica fieri.
646 Cetera item, quae cuique libuissent, dilargitus est contra dicente nullo ac, si conaretur quis, absterrito. Marcum Catonem interpellantem extrahi curia per lictorem ducique in carcerem iussit. Lucio Lucullo liberius resistenti tantum calumniarum metum iniecit, ut ad genua ultro sibi accideret.
647 Functus consulatu Gaio Memmio Lucioque Domitio praetoribus de superioris anni actis referentibus cognitionem senatui detulit; nec illo suscipiente triduoque per inritas altercationes absumpto in provinciam abiit. Et statim quaestor eius in praeiudicium aliquot criminibus arreptus est.
648 Qua fiducia ad legiones, quas a re publica acceperat, alias privato sumptu addidit, unam etiam ex Transalpinis conscriptam, vocabulo quoque Gallico – Alauda enim appellabatur –, quam disciplina cultuque Romano institutam et ornatam postea universam civitate donavit.
649 Quod ut adeptus est, altiora iam meditans et spei plenus nullum largitionis aut officiorum in quemquam genus publice privatimque omisit. Forum de manubiis incohavit, cuius area super sestertium milies constitit. Munus populo epulumque pronuntiavit in filiae memoriam, quod ante eum nemo.
650 Omnibus vero circa eum atque etiam parte magna senatus gratuito aut levi faenore obstrictis, ex reliquo quoque ordinum genere vel invitatos vel sponte ad se commeantis uberrimo congiario prosequebatur, libertos insuper servulosque cuiusque, prout domino patronove gratus qui esset.
651 Commotus his Caesar ac iudicans, quod saepe ex eo auditum ferunt, difficilius se principem civitatis a primo ordine in secundum quam ex secundo in novissimum detrudi, summa ope restitit, partim per intercessores tribunos, partim per Servium Sulpicium alterum consulem.
652 Verum neque senatu interveniente et adversariis negantibus ullam se de re publica facturos pactionem, transiit in citeriorem Galliam, conventibusque peractis Ravennae substitit, bello vindicaturus si quid de tribunis plebis intercedentibus pro se gravius a senatu constitutum esset.
653 Et praetextum quidem illi civilium armorum hoc fuit; causas autem alias fuisse opinantur. Gnaeus Pompeius ita dictitabat, quod neque opera consummare, quae instituerat, neque populi expectationem, quam de adventu suo fecerat, privatis opibus explere posset, turbare omnia ac permiscere voluisse.
654 Ipse prosperrime semper ac ne ancipiti quidem umquam fortuna praeterquam bis dimicavit: semel ad Dyrrachium, ubi pulsus non instante Pompeio negavit eum vincere scire, iterum in Hispania ultimo proelio, cum desperatis rebus etiam de consciscenda nece cogitavit.
655 Populo praeter frumenti denos modios ac totidem olei libras trecenos quoque nummos, quos pollicitus olim erat, viritim divisit et hoc amplius centenos pro mora. Annuam etiam habitationem Romae usque ad bina milia nummum, in Italia non ultra quingenos sestertios remisit.
656 Edidit spectacula varii generis: munus gladiatorium, ludos etiam regionatim urbe tota et quidem per omnium linguarum histriones, item circenses athletas naumachiam. Munere in foro depugnavit Furius Leptinus stirpe praetoria et Q. Calpenus senator quondam actorque causarum.
657 Venationes editae per dies quinque ac novissime pugna divisa in duas acies, quingenis peditibus, elephantis vicenis, tricenis equitibus hinc et inde commissis. Nam quo laxius dimicaretur, sublatae metae inque earum locum bina castra exadversum constituta erant.
658 Quo autem magis in posterum ex Kalendis Ianuariis novis temporum ratio congrueret, inter Novembrem ac Decembrem mensem interiecit duos alios; fuitque is annus, quo haec constituebantur, quindecim mensium cum intercalario, qui ex consuetudine in eum annum inciderat.
659 Cuncta collegia praeter antiquitus constituta distraxit. Poenas facinorum auxit; et cum locupletes eo facilius scelere se obligarent, quod integris patrimoniis exulabant, parricidas, ut Cicero scribit, bonis omnibus, reliquos dimidia parte multavit. Ius laboriosissime ac severissime dixit.
660 Diremit nuptias praetorii viri, qui digressam a marito post biduum statim duxerat, quamvis sine probri suspicione. Peregrinarum mercium portoria instituit. Lecticarum usum, item conchyliatae vestis et margaritarum nisi certis personis et aetatibus perque certos dies ademit.
661 Fuisse traditur excelsa statura, colore candido, teretibus membris, ore paulo pleniore, nigris vegetisque oculis, valitudine prospera, nisi quod tempore extremo repente animo linqui atque etiam per somnum exterreri solebat. Comitiali quoque morbo bis inter res agendas correptus est.
662 Munditiarum lautitiarumque studiosissimum multi prodiderunt: villam in Nemorensi a fundamentis incohatam magnoque sumptu absolutam, quia non tota ad animum ei responderat, totam diruisse, quanquam tenuem adhuc et obaeratum; in expeditionibus tessellata et sectilia pavimenta circumtulisse.
663 Domesticam disciplinam in parvis ac maioribus rebus diligenter adeo severeque rexit, ut pistorem alium quam sibi panem convivis subicientem compedibus vinxerit, libertum gratissimum ob adulteratam equitis Romani uxorem, quamvis nullo querente, capitali poena adfecerit.
664 Postea vero evidentissimis rapinis ac sacrilegis et onera bellorum civilium et triumphorum ac munerum sustinuit impendia. Eloquentia militarique re aut aequavit praestantissimorum gloriam aut excessit. Post accusationem Dolabellae haud dubie principibus patronis adnumeratus est.
665 Post aciem Pharsalicam cum praemissis in Asiam copiis per angustias Hellesponti vectoria navicula traiceret, L. Cassium partis adversae cum decem rostratis navibus obvium sibi neque refugit et comminus tendens, ultro ad deditionem hortatus, supplicem ad se recepit.
666 Quibus rebus et devotissimos sibi et fortissimos reddidit. Ingresso civile bellum centuriones cuiusque legionis singulos equites e viatico suo optulerunt, universi milites gratuitam et sine frumento stipendioque operam, cum tenuiorum tutelam locupletiores in se contulissent.
667 Quanta fortitudine dimicarint, testimonio est quod adverso semel apud Dyrrachium proelio poenam in se ultro depoposcerunt, ut consolandos eos magis imperator quam puniendos habuerit. Ceteris proeliis innumeras adversariorum copias multis partibus ipsi pauciores facile superarunt.
668 Nec mirum, si quis singulorum facta respiciat, vel Cassi Scaevae centurionis vel Gai Acili militis, ne de pluribus referam. Scaeva excusso oculo, transfixus femore et umero, centum et viginti ictibus scuto perforato, custodiam portae commissi castelli retinuit.
669 Non enim cessit umquam tumultuantibus atque etiam obviam semper iit; et nonam quidem legionem apud Placentiam, quanquam in armis adhuc Pompeius esset, totam cum ignominia missam fecit aegreque post multas et supplicis preces, nec nisi exacta de sontibus poena, restituit.
670 Gaio Calvo post famosa epigrammata de reconciliatione per amicos agenti ultro ac prior scripsit. Valerium Catullum, a quo sibi versiculis de Mamurra perpetua stigmata imposita non dissimulaverat, satis facientem eadem die adhibuit cenae hospitioque patris eius, sicut consuerat, uti perseveravit.
671 Denique tempore extremo etiam quibus nondum ignoverat, cunctis in Italiam redire permisit magistratusque et imperia capere; sed et statuas Luci Sullae atque Pompei a plebe disiectas reposuit; ac si qua posthac aut cogitarentur gravius adversus se aut dicerentur, inhibere maluit quam vindicare.
672 Eadem licentia spreto patrio more magistratus in pluris annos ordinavit, decem praetoriis viris consularia ornamenta tribuit, civitate donatos et quosdam e semibarbaris Gallorum recepit in curiam. Praeterea monetae publicisque vectigalibus peculiares servos praeposuit.
673 Quinto Maximo suffecto trimenstrique consule theatrum introeunte, cum lictor animadverti ex more iussisset, ab universis conclamatum est non esse eum consulem. Post remotos Caesetium et Marullum tribunos reperta sunt proximis comitiis complura suffragia consules eos declarantium.
674 Qui primum cunctati utrumne in Campo per comitia tribus ad suffragia vocantem partibus divisis e ponte deicerent atque exceptum trucidarent, an in Sacra via vel in aditu theatri adorirentur, postquam senatus Idibus Martiis in Pompei curiam edictus est, facile tempus et locum praetulerunt.
675 Cuius rei, ne quis fabulosam aut commenticiam putet, auctor est Cornelius Balbus, familiarissimus Caesaris. Proximis diebus equorum greges, quos in traiciendo Rubiconi flumini consecrarat ac vagos et sine custode dimiserat, comperit pertinacissime pabulo abstinere ubertimque flere.
676 Et immolantem haruspex Spurinna monuit, caveret periculum, quod non ultra Martias Idus proferretur. Pridie autem easdem Idus avem regaliolum cum laureo ramulo Pompeianae curiae se inferentem volucres varii generis ex proximo nemore persecutae ibidem discerpserunt.
677 Ea vero nocte, cui inluxit dies caedis, et ipse sibi visus est per quietem interdum supra nubes volitare, alias cum Iove dextram iungere; et Calpurnia uxor imaginata est conlabi fastigium domus maritumque in gremio suo confodi; ac subito cubiculi fores sponte patuerunt.
678 Caesar Cascae brachium arreptum graphio traiecit conatusque prosilire alio vulnere tardatus est; utque animadvertit undique se strictis pugionibus peti, toga caput obvoluit, simul sinistra manu sinum ad ima crura deduxit, quo honestius caderet etiam inferiore corporis parte velata.
679 Nec in tot vulneribus, ut Antistius medicus existimabat, letale ullum repertum est, nisi quod secundo loco in pectore acceperat. Fuerat animus coniuratis corpus occisi in Tiberim trahere, bona publicare, acta rescindere, sed metu Marci Antoni consulis et magistri equitum Lepidi destiterunt.
680 Quem cum pars in Capitolini Iovis cella cremare pars in curia Pompei destinaret, repente duo quidam gladiis succincti ac bina iacula gestantes ardentibus cereis succenderunt confestimque circumstantium turba virgulta arida et cum subselliis tribunalia, quicquid praeterea ad donum aderat, congessit.
681 Nam et vicus celeberrima parte oppidi iam pridem Octavius vocabatur et ostendebatur ara Octavio consecrata, qui bello dux finitimo, cum forte Marti rem divinam faceret, nuntiata repente hostis incursione semicruda exta rapta foco prosecuit atque ita proelium ingressus victor redit.
682 Sed haec alii; ipse Augustus nihil amplius quam equestri familia ortum se scribit vetere ac locuplete, et in qua primus senator pater suus fuerit. M. Antonius libertinum ei proavum exprobrat, restionem e pago Thurino, avum argentarium. Nec quicquam ultra de paternis Augusti maioribus repperi.
683 C.Octavius pater a principio aetatis et re et existimatione magna fuit, ut equidem mirer hunc quoque a nonnullis argentarium atque etiam inter divisores operasque compestris proditum; amplis enim innutritus opibus, honores et adeptus est facile et egregie administravit.
684 Profectum mox avunculum in Hispanias adversus Cn. Pompei liberos, vixdum firmus a gravi valitudine, per infestas hostibus vias paucissimis comitibus naufragio etiam facto subsecutus, magno opere demeruit, approbata cito etiam morum indole super itineris industriam.
685 Utque primum occisum eum heredemque se comperit, diu cunctatus an proximas legiones imploraret, id quidem consilium ut praeceps inmaturumque omisit, ceterum urbe repetita hereditatem adiit, dubitante matre, vitrico vero Marcio Philippo consulari multum dissuadente.
686 Omnium bellorum initium et causam hinc sumpsit: nihil convenientius ducens quam necem avunculi vindicare tuerique acta, confestim ut Apollonia rediit, Brutum Cassiumque et vi necopinantis et (quia provisum periculum subterfugerat) legibus adgredi reosque caedis absentis deferre statuit.
687 Ludos autem victoriae Caesaris, non audentibus facere quibus optigerat id munus, ipse edidit. Et quo constantius cetera quoque exsequeretur, in locum tr. pl. forte demortui candidatum se ostendit, quanquam patricius necdum senator. Sed adversante conatibus suis M.
688 Hortantibus itaque nonullis percussores ei subornavit, ac fraude deprehensa periculum in vicem metuens veteranos simul in suum ac rei publicae auxilium quanta potuit largitione contraxit; iussusque comparato exercituii pro praetore praeesse et cum Hirtio ac Pansa, qui consulatum susceperant, D.
689 Priore Antonius fugisse eum scribit ac sine paludamento equoque post biduum demum apparuisse, sequenti satis constat non modo ducis, sed etiam militis functum munere atque in media dimicatione, aquilifero legionis suae graviter saucio, aquilam umeris subisse diuque portasse.
690 Partitis post victoriam officiis, cum Antonius Orientem ordinandum, ipse veteranos in Italiam reducendos et municipalibus agris conlocandos recepisset, neque veteranorum neque possessorum gratiam tenuit, alteris pelli se, alteris non pro spe meritorum tractari querentibus.
691 Nam cum spectaculo ludorum gregarium militem in quattuordecim ordinibus sedentem excitari per apparitorem iussisset, rumore ab obtrectatoribus dilato quasi eundem mox et discruciatum necasset, minimum afuit, quin periret concursu et indignatione turbae militaris.
692 Scribunt quidam, trecentos ex dediticiis electos, utriusque ordinis ad aram Divo Iulio extructam Idibus Martiis hostiarum more mactatos. Extiterunt qui traderent, conpecto eum ad arma isse, ut occulti adversarii et quos metus magis quam voluntas contineret, facultate L.
693 Unde praebitam Antonio materiam putem exprobrandi, ne rectis quidem oculis eum aspicere potuisse instructam aciem, verum supinum, caelum intuentem, stupidum cubuisse, nec prius surrexisse ac militibus in conspectum venisse quam a M. Agrippa fugatae sint hostium naves.
694 Alii dictum factumque eius criminantur, quasi classibus tempestate perditis exclamaverit, etiam invito Neptuno victoriam se adepturum, ac die circensium proximo sollemni pompae simulacrum dei detraxerit. Nec temere plura ac maiora pericula ullo alio bello adiit.
695 Domitium tunc adhuc consules. Bononiensibus quoque publice, quod in Antoniorum clientela antiquitus erant, gratiam fecit coniurandi cum tota Italia pro partibus suis. Nec multo post navali proelio apud Actium vicit, in serum dimicatione protacta, ut in nave victor pernoctaverit.
696 Quoque Actiacae victoria memoria celebratior et in posterum esset, urbem Nicopolim apud Actium condidit ludosque illic quinquennales constituit et ampliato vetere Apollinis templo locum castrorum, quibus fuerat usus, exornatum navalibus spoliis Neptuno ac Marti consecravit.
697 Nam ne ultimae quidem sortis hominum conspiratione et periculo caruit. Audasius atque Epicadus Iuliam filiam et Agrippam nepotem ex insulis, quibus continebantur, rapere ad exercitus, Telephus quasi debita sibi fato dominatione et ipsum et senatum adgredi destinarant.
698 Hac nuntiata excubias per urbem indixit, ne quis tumultus existeret, et praesidibus provinciarum propagavit imperium, ut a peritis et assuetis socii continerentur. Vovit et magnos ludos Iovi Optimo Maximo, si res p. in meliorem statum vertisset: quod factum Cimbrico Marsicoque bello erat.
699 Centuriones statione deserta, itidem ut manipulares, capitali animadversione puniit, pro cetero delictorum genere variis ignominis adfecit, ut stare per totum diem iuberet ante praetorium, interdum tunicatos discinctosque, nonnumquam cum decempedis, vel etiam cespitem portantes.
700 Solos triumphales, quamquam et socios expeditionum et participes victoriarum suarum, numquam donis impertiendos putavit, quod ipsi quoque ius habuissent tribuendi ea quibus vellent. Nihil autem minus perfecto duci quam festinationem temeritatemque convenire arbitrabatur.
701 Proelium quidem aut bellum suscipiendum omnino negabat, nisi cum maior emolumenti spes quam damni metus ostenderetur. Nam minima commoda non minimo sectantis discrimine similes aiebat esse aureo hamo piscantibus, cuius abrupti damnum nulla captura pensari posset.
702 Secundum consulatum post novem annos, tertium anno interiecto gessit, sequentis usque ad undecimum continuavit, multisque mox, cum deferrentur, recusatis duodecim magno, id est septemdecim annorum, intervallo et rursus tertium decimum biennio post ultro petiit, ut C.
703 Quinque medios consulatus a sexto ad decimum annuos gessit, ceteros aut novem aut sex aut quattuor aut tribus mensibus, secundum vero paucissimis horis. Nam die Kal. Ian. cum mane pro aede Capitolini Iovis paululum curuli sella praesedisset, honore abiit suffecto alio in locum suum.
704 Nec omnes Romae, sed quartum consulatum in Asia, quintum in insula Samo, octavum et nonum Tarracone iniit. Triumviratum rei p. constituendae per decem annos administravit; in quo restitit quidem aliquandiu collegis ne qua fieret proscriptio, sed inceptam utroque acerbius exercuit.
705 Namque illis in multorum saepe personam per gratiam et preces exorabilibus, solus magno opere contendit ne cui parceretur, proscripsitque etiam C. Toranium tutorem suum, eundem collegam patris sui Octavi in aedilitate. Iunius Saturninus hoc amplius tradit, cum peracta proscriptione M.
706 Tribuniciam potestatem perpetuam recepit, in qua semel atque iterum per singula lustra collegam sibi cooptavit. Recepit et morum legumque regimen aeque perpetuum, quo iure, quamquam sine censurae honore, censum tamen populi ter egit; primum ac tertium cum collega, medium solus.
707 De reddenda re p. bis cogitavit: primum post oppressum statim Antonium, memor obiectum sibi ab eo saepius, quasi per ipsum staret ne redderetur; ac rursus taedio diuturnae valitudinis, cum etiam magistratibus ac senatu domum accitis rationarium imperii tradidit.
708 Fori exstruendi causa fuit hominum et iudiciorum multitudo, quae videbatur non sufficientibus duobus etiam tertio indigere; itaque festinatius necdum perfecta Martis aede publicatum est cautumque, ut separatim in eo publica iudicia et sortitiones iudicum fierent.
709 Annum a Divo Iulio ordinatum, sed postea neglegentia conturbatum atque confusum, rursus ad pristinam rationem redegit; in cuius ordinatione Sextilem mensem e suo cognomine nuncupavit magis quam Septembrem quo erat natus, quod hoc sibi et primus consulatus et insignes victoriae optigissent.
710 Sacerdotum et numerum et dignitatem sed et commoda auxit, praecipue Vestalium virginum. Cumque in demortuae locum aliam capi oporteret ambirentque multi ne filias in sortem darent, adiuravit, si cuiusquam neptium suarum competeret aetas, oblaturum se fuisse eam.
711 Itaque et opera cuiusque manentibus titulis restituit et statuas omnium triumphali effigie in utraque fori sui porticu dedicavit, professus et edicto: commentum id se, ut ad illorum vitam velut ad exemplar et ipse, dum viveret, et insequentium aetatium principes exigerentur a civibus.
712 Pompei quoque statuam contra theatri eius regiam marmoreo Iano superposuit translatam e curia, in qua C. Caesar fuerat occisus. Pleraque pessimi exempli in perniciem publicam aut ex consuetudine licentiaque bellorum civilium duraverant aut per pacem etiam exstiterant.
713 Nam et grassatorum plurimi palam se ferebant succincti ferro, quasi tuendi sui causa, et rapti per agros viatores sine discrimine liberi servique ergastulis possessorum supprimebantur, et plurimae factiones titulo collegi novi ad nullius non facinoris societatem coibant.
714 Ne quod autem maleficium negotiumve inpunitate vel mora elaberetur, triginta amplius dies, qui honoraris ludis occupabantur, actui rerum accommodavit. Ad tris iudicum decurias quartam addidit ex inferiore censu, quae ducenariorum vocaretur iudicaretque de levioribus summis.
715 Quoque plures partem administrandae rei p. caperent, nova officia excogitavit: curam operum publicorum, viarum, aquarum, alvei Tiberis, frumenti populo dividundi, praefecturam urbis, triumviratum legendi senatus et alterum recognoscendi turmas equitum, quotiensque opus esset.
716 Censores creari desitos longo intervallo creavit. Numerum praetorum auxit. Exegit etiam, ut quotiens consulatus sibi daretur, binos pro singulis collegas haberet, nec optinuit, reclamantibus cunctis satis maiestatem eius imminui, quod honorem eum non solus sed cum altero gereret.
717 Lenissimum genus admonitionis fuit traditio coram pugillarium, quos taciti et ibidem statim legerent; notavitque aliquos, quod pecunias levioribus usuris mutuati graviore faenore collocassent. Ac comitiis tribuniciis si deessent candidati senatores, ex equitibus R.
718 Servos non contentus multis difficultatibus a libertate et multo pluribus a libertate iusta removisse, cum et de numero et de condicione ac differentia eorum, qui manumitterentur, curiose cavisset, hoc quoque adiecit, ne vinctus umquam tortusve quis ullo libertatis genere civitatem adipisceretur.
719 Nam et invecta urbi Alexandrino triumpho regia gaza tantam copiam nummariae rei effecit, ut faenore deminuto plurimum agrorum pretiis accesserit, et postea, quotiens ex damnatorum bonis pecunia superflueret, usum eius gratuitum iis, qui cavere in duplum possent, ad certum tempus indulsit.
720 Atque ita posthac rem temperavit, ut non minorem aratorum ac negotiantium quam populi rationem deduceret. Spectaculorum et assiduitate et varietate et magnificentia omnes antecessit. Fecisse se ludos ait suo nomine quater, pro aliis magistratibus, qui aut abessent aut non sufficerent, ter et vicies.
721 Sed et Troiae lusum edidit frequentissime maiorum minorumque puerorum, prisci decorique moris existimans clarae stirpis indolem sic notescere. In hoc ludicro Nonium Asprenatem lapsu debilitatum aureo torque donavit passusque est ipsum posterosque Torquati ferre cognomen.
722 Mox finem fecit talia edendi Asinio Pollione oratore graviter invidioseque in curia questo Aesernini nepotis sui casum, qui et ipse crus fregerat. Ad scaenicas quoque et gladiatorias operas et equitibus Romanis aliquando usus est, verum prius quam senatus consulto interdiceretur.
723 Facto igitur decreto patrum ut, quotiens quid spectaculi usquam publice ederetur, primus subselliorum ordo vacaret senatoribus, Romae legatos liberarum sociarumque gentium vetuit in orchestra sedere, cum quosdam etiam libertini generis mitti deprendisset. Militem secrevit a populo.
724 Maritis e plebe proprios ordines assignavit, praetextatis cuneum suum, et proximum paedagogis, sanxitque ne quis pullatorum media cavea sederet. Feminis ne gladiatores quidem, quos promiscue spectari sollemne olim erat, nisi ex superiore loco spectare concessit.
725 Ac necubi aut honestorum deficeret copia aut multitudinis suboles, equestrem militiam petentis etiam ex commendatione publica cuiusque oppidi ordinabat, at iis, qui e plebe regiones sibi revisenti filios filiasve approbarent, singula nummorum milia pro singulis dividebat.
726 In has fugato Sex. Pompeio traicere ex Sicilia apparantem continuae et immodicae tempestates inhibuerunt nec mox occasio aut causa traiciendi fuit. Regnorum quibus belli iure potitus est, praeter pauca, aut iisdem quibus ademerat reddidit aut alienigenis contribuit.
727 Et quo celerius ac sub manum adnuntiari cognoscique posset, quid in provincia quaque gereretur, iuvenes primo modicis intervallis per militaris vias, dehinc vehicula disposuit. Commodius id visum est, ut qui a loco idem perferunt litteras, interrogari quoque, si quid res exigant, possint.
728 Nam in urbe quidem pertinacissime abstinuit hoc honore; atque etiam argenteas statuas olim sibi positas conflavit omnis exque iis aureas cortinas Apollini Palatino dedicavit. Dictaturam magna vi offerente populo genu nixus deiecta ab umeris toga nudo pectore deprecatus est.
729 Nec ideo libertas aut contumacia fraudi cuiquam fuit. Etiam sparsos de se in curia famosos libellos nec expavit et magna cura redarguit ac ne requisitis quidem auctoribus id modo censuit, cognoscendum posthac de iis, qui libellos aut carmina ad infamiam cuiuspiam sub alieno nomine edant.
730 Iocis quoque quorundam invidiosis aut petulantibus lacessitus contra dixit edicto. Et tamen ne de inhibenda testamentorum licentia quicquam constitueretur intercessit. Quotiens magistratuum comitiis interesset, tribus cum candidatis suis circuibat supplicabatque more sollemni.
731 In restitutionem Palatinae domus incendio absumptae veterani, decuriae, tribus atque etiam singillatim e cetero genere hominum libentes ac pro facultate quisque pecunias contulerunt, delibante tantum modo eo summarum acervos neque ex quoquam plus denario auferente.
732 Patris patriae cognomen universi repentino maximoque consensu detulerunt ei: prima plebs legatione Antium missa; dein, quia non recipiebat, ineunti Romae spectacula frequens et laureata; mox in curia senatus, neque decreto neque adclamatione, sed per Valerium Messalam.
733 Nonnulli patrum familiarum testamento caverunt, ut ab heredibus suis praelato titulo victimae in Capitolium ducerentur votumque pro se solveretur, quod superstitem Augustum reliquissent. Quaedam Italiae civitates diem, quo primum ad se venisset, initium anni fecerunt.
734 R. et pertinacius instanti tales filias talesque coniuges pro contione inprecatus. Ex nepte Iulia post damnationem editum infantem adgnosci alique vetuit. Agrippam nihilo tractabiliorem, immo in dies amentiorem, in insulam transportavit saepsitque insuper custodia militum.
735 Nam quamvis minime appeteret hereditates, ut qui numquam ex ignoti testamento capere quicquam sustinuerit, amicorum tamen suprema iudicia morosissime pensitavit, neque dolore dissimulato, si parcius aut citra honorem verborum, neque gaudio, si grate pieque quis se prosecutus fuisset.
736 Cosmum servum gravissime de se opinantem non ultra quam compedibus coercuit. Diomeden dispensatorem, a quo simul ambulante incurrenti repente fero apro per metum obiectus est, maluit timiditatis arguere quam noxae, remque non minimi periculi, quia tamen fraus aberat, in iocum vertit.
737 Circa libidines haesit, postea quoque, ut ferunt, ad vitiandas virgines promptior, quae sibi undique etiam ab uxore conquirerentur. Aleae rumorem nullo modo expavit lusitque simpliciter et palam oblectamenti causa etiam senex ac praeterquam Decembri mense aliis quoque festis et profestis diebus.
738 Ego perdidi viginti milia nummum meo nomine, sed cum effuse in lusu liberalis fuissem, ut soleo plerumque. Nam si quas manus remisi cuique exegissem aut retinuissem quod cuique donavi, vicissem vel quinquaginta milia. Sed hoc malo; benignitas enim mea me ad caelestem gloriam efferet.
739 Ne toro quidem cubuisse aiunt nisi humili et modice instrato. Veste non temere alia quam domestica usus est, ab sorore et uxore et filia neptibusque confecta; togis neque restrictis neque fusis, clavo nec lato nec angusto, calciamentis altiusculis, ut procerior quam erat videretur.
740 Cenam ternis ferculis aut cum abundantissime senis praebebat, ut non nimio sumptu, ita summa comitate. Nam et ad communionem sermonis tacentis vel summissim fabulantis provocabat, et aut acroamata et histriones aut etiam triviales ex circo ludios interponebat ac frequentius aretalogos.
741 Saturnalibus, et si quando alias libuisset, modo munera dividebat, vestem et aurum et argentum, modo nummos omnis notae, etiam veteres regios ac peregrinos, interdum nihil praeter cilicia et spongias et rutabula et forpices atque alia id genus titulis obscuris et ambiguis.
742 Cibi – nam ne haec quidem omiserim – minimi erat atque vulgaris fere. Secundarium panem et pisciculos minutos et caseum bubulum manu pressum et ficos virides biferas maxime appetebat; vescebaturque et ante cenam quocumque tempore et loco, quo stomachus desiderasset.
743 Postea quotiens largissime se invitaret, senos sextantes non excessit, aut si excessisset, reiciebat. Et maxime delectatus est Raetico neque temere interdiu bibit. Pro potione sumebat perfusum aqua frigida panem aut cucumeris frustum vel lactuculae thyrsum aut recens aridumve pomum suci vinosioris.
744 Post cibum meridianum, ita ut vestitus calciatusque erat, retectis pedibus paulisper conquiescebat opposita ad oculos manu. A cena in lecticulam se lucubratoriam recipiebat; ibi, donec residua diurni actus aut omnia aut ex maxima parte conficeret, ad multam noctem permanebat.
745 Matutina vigilia offendebatur; ac si vel officii vel sacri causa maturius vigilandum esset, ne id contra commodum faceret, in proximo cuiuscumque domesticorum cenaculo manebat. Sic quoque saepe indigens somni, et dum per vicos deportaretur et deposita lectica inter aliquas moras condormiebat.
746 Forma fuit eximia et per omnes aetatis gradus venustissima, quamquam et omnis lenocinii neglegens; in capite comendo tam incuriosus, ut raptim compluribus simul tonsoribus operam daret ac modo tonderet modo raderet barbam eoque ipso tempore aut legeret aliquid aut etiam scriberet.
747 Vultu erat vel in sermone vel tacitus adeo tranquillo serenoque, ut quidam e primoribus Galliarum confessus sit inter suos, eo se inhibitum ac remollitum quo minus, ut destinarat, in transitu Alpium per simulationem conloquii propius admissus in praecipitium propelleret.
748 Corpore traditur maculoso dispersis per pectus atque alvum genetivis notis in modum et ordinem ac numerum stellarum caelestis ursae, sed et callis quibusdam ex prurigine corporis adsiduoque et vehementi strigilis usu plurifariam concretis ad impetiginis formam.
749 Quasdam et anniversarias ac tempore certo recurrentes experiebatur; nam sub natalem suum plerumque languebat; et initio veris praecordiorum inflatione temptabatur, austrinis autem tempestatibus gravedine. Quare quassato corpore neque frigora neque aestus facile tolerabat.
750 Aut sudabat ad flammam, deinde perfundebatur egelida aqua vel sole multo tepefacta; aut quotiens nervorum causa marinis albulisque calidis utendum esset, contentus hoc erat ut insidens ligneo solio, quod ipse Hispanico verbo duretam vocabat, manus ac pedes alternis iactaret.
751 Animi laxandi causa modo piscabatur hamo, modo talis aut ocellatis nucibusque ludebat cum pueris minutis, quos facie et garrulitate amabilis undique conquirebat, praecipue Mauros et Syros. Nam pumilos atque distortos et omnis generis eiusdem ut ludibria naturae malique ominis abhorrebat.
752 Mutinensi bello in tanta mole rerum et legisse et scripsisse et declamasse cotidie traditur. Nam deinceps neque in senatu neque apud populum neque apud milites locutus est umquam nisi meditata et composita oratione, quamvis non deficeretur ad subita extemporali facultate.
753 Orthographiam, id est formulam rationemque scribendi a grammaticis institutam, non adeo custodit ac videtur eorum potius sequi opinionem, qui perinde scribendum ac loquamur existiment. Nam quod saepe non litteras modo sed syllabas aut permutat aut praeterit, communis hominum error est.
754 In evolvendis utriusque linguae auctoribus nihil aeque sectabatur, quam praecepta et exempla publice vel privatim salubria, eaque ad verbum excerpta aut ad domesticos aut ad exercituum provinciarumque rectores aut ad urbis magistratus plerumque mittebat, prout quique monitione indigerent.
755 Ingenia saeculi sui omnibus modis fovit; recitantis et benigne et patienter audiit, nec tantum carmina et historias, sed et orationes et dialogos. Componi tamen aliquid de se nisi et serio et a praestantissimis offendebatur, admonebatque praetores ne paterentur nomen suum commissionibus obsolefieri.
756 Tonitrua et fulgura paulo infirmius expavescebat, ut semper et ubique pellem vituli marini circumferret pro remedio, atque ad omnem maioris tempestatis suspicionem in abditum et concamaratum locum se reciperet, consternatus olim per nocturnum iter transcursu fulguris, ut praediximus.
757 Cum dedicatam in Capitolio aedem Tonanti Iovi assidue frequentaret, somniavit, queri Capitolinum Iovem cultores sibi abduci, seque respondisse, Tonantem pro ianitore ei appositum; ideoque mox tintinnabulis fastigium aedis redimiit, quod ea fere ianuis dependebant.
758 Velitris antiquitus tacta de caelo parte muri, responsum est eius oppidi civem quandoque rerum potiturum; qua fiducia Veliterni et tunc statim et postea saepius paene ad exitium sui cum populo Romano belligeraverant; sero tandem documentis apparuit ostentum illud Augusti potentiam portendisse.
759 Cum primum fari coepisset, in avito suburbano obstrepentis forte ranas silere iussit, atque ex eo negantur ibi ranae coaxare. Ad quartum lapidem Campanae viae in nemore prandenti ex inproviso aquila panem ei e manu rapuit et, cum altissime evolasset, rursus ex inproviso leniter delapsa reddidit.
760 Primo autem consulatu et augurium capienti duodecim se vultures ut Romulo ostenderunt, et immolanti omnium victimarum iocinera replicata intrinsecus ab ima fibra paruerunt, nemine peritorum aliter coniectante quam laeta per haec et magna portendi. Quin et bellorum omnium eventus ante praesensit.
761 Circa Perusiam, sacrificio non litanti cum augeri hostias imperasset, ac subita eruptione hostes omnem rei divinae apparatum abstulissent, constitit inter haruspices, quae periculosa et adversa sacrificanti denuntiata essent, cuncta in ipsos recasura qui exta haberent; neque aliter evenit.
762 Sub idem tempus ictu fulminis ex inscriptione statuae eius prima nominis littera effluxit; responsum est, centum solos dies posthac victurum, quem numerum C littera notaret, futurumque ut inter deos referretur, quod aesar, id est reliqua pars e Caesaris nomine, Etrusca lingua deus vocaretur.
763 Forte Puteolanum sinum praetervehenti vectores nautaeque de navi Alexandrina, quae tantum quod appulerat, candidati coronatique et tura libantes fausta omina et eximias laudes congesserant, per illum se vivere, per illum navigare, libertate atque fortunis per illum frui.
764 Spectavit assidue exercentes ephebos, quorum aliqua adhuc copia ex vetere instituto Capreis erat; isdem etiam epulum in conspectu suo praebuit, permissa, immo exacta iocandi licentia diripiendique pomorum et obsoniorum rerumque missilia. Nullo denique genere hilaritatis abstinuit.
765 Corpus decuriones municipiorum et coloniarum a Nola Bovillas usque deportarunt, noctibus propter anni tempus, cum interdiu in basilica cuiusque oppidi vel in aedium sacrarum maxima reponeretur. A Bovillis equester ordo suscepit, urbique intulit atque in vestibulo domus conlocavit.
766 Reliquias legerunt primores equestris ordinis, tunicati et discincti pedibusque nudis, ac Mausoleo condiderunt. Id opus inter Flaminiam viam ripamque Tiberis sexto suo consulatu exstruxerat circumiectasque silvas et ambulationes in usum populi iam tum publicarat.
767 Apriles, ante annum et quattuor menses quam decederet, factum ab eo ac duobus codicibus, partim ipsius partim libertorum Polybi et Hilarionis manu, scriptum depositumque apud se virgines Vestales cum tribus signatis aeque voluminibus protulerunt. Quae omnia in senatu aperta atque recitata sunt.
768 Heredes instituit primos: Tiberium ex parte dimidia et sextante, Liviam ex parte tertia, quos et ferre nomen suum iussit, secundos: Drusum Tiberi filium ex triente, ex partibus reliquis Germanicum liberosque eius tres sexus virilis, tertio gradu: propinquos amicosque compluris.
769 Legavit populo Romano quadringnties, tribubus tricies quinquies sestertium, praetorianis militibus singula milia nummorum, cohortibus urbanis quingenos, legionaris trecenos nummos: quam summam repraesentari iussit, nam et confiscatam semper repositamque habuerat.
770 Claudius Pulcher apud Siciliam non pascentibus in auspicando pullis ac per contemptum religionis mari demersis, quasi ut biberent quando esse nollent, proelium navale iniit; superatusque, cum dictatorem dicere a senatu iuberetur, velut iterum inludens discrimini publico Glycian viatorem suum dixit.
771 Insertus est et Liviorum familiae adoptato in eam materno avo. Quae familia, quanquam plebeia, tamen et ipsa admodum floruit octo consulatibus, censuris duabus, triumphis tribus, dictatura etiam ac magisterio equitum honorata; clara et insignibus viris ac maxime Salinatore Drusisque.
772 Per Siciliam quoque et per Achaiam circumductus ac Lacedaemoniis publice, quod in tutela Claudiorum erant, demandatus, digrediens inde itinere nocturno discrimen vitae adiit flamma repente e silvis undique exorta adeoque omnem comitatum circumplexa, ut Liviae pars vestis et capilli amburerentur.
773 Munus gladiatorium in memoriam patris et alterum in avi Drusi dedit, diversis temporibus ac locis, primum in foro, secundum in amphitheatro, rudiariis quoque quibusdam revocatis auctoramento centenum milium; dedit et ludos, sed absens: cuncta magnifice, inpensa matris ac vitrici.
774 Cum Iulia primo concorditer et amore mutuo vixit, mox dissedit et aliquanto gravius, ut etiam perpetuo secubaret, intercepto communis fili pignore, qui Aquileiae natus infans extinctus est. Drusum fratrem in Germania amisit, cuius corpus pedibus toto itinere praegrediens Romam usque pervexit.
775 Interque haec duplicem curam administravit, annonae quae artior inciderat, et repurgandorum tota Italia ergastulorum, quorum domini in invidiam venerant quasi exceptos supprimerent non solum viatores sed et quos sacramenti metus ad eius modi latebras compulisset.
776 Quam causam et ipse, sed postea, reddidit. Tunc autem honorum satietatem ac requiem laborum praetendens commeatum petit; neque aut matri suppliciter precanti aut vitrico deseri se etiam in senatu conquerenti veniam dedit. Quin et pertinacius retinentibus, cibo per quadriduum abstinuit.
777 Ab Ostia oram Campaniae legens inbecillitate Augusti nuntiata paulum substitit. Sed increbrescente rumore quasi ad occasionem maioris spei commoraretur, tantum non adversis tempestatibus Rhodum enavigavit, amoenitate et salubritate insulae iam inde captus cum ad eam ab Armenia rediens appulisset.
778 Unum hoc modo neque praeterea quicquam notatum est, in quo exeruisse ius tribuniciae potestatis visus sit: cum circa scholas et auditoria professorum assiduus esset, moto inter antisophistas graviore iurgio, non defuit qui eum intervenientem et quasi studiosiorem partis alterius convicio incesseret.
779 Enimvero tunc non privatum modo, sed etiam obnoxium et trepidum egit mediterraneis agris abditus vitansque praeternavigantium officia, quibus frequentabatur assidue, nemine cum imperio aut magistratu tendente quoquam quin deverteret Rhodum. Et accesserunt maioris sollicitudinis causae.
780 Quo praecipue non iam metu sed discrimine coactus est, tam suis quam matris inpensissimis precibus reditum expostulare, impetravitque adiutus aliquantum etiam casu. Destinatum Augusto erat, nihil super ea re nisi ex voluntate maioris fili statuere; is forte tunc M.
781 Nam neque donavit neque manumisit, ne hereditatem quidem aut legata percepit ulla aliter quam ut peculio referret accepta. Nihil ex eo tempore praetermissum est ad maiestatem eius augendam ac multo magis, postquam Agrippa abdicato atque seposito certum erat, uni spem successionis incumbere.
782 Triumphum ipse distulit maesta civitate clade Variana; nihilo minus urbem praetextatus et laurea coronatus intravit positumque in Saeptis tribunal senatu astante conscendit ac medius inter duos consules cum Augusto simul sedit; unde populo consalutato circum templa deductus est.
783 Proximo anno repetita Germania cum animadverteret Varianam cladem temeritate et neglegentia ducis accidisse, nihil non de consilii sententia egit; semper alias sui arbitrii contentusque se uno, tunc praeter consuetudinem cum compluribus de ratione belli communicavit.
784 Hunc tribunus militum custos appositus occidit lectis codicillis, quibus ut id faceret iubebatur; quos codicillos dubium fuit, Augustusne moriens reliquisset, quo materiam tumultus post se subduceret; an nomine Augusti Livia et ea conscio Tiberio an ignaro, dictasset.
785 Quem maxime casum timens, partes sibi quas senatui liberet, tuendas in re p. depoposcit, quando universae sufficere solus nemo posset nisi cum altero vel etiam cum pluribus. Simulavit et valitudinem, quo aequiore animo Germanicus celerem successionem vel certe societatem principatus opperiretur.
786 Natalem suum plebeis incurrentem circensibus vix unius bigae adiectione honorari passus est. Templa, flamines, sacerdotes decerni sibi prohibuit, etiam statuas atque imagines nisi permittente se poni; permisitque ea sola condicione, ne inter simulacra deorum sed inter ornamenta aedium ponerentur.
787 Numquam curiam nisi solus intravit; lectica quondam intro latus aeger comites a se removit. Quaedam adversus sententiam suam decerni ne questus quidem est. Negante eo destinatos magistratus abesse oportere, ut praesentes honori adquiescerent, praetor designatus liberam legationem impetravit.
788 Iterum censente, ut Trebianis legatam in opus novi theatri pecuniam ad munitionem viae transferre concederetur, optinere non potuit quin rata voluntas legatoris esset. Cum senatus consultum per discessionem forte fieret, transeuntem eum in alteram partem, in qua pauciores erant, secutus est nemo.
789 Nec mirum, cum palam esset, ipsum quoque eisdem et assurgere et decedere via. Corripuit consulares exercitibus praepositos, quod non de rebus gestis senatui scriberent quodque de tribuendis quibusdam militaribus donis ad se referrent, quasi non omnium tribuendorum ipsi ius haberent.
790 Quorundam illustrium exequias usque ad rogum frequentavit. Parem moderationem minoribus quoque et personis et rebus exhibuit. Cum Rhodiorum magistratus, quod litteras publicas sine subscriptione ad se dederant, evocasset, ne verbo quidem insectatus ac tantum modo iussos subscribere remisit.
791 Diogenes grammaticus, disputare sabbatis Rhodi solitus, venientem eum, ut se extra ordinem audiret, non admiserat ac per servolum suum in septimum diem distulerat; hunc Romae salutandi sui causa pro foribus adstantem nihil amplius quam ut post septimum annum rediret admonuit.
792 Praesidibus onerandas tributo provincias suadentibus rescripsit boni pastoris esse tondere pecus, non deglubere. Paulatim principem exeruit praestititque etsi varium diu, commodiorem tamen saepius et ad utilitates publicas proniorem. Ac primo eatenus interveniebat, ne quid perperam fieret.
793 Et ut parsimoniam publicam exemplo quoque iuvaret, sollemnibus ipse cenis pridiana saepe ac semesa obsonia apposuit dimidiatumque aprum, affirmans omnia eadem habere, quae totum. Cotidiana oscula edicto prohibuit, item strenarum commercium ne ultra Kal. Ian. exerceretur.
794 Matronas prostratae pudicitiae, quibus accusator publicus deesset, ut propinqui more maiorum de communi sententia coercerent auctor fuit. Eq(uiti) R(omano) iuris iurandi gratiam fecit, uxorem in stupro generi compertam dimitteret, quam se numquam repudiaturum ante iuraverat.
795 Iudaeorum iuventutem per speciem sacramenti in provincias gravioris caeli distribuit, reliquos gentis eiusdem vel similia sectantes urbe summovit, sub poena perpetuae servitutis nisi obtemperassent. Expulit et mathematicos, sed deprecantibus ac se artem desituros promittentibus veniam dedit.
796 In primis tuendae pacis a grassaturis ac latrociniis seditionumque licentia curam habuit. Stationes militum per Italiam solito frequentiores disposuit. Romae castra constituit, quibus praetorianae cohortes vagae ante id tempus et per hospitia dispersae continerentur.
797 Abolevit et ius moremque asylorum, quae usquam erant. Cyzicenis in cives R. violentius quaedam ausis publice libertatem ademit, quam Mithridatico bello meruerant. Hostiles motus nulla postea expeditione suscepta per legatos compescuit, ne per eos quidem nisi cunctanter et necessario.
798 Reges infestos suspectosque comminationibus magis et querelis quam vi repressit; quosdam per blanditias atque promissa extractos ad se non remisit, ut Marobodum Germanum, Rhascuporim Thracem, Archelaum Cappadocem, cuius etiam regnum in formam provinciae redegit.
799 Quod paulo minus utrumque evenit; nam neque Romam amplius rediit et paucos post dies iuxta Tarracinam in praetorio, cui Speluncae nomen est, incenante eo complura et ingentia saxa fortuito superne dilapsa sunt, multisque convivarum et ministrorum elisis praeter spem evasit.
800 Peragrata Campania, cum Capuae Capitolium, Nolae templum Augusti, quam causam profectionis praetenderat, dedicasset, Capreas se contulit, praecipue delectatus insula, quod uno parvoque litore adiretur, saepta undique praeruptis immensae altitudinis rupibus et profundo mari.
801 Postea princeps in ipsa publicorum morum correctione cum Pomponio Flacco et L. Pisone noctem continuumque biduum epulando potandoque consumpsit, quorum alteri Syriam provinciam, alteri praefecturam urbis confestim detulit, codicillis quoque iucundissimos et omnium horarum amicos professus.
802 Ignotissimum quaesturae candidatum nobilissimis anteposuit ob epotam in convivio propinante se vini amphoram. Asellio Sabino sestertia ducenta donavit pro dialogo, in quo boleti et ficedulae et ostreae et turdi certamen induxerat. Novum denique officium instituit a voluptatibus, praeposito equite R.
803 Secessu vero Caprensi etiam sellaria excogitavit, sedem arcanarum libidinum, in quam undique conquisiti puellarum et exoletorum greges monstrosique concubitus repertores, quos spintrias appellabat, triplici serie conexi, in vicem incestarent coram ipso, ut aspectu deficientis libidines excitaret.
804 Fertur etiam in sacrificando quondam captus facie ministri acerram praeferentis nequisse abstinere, quin paene vixdum re divina peracta ibidem statim seductum constupraret simulque fratrem eius tibicinem; atque utrique mox, quod mutuo flagitium exprobrarant, crura fregisse.
805 Quorum alterum magna difficultate nummaria populo auxilium flagitante coactus est facere, cum per senatus consultum sanxisset, ut faeneratores duas patrimonii partes in solo collocarent, debitores totidem aeris alieni statim solverent, nec res expediretur; alterum ad mitigandam temporum atrocitatem.
806 Militi post duplicata ex Augusti testamento legata nihil umquam largitus est, praeterquam singula milia denariorum praetorianis, quod Seiano se non accommodassent, et quaedam munera Syriacis legionibus, quod solae nullam Seiani imaginem inter signa coluissent.
807 Atque etiam missiones veteranorum rarissimas fecit, ex senio mortem, ex morte compendium captans. Ne provincias quidem liberalitate ulla sublevavit, excepta Asia, disiectis terrae motu civitatibus. Procedente mox tempore etiam ad rapinas convertit animum. Satis constat, Cn.
808 Instanti saepius, ut civitate donatum in decurias adlegeret, negavit alia se condicione adlecturum, quam si pateretur ascribi albo extortum id sibi a matre. At illa commota veteres quosdam ad se Augusti codicillos de acerbitate et intolerantia morum eius e sacrario protulit atque recitavit.
809 Filiorum neque naturalem Drusum neque adoptivum Germanicum patria caritate dilexit, alterius vitiis infensus. Nam Drusus fluxioris remissiorisque vitae erat. Itaque ne mortuo quidem perinde adfectus est, sed tantum non statim a funere ad negotiorum consuetudinem rediit iustitio longiore inhibito.
810 Germanico usque adeo obtrectavit, ut et praeclara facta eius pro supervacuis elevarit et gloriosissimas victorias ceu damnosas rei p. increparet. Quod vero Alexandream propter immensam et repentinam famem inconsulto se adisset, questus est in senatu. Etiam causa mortis fuisse ei per Cn.
811 Putant Neronem ad voluntariam mortem coactum, cum ei carnifex quasi ex senatus auctoritate missus laqueos et uncos ostentaret, Druso autem adeo alimenta subducta, ut tomentum e culcita temptaverit mandere; amborum sic reliquias dispersas, ut vix quandoque colligi possent.
812 Nihilo lenior in convictores Graeculos, quibus vel maxime adquiescebat, Xenonem quendam exquisitius sermocinantem cum interrogasset, quaenam illa tam molesta dialectos esset, et ille respondisset Doridem, relegavit Cinariam, existimans exprobratum sibi veterem secessum, quod Dorice Rhodii loquantur.
813 Item cum soleret ex lectione cotidiana quaestiones super cenam proponere comperissetque Seleucum grammaticum a ministris suis perquirere, quos quoque tempore tractaret auctores, atque ita praeparatum venire, primum a contubernio removit, deinde etiam ad mortem compulit.
814 Scurram, qui praetereunte funere clare mortuo mandarat, ut nuntiaret Augusto nondum reddi legata quae plebei reliquisset, adtractum ad se recipere debitum ducique ad supplicium imperavit et patri suo verum referre. Nec multo post in senatu Pompeio cuidam equiti R.
815 Damnato reo paulatim genus calumniae eo processit, ut haec quoque capitalia essent: circa Augusti simulacrum servum cecidisse, vestimenta mutasse, nummo vel anulo effigiem impressam latrinae aut lupanari intulisse, dictum ullum factumve eius existimatione aliqua laesisse.
816 Singillatim crudeliter facta eius exequi longum est; genera, velut exemplaria saevitiae, enumerare sat erit. Nullus a poena hominum cessavit dies, ne religiosus quidem ac sacer; animadversum in quosdam ineunte anno novo. Accusati damnatique multi cum liberis atque etiam a liberis suis.
817 Obiectum est poetae, quod in tragoedia Agamemnonem probris lacessisset; obiectum et historico, quod Brutum Cassiumque ultimos Romanorum dixisset; animadversum statim in auctores scriptaque abolita, quamvis probarentur ante aliquot annos etiam Augusto audiente recitata.
818 Nemo punitorum non in Gemonias abiectus uncoque tractus, viginti uno die abiecti tractique, inter eos feminae et pueri. Immaturae puellae, quia more tradito nefas esset virgines strangulari, vitiatae prius a carnifice, dein strangulatae. Mori volentibus vis adhibita vivendi.
819 Quod nisi eum et mors praevenisset et Thrasyllus consulto, ut aiunt, differre quaedam spe longioris vitae compulisset, plures aliquanto necaturus ac ne reliquis quidem nepotibus parsurus creditur, cum et Gaium suspectum haberet et Tiberium ut ex adulterio conceptum aspernaretur.
820 Nec abhorret a vero; namque identidem felicem Priamum vocabat, quod superstes omnium suorum extitisset. Quam inter haec non modo invisus ac detestabilis, sed praetrepidus quoque atque etiam contumeliis obnoxius vixerit, multa indicia sunt. Haruspices secreto ac sine testibus consuli vetuit.
821 Unum et alterum consulares oblatis provinciis non ausus a se dimittere usque eo detinuit, donec successores post aliquot annos praesentibus daret, cum interim manente officii titulo etiam delegaret plurima assidue, quae illi per legatos et adiutores suos exequenda curarent.
822 Deinde spe affinitatis ac tribuniciae potestatis deceptum inopinantem criminatus est pudenda miserandaque oratione, cum inter alia patres conscriptos precaretur, mitterent alterum e consulibus, qui se senem et solum in conspectum eorum cum aliquo militari praesidio perduceret.
823 Verum et oppressa coniuratione Seiani nihilo securior aut constantior per novem proximos menses non egressus est villa, quae vocatur Ionis. Urebant insuper anxiam mentem varia undique convicia, nullo non damnatorum omne probri genus coram vel per libellos in orchestra positos ingerente.
824 Quod sane ex oratione eius, quam de utraque re habuit, colligi potest; vel cum ait: similem se semper sui futurum nec umquam mutaturum mores suos, quam diu sanae mentis fuisset; sed exempli causa cavendum esse, ne se senatus in acta cuiusquam obligaret, quia aliquo casu mutari posset.
825 Circa deos ac religiones neglegentior, quippe addictus mathematicae plenusque persuasionis cuncta fato agi, tonitrua tamen praeter modum expavescebat et turbatiore caelo numquam non coronam lauream capite gestavit, quod fulmine afflari negetur id genus frondis.
826 Interim cum in actis senatus legisset dimissos ac ne auditos quidem quosdam reos, de quibus strictim et nihil aliud quam nominatos ab indice scripserat, pro contempto se habitum fremens repetere Capreas quoquo modo destinavit, non temere quicquam nisi ex tuto ausurus.
827 Seneca eum scribit intellecta defectione exemptum anulum quasi alicui traditurum parumper tenuisse, dein rursus aptasse digito et compressa sinistra manu iacuisse diu immobilem; subito vocatis ministris ac nemine respondente consurrexisse nec procul a lectulo deficientibus viribus concidisse.
828 Supremo natali suo Apollinem Temenitem et amplitudinis et artis eximiae, advectum Syracusis ut in bibliotheca templi novi poneretur, viderat per quietem affirmantem sibi non posse se ab ipso dedicari. Et ante paucos quam obiret dies, turris Phari terrae motu Capreis concidit.
829 Hos implorantis hominum fidem, quia absente adhuc Gaio nemo extabat qui adiri interpellarique posset, custodes, ne quid adversus constitutum facerent, strangulaverunt abieceruntque in Gemonias. Crevit igitur invidia, quasi etiam post mortem tyranni saevitia permanente.
830 Eo testamento heredes aequis partibus reliquit Gaium ex Germanico et Tiberium ex Druso nepotes substituitque in vicem; dedit et legata plerisque, inter quos virginibus Vestalibus, sed et militibus universis plebeique Romanae viritim atque etiam separatim vicorum magistris.
831 Consul deinde iterum creatus ac prius quam honorem iniret ad componendum Orientis statum expulsus, cum Armeniae regem devicisset, Cappadociam in provinciae formam redegisset, annum agens aetatis quartum et tricensimum diuturno morbo Antiochiae obiit, non sine veneni suspicione.
832 Nam praeter livores, qui toto corpore erant, et spumas, quae per os fluebant, cremati quoque cor inter ossa incorruptum repertum est, cuius ea natura existimatur, ut tinctum veneno igne confici nequeat. Obiit autem, ut opinio fuit, fraude Tiberi, ministerio et opera Cn.
833 Omnes Germanico corporis animique virtutes, et quantas nemini cuiquam, contigisse satis constat: formam et fortitudinem egregiam, ingenium in utroque eloquentiae doctrinaeque genere praecellens, benivolentiam singularem conciliandaeque hominum gratiae ac promerendi amoris mirum et efficax studium.
834 Hostem comminus saepe percussit. Oravit causas etiam triumphalis; atque inter cetera studiorum monimenta reliquit et comoedias Graecas. Domi forisque civilis, libera ac foederata oppida sine lictoribus adibat. Sicubi clarorum virorum sepulcra cognosceret, inferias Manibus dabat.
835 Non enim prius destiterunt, quam ablegari eum ob seditionis periculum et in proximam civitatem demandari animadvertissent; tunc demum ad paenitentiam versi reprenso ac retento vehiculo invidiam quae sibi fieret deprecati sunt. Comitatus est patrem et Syriaca expeditione.
836 Deinde augur in locum fratris sui Drusi destinatus, prius quam inauguraretur ad pontificatum traductus est insigni testimonio pietatis atque indolis, cum deserta desolataque reliquis subsidiis aula, Seiano hoste suspecto mox et oppresso, ad spem successionis paulatim admoveretur.
837 Per hanc insinuatus Macroni veneno Tiberium adgressus est, ut quidam opinantur, spirantique adhuc detrahi anulum et, quoniam suspicionem retinentis dabat, pulvinum iussit inici atque etiam fauces manu sua oppressit, liberto, qui ob atrocitatem facinoris exclamaverat, confestim in crucem acto.
838 Sic imperium adeptus, populum Romanum, vel dicam hominum genus, voti compotem fecit, exoptatissimus princeps maximae parti provincialium ac militum, quod infantem plerique cognoverant, sed et universae plebi urbanae ob memoriam Germanici patris miserationemque prope afflictae domus.
839 Post haec Antoniae aviae, quidquid umquam Livia Augusta honorum cepisset, uno senatus consulto congessit; patruum Claudium, equitem R. ad id tempus, collegam sibi in consulatu assumpsit; fratrem Tiberium die virilis togae adoptavit appellavitque principem iuventutis.
840 Spintrias monstrosarum libidinum aegre ne profundo mergeret exoratus, urbe submovit. Titi Labieni, Cordi Cremuti, Cassi Severi scripta senatus consultis abolita requiri et esse in manibus lectitarique permisit, quando maxime sua interesset ut facta quaeque posteris tradantur.
841 Magistratibus liberam iuris dictionem et sine sui appellatione concessit. Equites R. severe curioseque nec sine moderatione recognovit, palam adempto equo quibus aut probri aliquid aut ignominiae inesset, eorum qui minore culpa tenerentur nominibus modo in recitatione praeteritis.
842 Ut levior labor iudicantibus foret, ad quattuor prioris quintam decuriam addidit. Temptavit et comitiorum more revocato suffragia populo reddere. Legata ex testamento Tiberi quamquam abolito, sed et Iuliae Augustae, quod Tiberius suppresserat, cum fide ac sine calumnia repraesentata persolvit.
843 Munera gladiatoria partim in amphitheatro Tauri partim in Saeptis aliquot edidit, quibus inseruit catervas Afrorum Campanorumque pugilum ex utraque regione electissimorum. Neque spectaculis semper ipse praesedit, sed interdum aut magistratibus aut amicis praesidendi munus iniunxit.
844 Templum etiam numini suo proprium et sacerdotes et excogitatissimas hostias instituit. In templo simulacrum stabat aureum iconicum amiciebaturque cotidie veste, quali ipse uteretur. Magisteria sacerdotii ditissimus quisque et ambitione et licitatione maxima vicibus comparabant.
845 Aviae Antoniae secretum petenti denegavit, nisi ut interveniret Macro praefectus, ac per istius modi indignitates et taedia causa exstitit mortis, dato tamen, ut quidam putant, et veneno; nec defunctae ullum honorem habuit prospexitque e triclinio ardentem rogum.
846 Ac maeroris impatiens, cum repente noctu profugisset ab urbe transcucurrissetque Campaniam, Syracusas petit, rursusque inde propere rediit barba capilloque promisso; nec umquam postea quantiscumque de rebus, ne pro contione quidem populi aut apud milites, nisi per numen Drusillae deieravit.
847 Matrimonia contraxerit turpius an dimiserit an tenuerit, non est facile discernere. Liviam Orestillam C. Pisoni nubentem, cum ad officium et ipse venisset, ad se deduci imperavit intraque paucos dies repudiatam biennio post relegavit, quod repetisse usum prioris mariti tempore medio videbatur.
848 Caesoniam neque facie insigni neque aetate integra matremque iam ex alio viro trium filiarum, sed luxuriae ac lasciviae perditae, et ardentius et constantius amavit, ut saepe chlamyde peltaque et galea ornatam ac iuxta adequitantem militibus ostenderit, amicis vero etiam nudam.
849 Gladiatorio munere reductis interdum flagrantissimo sole velis emitti quemquam vetabat, remotoque ordinario apparatu tabidas feras, vilissimos senioque confectos gladiatores, proque paegniariis patres familiarum notos in bonam partem sed insignis debilitate aliqua corporis subiciebat.
850 Multos honesti ordinis deformatos prius stigmatum notis ad metalla et munitiones viarum aut ad bestias condemnavit aut bestiarum more quadripedes cavea coercuit aut medios serra dissecuit, nec omnes gravibus ex causis, verum male de munere suo opinatos, vel quod numquam per genium suum deierassent.
851 Cum discerpi senatorem concupisset, subornavit qui ingredientem curiam repente hostem publicum appellantes invaderent, graphisque confossum lacerandum ceteris traderent; nec ante satiatus est quam membra et artus et viscera hominis tracta per vicos atque ante se congesta vidisset.
852 Tragicum illud subinde iactabat: Oderint, dum metuant. Saepe in cunctos pariter senatores ut Seiani clientis, ut matris ac fratrum suorum delatores, invectus est prolatis libellis, quos crematos simulaverat, defensaque Tiberi saevitia quasi necessaria, cum tot criminantibus credendum esset.
853 Retiari tunicati quinque numero gregatim dimicantes sine certamine ullo totidem secutoribus succubuerant; cum occidi iuberentur, unus resumpta fuscina omnes victores interemit: hanc ut crudelissimam caedem et deflevit edicto et eos, qui spectare sustinuissent, execratus est.
854 Statuas virorum inlustrium ab Augusto ex Capitolina area propter angustias in campum Martium conlatas ita subvertit atque disiecit ut restitui salvis titulis non potuerint, vetuitque posthac viventium cuiquam usquam statuam aut imaginem nisi consulto et auctore se poni.
855 De iuris quoque consultis, quasi scientiae eorum omnem usum aboliturus, saepe iactavit se mehercule effecturum ne quid respondere possint praeter eum. Vetera familiarum insignia nobilissimo cuique ademit, Torquato torquem, Cincinnato crinem, Cn. Pompeio stirpis antiquae Magni cognomen.
856 Ptolemaeum, de quo rettuli, et arcessitum e regno et exceptum honorifice, non alia de causa repente percussit, quam quod edente se munus ingressum spectacula convertisse hominum oculos fulgore purpureae abollae animadvertit. Pulchros et comatos, quotiens sibi occurrerent, occipitio raso deturpabat.
857 Pudicitiae neque suae neque alienae pepercit. M. Lepidum, Mnesterem pantomimum, quosdam obsides dilexisse fertur commercio mutui stupri. Valerius Catullus, consulari familia iuvenis, stupratum a se ac latera sibi contubernio eius defessa etiam vociferatus est.
858 Fabricavit et deceris Liburnicas gemmatis puppibus, versicoloribus velis, magna thermarum et porticuum et tricliniorum laxitate magnaque etiam vitium et pomiferarum arborum varietate; quibus discumbens de die inter choros ac symphonias litora Campaniae peragraret.
859 Et iactae itaque moles infesto ac profundo mari et excisae rupes durissimi silicis et campi montibus aggere aequati et complanata fossuris montium iuga, incredibili quidem celeritate, cum morae culpa capite lueretur. Ac ne singula enumerem, immensas opes totumque illud Ti.
860 Ian. ad captandas stipes, quas plenis ante eum manibus ac sinu omnis generis turba fundebat. Novissime contrectandae pecuniae cupidine incensus, saepe super immensos aureorum acervos patentissimo diffusos loco et nudis pedibus spatiatus et toto corpore aliquamdiu volutatus est.
861 Atque omisso vel dilato triumpho ovans urbem natali suo ingressus est; intraque quartum mensem periit, ingentia facinora ausus et aliquanto maiora moliens, siquidem proposuerat Antium, deinde Alexandream commigrare interempto prius utriusque ordinis electissimo quoque.
862 Ideoque magna parte noctis vigiliae cubandique taedio nunc toro residens, nunc per longissimas porticus vagus invocare identidem atque expectare lucem consuerat. Non inmerito mentis valitudini attribuerim diversissima in eodem vitia, summam confidentiam et contra nimium metum.
863 Ex disciplinis liberalibus minimum eruditioni, eloquentiae plurimum attendit, quantumvis facundus et promptus, utique si perorandum in aliquem esset. Irato et verba et sententiae suppetebant, pronuntiatio quoque et vox, ut neque eodem loci prae ardore consisteret et exaudiretur a procul stantibus.
864 Saltabat autem nonnumquam etiam noctu; et quondam tres consulares secunda vigilia in Palatium accitos multaque et extrema metuentis super pulpitum conlocavit, deinde repente magno tibiarum et scabellorum crepitu cum palla tunicaque talari prosiluit ac desaltato cantico abiit.
865 Futurae caedis multa prodigia exstiterunt. Olympiae simulacrum Iovis, quod dissolvi transferrique Romam placuerat, tantum cachinnum repente edidit, ut machinis labefactis opifices diffugerint; supervenitque ilico quidam Cassius nomine, iussum se somnio affirmans immolare taurum Iovi.
866 Satis constat, prius quam id fieret, hortorum custodes umbris inquietatos; in ea quoque domo, in qua occubuerit, nullam noctem sine aliquo terrore transactam, donec ipsa domus incendio consumpta sit. Perit una et uxor Caesonia gladio a centurione confossa et filia parieti inlisa.
867 Corpus eius per municipiorum coloniarumque primores suscipientibus obviis scribarum decuriis ad urbem devectum sepultumque est in campo Martio. Ceterum exercitus honorarium ei tumulum excitavit, circa quem deinceps stato die quotannis miles decurreret Galliarumque civitates publice supplicarent.
868 Fuisse autem creditur non minus gloriosi quam civilis animi; nam ex hoste super victorias opima quoque spolia captasse summoque saepius discrimine duces Germanorum tota acie insectatus; nec dissimulasse umquam pristinum se rei p. statum, quandoque posset, restituturum.
869 Verum ne sic quidem quicquam dignitatis assequi aut spem de se commodiorem in posterum facere potuit. Mater Antonia portentum eum hominis dictitabat, nec absolutum a natura, sed tantum incohatum; ac si quem socordiae argueret, stultiorem aiebat filio suo Claudio.
870 Avia Augusta pro despectissimo semper habuit, non affari nisi rarissime, non monere nisi acerbo et brevi scripto aut per internuntios solita. Soror Livilla cum audisset quandoque imperaturum, tam iniquam et tam indignam sortem p. R. palam et clare detestata est.
871 In Albanum montem ire eum non placet nobis aut esse Romae Latinarum diebus. Cur enim non praeficitur urbi, si potest sequi fratrem suum in montem? Habes nostras, mea Livia, sententias, quibus placet semel de tota re aliquid constitui, ne semper inter spem et metum fluctuemur.
872 Equester ordo bis patronum cum perferendae pro se legationis elegit, semel cum deportandum Romam corpus Augusti umeris suis ab consulibus exposceret, iterum cum oppressum Seianum apud eosdern gratularetur; quin et spectaculis advenienti assurgere et lacernas deponere solebat.
873 Quod decretum abolitum est, excusante Tiberbio imbecillitatem eius ac damnum liberalitate sua resarsurum pollicente. Qui tamen moriens et in tertiis heredibus eum ex parte tertia nuncupatum, legato etiam circa sestertium vicies prosecutus, commendavit insuper exercitibus ac senatni populoque R.
874 Sub Gaio demum fratris filio secundam existimationem circa initia imperii omnibus lenociniis colligente honores auspicatus consulatum gessit una per duos menses, evenitque ut primitus ingredienti cum fascibus Forum praetervolans aquila dexteriore umero consideret.
875 Nam et si paulo serius ad praedictam cenae horam ocurrisset, non nisi aegre et circuito demum triclinio recipiebatur, et quotiens post cibum addormisceret, quod ei fere accidebat, olearum aut palmularum ossibus incessebatur, interdum ferula flagrove velut per ludum excitabatur a copreis.
876 Sed ne discriminibus quidem caruit. Primum in ipso consulatu, quod Neronis et Drusi fratrum Caesaris statuas segnius locandas ponendasque curasset, paene honore summotus est; deinde extraneo vel etiam domesticorum aliquo deferente assidue varieque inquietatus.
877 Exclusus inter ceteros ab insidiatoribus Gai, cum quasi secretum eo desiderante turbam submoverent, in diaetam, cui nomen est Hermaeum, recesserat; neque multo post rumore caedis exterritus prorepsit ad solarium proximum interque praetenta foribus uela se abdidit.
878 Latentem discurrens forte gregarius miles, animadversis pedibus, studio sciscitandi quisnam esset, adgnovit extractumque et prae metu ad genua sibi adcidentem imperatorem salutavit. Hinc ad alios commilitones fluctuantis nec quicquam adhuc quam frementis perduxit.
879 Ab his lecticae impositus et, quia sui diffugerant vicissim succollantibus in castra delatus est tristis ac trepidus, miserante obvia turba quasi ad poenam raperetur insons. Receptus intra uallum inter excubias militum pernoctavit, aliquanto minore spe quam fiducia.
880 Aviae Liviae diuinos honores et circensi pompa currum elephantorum Augustino similem decernenda curavit; parentibus inferias publicas, et hoc amplius patri circenses annuos natali die, matri carpentum, quo per circum duceretur, et cognomen Augustae ab viva recusatum.
881 Neminem exulum nisi ex senatus auctoritate restituit. ut sibi in curiam praefectum praetori tribunosque militum secum inducere liceret utque rata essent quae procuratores sui in iudicando statuerent, precario exegit. Ius nundinarum in privata praedia a consulibus petit.
882 Cognitionibus magistratuum ut unus e consiliariis freqventer interfuit; eosdem spectacula edentis surgens et ipse cum cetera turba voce ac manu veneratus est. Tribunis plebis adeuntibus se pro tribunali excusavit, quod propter angustias non posset audire eos nisi stantes.
883 Nec semper praescripta legum secutus duritiam lenitatemue multarum ex bono et aequo, perinde ut adficeretur, moderatus est; nam et iis, qui apud privatos iudices plus petendo formula excidissent, restituit actiones et in maiore fraude convictos legitimam poenam supergressus ad bestias condemnavit.
884 Cum decretis sibi a senatu ornamentis triumphalibus leviorem maiestati principali titulum arbitraretur velletque iusti triumphi decus, unde adquireret Britanniam potissimum elegit, neque temptatam ulli post Diuum Iulium et tunc tumultuantem ob non redditos transfugas.
885 Currum eius Messalina uxor carpento secuta est; secuti et triumphalia ornamenta eodem bello adepti, sed ceteri pedibus et in praetexta, M. Crassus Frugi equo phalerato et in veste palmata, quod eum honorem iteraverat. Vrbis annonaeque curam sollicitissime semper egit.
886 Cum Aemiliana pertinacius arderent, in diribitorio duabus noctibus mansit ac deficiente militum ac familiarum turba auxilio plebem per magistratus ex omnibus vicis convocavit ac positis ante se cum pecunia fiscis ad subveniendum hortatus est, repraesentans pro opera dignam cuique mercedem.
887 Artiore autem annona ob assiduas sterilitates detentus quondam medio foro a turba conviciisque et simul fragminibus panis ita infestatus, ut aegre nec nisi postico euadere in Palatium valuerit, nihil non excogitavit ad invehendos etiam tempore hiberno commeatus.
888 Illud plane quantumuis salubriter et in tempore: cum essedario, pro quo quattuor fili deprecabantur, magno omnium fauore indulsisset rudem, tabulam ilico misit admonens populum, quanto opere liberos suscipere deberet, quos videret et gladiatori praesidio gratiaeque esse.
889 Iuris dictionem de fidei commissis quotannis et tantum in urbe delegari magistratibus solitam in perpetuum atque etiam per provincias potestatibus demandavit. Capiti Papiae Poppaeae legis a Tiberio Caesare, quasi sexagenarii generare non possent, addito obrogavit.
890 Ipse quosdam novo exemplo relegavit, ut ultra lapidem tertium vetaret egredi ab urbe. De maiore negotio acturus in curia medius inter consulum sellas tribunicio subsellio sedebat. Commeatus a senatu peti solitos benefici sui fecit. Ornamenta consularia etiam procuratoribus ducenariis indulsit.
891 Triumphalia ornamenta Silano, filiae suae sponso, nondum puberi dedit, maioribus vero natu tam multis tamque facile, ut epistula communi legionum nomine extiterit petentium, ut legatis consularibus simul cum exercitu et triumphalia darentur, ne causam belli quoquo modo quaererent.
892 Milites domus senatorias salutandi causa ingredi etiam patrum decreto prohibuit. Libertinos, qui se pro equitibus R. agerent, publicavit, ingratos et de quibus patroni quererentur revocavit in seruitutem advocatisque eorum negavit se adversus libertos ipsorum ius dicturum.
893 Germanorum legatis in orchestra sedere permisit, simplicitate eorum et fiducia commotus, quod in popularia deducti, cum animaduertissent Parthos et Armenios sedentis in senatu, ad eadem loca sponte transierant, nihilo deteriorem virtutem aut condicionem suam praedicantes.
894 Cum regibus foedus in foro icit porca caesa ac vetere fetialium praefatione adhibita. Sed et haec et cetera totumque adeo ex parte magna principatum non tam suo quam uxorum libertorumque arbitrio administravit, talis ubique plerumque, qualem esse eum aut expediret illis aut liberet.
895 Britannicum vicesimo imperii die inque secundo consulatu, natum sibi paruulum etiam tum, et militi pro contione manibus suis gestans et plebi per spectacula gremio aut ante se retinens assidue commendabat faustisque ominibus cum adclamantium turba prosequebatur.
896 Ac ne singillatim minora quoque enumerem, revocatas liberalitates eius, iudicia rescissa, suppositos aut etiam palam immutatos datorum officiorum codicillos: Appium Silanum consocerum suum Iuliasque, alteram Drusi, alteram Germanici filiam, crimine incerto nec defensione ulla data occidit, item Cn.
897 Nam illud omnem fidem excesserit quod nuptiis, quas Messalina cum adultero Silio fecerat, tabellas dotis et ipse consignaverit, inductus, quasi de industria simularentur ad auertendum transferendumque periculum, quod imminere ipsi per quaedam ostenta portenderetur.
898 Convivae, qui pridie scyphum aureum subripuisse existimabatur, revocato in diem posterum calicem fictilem apposuit. Dicitur etiam meditatus edictum, quo veniam daret flatum crepitumque ventris in convivio emittendi, cum periclitatum qvendam prae pudore ex continentia repperisset.
899 Libidinis in feminas profusissimae, marum omnino expers. Aleam studiosissime lusit, de cuius arte librum quoque emisit, solitus etiam in gestatione ludere, ita essedo alueoque adaptatis ne lusus confunderetur. Saevum et sanguinarium natura fuisse, magnis minimisque apparuit rebus.
900 Cum spectare antiqui moris supplicium Tiburi concupisset et deligatis ad palum noxiis carnifex deesset, accitum ab urbe vesperam usque opperiri perseveravit. Qvocumque gladiatorio munere, vel suo vel alieno, etiam forte prolapsos iugulari iubebat, maxime retiarios, ut expirantium facies videret.
901 Primis imperii diebus quanquam, ut diximus, iactator civilitatis, neque convivia inire ausus est nisi ut speculatores cum lanceis circumstarent militesque vice ministrorum fungerentur, neque aegrum quemquam visitavit nisi explorato prius cubiculo culcitisque et stragulis praetemptatis et excussis.
902 Reliquo autem tempore salutatoribus scrutatores semper apposuit, et quidem omnibus et acerbissimos. Sero enim ac vix remisit, ne feminae praetextatique pueri et puellae contrectarentur et ne cuius comiti aut librario calamariae et graphiariae thecae adimerentur.
903 Messalinae quoque amorem flagrantissimum non tam indignitate contumeliarum quam periculi metu abiecit, cum adultero Silio adquiri imperium credidisset; quo tempore foedum in modum trepidus ad castra confugit, nihil tota via quam essetne sibi saluum imperium requirens.
904 Nec dubitavit postero die Claudius ordinem rei gestae perferre ad senatum ac liberto gratias agere, quod pro salute sua etiam dormiens excubaret. Irae atque iracundiae conscius sibi, utramque excusavit edicto distinxitque, pollicitus alteram quidem brevem et innoxiam, alteram non iniustam fore.
905 Ostiensibus, quia sibi subeunti Tiberim scaphas obviam non miserint, graviter correptis eaque cum inuidia, ut in ordinem se coactum conscriberet, repente tantum non satis facientis modo veniam dedit. Quosdam in publico parum tempestiue adeuntis manu sua reppulit.
906 Item scribam quaestorium itemque praetura functum senatorem inauditos et innoxios relegavit, quod ille adversus privatum se intemperantius affuisset, hic in aedilitate inquilinos praediorum suorum contra vetitum cocta vendentes multasset vilicumque intervenientem flagellasset.
907 Nam cum initio recitationis defractis compluribus subsellis obesitate cuiusdam risus exortus esset, ne sedato quidem tumultu temperare potuit, quin ex interuallo subinde facti reminisceretur cachinnosque revocaret. In principatu quoque et scripsit plurimum et assidue recitavit per lectorem.
908 Et veneno quidem occisum convenit; ubi autem et per quem dato, discrepat. Quidam tradunt epulanti in arce cum sacerdotibus per Halotum spadonem praegustatorem; alii domestico convivio per ipsam Agrippinam, quae boletum medicatum auidissimo ciborum talium optulerat.
909 Huius filius praetor C. Caesarem abeuntem consulatu, quem adversus auspicia legesque gessisse existimabatur, ad disquisitionem senatus vocavit; mox consul imperatorem ab exercitibus Gallicis retrahere temptavit successorque ei per factionem nominatus principio civilis belli ad Corfinium captus est.
910 Ex hoc Domitius nascitur, quem emptorem familiae pecuniaeque in testamento Augusti fuisse mox vulgo notatum est, non minus aurigandi arte in adulescentia clarus quam deinde ornamentis triumphalibus ex Germanico bello. Verum arrogans, profusus, immitis censorem L.
911 De genitura eius statim multa et formidulosa multis coniectantibus praesagio fuit etiam Domiti patris vox, inter gratulationes amicorum negantis quicquam ex se et Agrippina nisi detestabile et malo publico nasci potuisse. Eiusdem futurae infelicitates signum evidens die lustrico exstitit; nam C.
912 Trimulus patrem amisit; cuius ex parte tertia heres, ne hanc quidem integram cepit correptis per coheredem gaium universis bonis. Et subinde matre etiam relegata paene inops atque egens apud amitam Lepidam nutritus est sub duobus paedagogis saltatore atque tonsore.
913 Gratia quidem et potentia revocatae restitutaeque matris usque eo floruit, ut emanaret in vulgus missos a Messalina uxore Claudi, qui eum meridiantem, quasi Britannici aemulum, strangularent. Additum fabulae eosdem dracone e pulvino se proferente conterritos refugisse.
914 Quae fabula exorta est deprensis in lecto eius circum cervicalia serpentis exuviis; quas tamen aureae armillae ex voluntate matris inclusas dextro brachio gestavit aliquamdiu ac taedio tandem maternae memoriae abiecit rursusque extremis suis rebus frustra requisiit.
915 Atque ut certiorem adhuc indolem ostenderet, ex Augusti praescripto imperaturum se professus, neque liberalitatis neque clementiae, ne comitatis quidem exhibendae ullam occasionem omisit. Graviora vectigalia aut abolevit aut minuit. Praemia delatorum Papiae legis ad quartas redegit.
916 Ad campestres exercitationes suas admisit et plebem declamavitque saepius publice; recitavit et carmina, non modo domi sed et in theatro, tanta universorum laetitia, ut ob recitationem supplicatio decreta sit eaque pars carminum aureis litteris Iovi Capitolino dicata.
917 Spectaculorum plurima et varia genera edidit: iuvenales, circenses, scaenicos ludos, gladiatorium munus. Iuvenalibus senes quoque consulares anusque matronas recepit ad lusum. Circensibus loca equiti secreta a ceteris tribuit commisitque etiam camelorum quadrigas.
918 Gymnico, quod in Saeptis edebat, inter buthysiae apparatum barbam primam posuit conditamque in auream pyxidem et pretiosissimis margaritis adornatam Capitolio consecravit. Ad athletarum spectaculum invitavit et virgines Vestales, quia Olympiae quoque Cereris sacerdotibus spectare conceditur.
919 Et primo per devexum pulpitum subeuntem admisit ad genua adlevatumque dextra exosculatus est, dein precanti tiara deducta diadema inposuit, verba supplicis interpretata praetorio viro multitudini pronuntiante; perductum inde in theatrum ac rursus supplicantem iuxta se latere dextro conlocavit.
920 Ob quae imperator consalutatus, laurea in Capitolium lata, Ianum geminum clausit, tamquam nullo residuo bello. Consulatus quattuor gessit: primum bimenstrem, secundum et novissimum semenstres, tertium quadrimenstrem; medios duos continuavit, reliquos inter annua spatia variavit.
921 Candidatos, qui supra numerum essent, in solacium dilationis ac morae legionibus praeposuit. Consulatum in senos plerumque menses dedit. Defunctoque circa Kal. Ian. altero e consulibus neminem substituit improbans exemplum vetus Canini Rebili uno die consulis.
922 De quibusdam rebus orationes ad senatum missas praeterito quaestoris officio per consulem plerumque recitabat. Formam aedificiorum urbis novam excogitavit et ut ante insulas ac domos porticus essent, de quarum solariis incendia arcerentur; easque sumptu suo extruxit.
923 Augendi propagandique imperii neque voluntate ulla neque spe motus umquam, etiam ex Britannia deducere exercitum cogitavit, nec nisi verecundia, ne obtrectare parentis gloriae videretur, destitit. Ponti modo regnum concedente Polemone, item Alpium defuncto Cottio in provinciae formam redegit.
924 Peregrinationes duas omnino suscepit, Alexandrinam et Achaicam; sed Alexandrina ipso profectionis die destitit turbatus religione simul ac periculo. Nam cum circumitis templis in aede Vestae resedisset, consurgenti ei primum lacinia obhaesit, dein tanta oborta caligo est, ut dispicere non posset.
925 Ibidem saepius et per complures cantavit dies; sumpto etiam ad reficiendam vocem brevi tempore, impatiens secreti a balineis in theatrum transiit mediaque in orchestra frequente populo epulatus, si paulum subbibisset, aliquid se sufferti tinniturum Graeco sermone promisit.
926 Dubitavit etiam an privatis spectaculis operam inter scaenios daret quodam praetorum sestertium decies offerente. Tragoedias quoque cantavit personatus heroum deorumque, item heroidum ac dearum, personis effectis ad similitudinem oris sui et feminae, prout quamque diligeret.
927 Inter cetera cantavit Canacen parturientem, Oresten matricidam, Oedipodem excaecatum, Herculem insanum. In qua fabula fama est tirunculum militem positum ad custodiam aditus, cum eum ornari ac vinciri catenis, sicut argumentum postulabat, videret, accurrisse ferendae opis gratia.
928 Eas adeo grate recipiebat, ut legatos, qui pertulissent, non modo primos admitteret, sed etiam familiaribus epulis interponeret. A quibusdam ex his rogatus ut cantaret super cenam, expectusque effusius, solos scire audire Graecos solosque se et studiis suis dignos ait.
929 Nec profectione dilata, ut primum Cassiopen traiecit, statim ad aram Iovis Cassii cantare auspicatus certamina deinceps obiit omnia. Nam et quae diversissimorum temporum sunt, cogi in unum annum, quibusdam etiam iteratis, iussit et Olympiae quoque praeter consuetudinem musicum agona commisit.
930 Itaque et enixae quaedam in spectaculis dicuntur et multi taedio audiendi laudandique clausis oppidorum portis aut furtim desiluisse de muro aut morte simulata funere elati. Quam autem trepide anxieque certaverit, quanta adversariorum aemulatione, quo metu iudicum, vix credi potest.
931 Et cum ad manus ventum esset lapidibusque et subselliorum fragminibus decerneretur, multa et ipse iecit in populum atque etiam praetoris caput consauciavit. Paulatim vero invalescentibus vitiis iocularia et latebras omisit nullaque dissimulandi cura ad maiora palam erupit.
932 Puerum Sporum exsectis testibus etiam in muliebrem naturam transfigurare conatus cum dote et flammeo per sollemnia nuptiarum celeberrimo officio deductum ad se pro uxore habuit; exstatque cuiusdam non inscitus iocus bene agi potuisse cum rebus humanis, si Domitius pater talem habuisset uxorem.
933 Quadringenis in punctum sestertiis aleam lusit. Piscatus est rete aurato et purpura coccoque funibus nexis. Numquam minus mille carrucis fecisse iter traditur, soleis mularum argenteis, canusinatis mulionibus, armillata phalerataque Mazacum turba atque cursorum.
934 Sed ut diversa omnia nandoque evasisse eam comperit, inops consilii L. Agermum libertum eius salvam et incolumem cum gaudio nuntiantem, abiecto clam iuxta pugione ut percussorem sibi subornatum arripi constringique iussit, matrem occidi, quasi deprehensum crimen voluntaria morte vitasset.
935 Tuscum nutricis filium relegavit, quod in procuratione Aegypti balineis in adventum suum exstructis lavisset. Senecam praeceptorem ad necem compulit, quamvis saepe commeatum petenti bonisque cedenti persancte iurasset suspectum se frustra periturumque potius quam nociturum ei.
936 Burro praefecto remedium ad fauces pollicitus toxicum misit. Libertos divites et senes, olim adoptionis mox dominationis suae fautores atque rectores, veneno partim cibis, partim potionibus indito intercepit. Nec minore saevitia foris et in exteros grassatus est.
937 Damnatorum liberi urbe pulsi enectique veneno aut fame; constat quosdam cum paedagogis et capsariis uno prandio pariter necatos, alios diurnum victum prohibitos quaerere. Nullus posthac adhibitus dilectus aut modus interimendi quoscumque libuisset quacumque de causa.
938 Certe neque adveniens neque proficiscens quemquam osculo impertiit ac ne resalutatione quidem; et in auspicando opere Isthmi magna frequentia clare, ut sibi ac populo Romano bene res verteret, optavit dissimulata senatus mentione. Sed nec populo aut moenibus patriae pepercit.
939 Ac ne non hinc quoque quantum posset praedae et manubiarum invaderet, pollicitus cadaverum et ruderum gratuitam egestionem nemini ad reliquias rerum suarum adire permisit, conlationibusque non receptis modo verum et efflagitatis provincias privatorumque census prope exhausit.
940 Spoponderant tamen quidam destituto Orientis dominationem, nonnulli nominatim regnum Hierosolymorum, plures omnis pristinae fortunae restitutionem. Cui spei pronior, Britannia Armeniaque amissa ac rursus utraque recepta, defunctum se fatalibus malis existimabat.
941 Neapoli de motu Galliarum cognovit die ipso quo matrem occiderat, adeoque lente et secure tulit ut gaudentis etiam suspicionem praeberet tamquam occasione nata spoliandarum iure belli opulentissimarum provinciarum; statimque in gymnasium progressus certantis athletas effusissimo studio spectavit.
942 Sed urgentibus aliis super alios nuntiis Romam praetrepidus rediit; leviterque modo in itinere frivolo auspicio mente recreata, cum adnotasset insculptum monumento militem Gallum ab equite R. oppressum trahi crinibus, ad eam speciem exsiluit gaudio caelumque adoravit.
943 Sed a philosophia eum mater avertit monens imperaturo contrariam esse; a cognitione veterum oratorum Seneca praeceptor, quo diutius in admiratione sui detineret. Itaque ad poeticam pronus carmina libenter ac sine labore composuit nec, ut quidam putant, aliena pro suis edidit.
944 Venere in manus meas pugillares libellique cum quibusdam notissimis versibus ipsius chirographo scriptis, ut facile appareret non tralatos aut dictante aliquo exceptos, sed plane quasi a cogitante atque generante exaratos; ita multa et deleta et inducta et superscripta inerant.
945 Exiit opinio post scaenicas coronas proximo lustro descensurum eum ad Olympia inter athletas; nam et luctabatur assidue nec aliter certamina gymnica tota Graecia spectaverat quam brabeutarum more in stadio humi assidens ac, si qua paria longius recessissent, in medium rnanibus suis protrahens.
946 Sub exitu quidem vitae palam voverat, si sibi incolumis status permansisset, proditurum se partae victoriae ludis etiam hydraulam et choraulam et utricularium ac novissimo die histrionem saltaturumque Vergili Turnum. Et sunt qui tradant Paridem histrionem occisum ab eo quasi gravem adversarium.
947 Ab hoc sunt imperatoris Galbae avus ac pater: avus clarior studiis quam dignitate (non enim egressus praeturae gradum) multiplicem nec incuriosam historiam edidit; pater consulatu functus, quamquam brevi corpore, atque etiam gibber, modicaeque in dicendo facultatis, causas industrie actitavit.
948 Quamquam autem nondum aetate constanti veterem civitatis exoletumque morem ac tantum in domo sua haerentem obstinatissime retinuit, ut liberti servique bis die frequentes adessent ac mane salvere, vesperi valere sibi singuli dicerent. Inter liberales disciplinas attendit et iuri.
949 Observavit ante omnis Liviam Augustam, cuius et vivae gratia plurimum valuit et mortuae testamento paene ditatus est; sestertium namque quingenties cum praecipuum inter legatarios habuisset, quia notata non perscripta erat summa, herede Tiberio legatum ad quingenta revocante, ne haec quidem accepit.
950 Caede Gaii nuntiata multis ad occasionem stimulantibus quietem praetulit. Per hoc gratissimus Claudio receptusque in cohortem amicorum, tantae dignationis est habitus, ut cum subita ei valitudo nec adeo gravis incidisset, dilatus sit expeditionis Britannicae dies.
951 At in iure dicendo cum de proprietate iumenti quaereretur, levibus utrimque argumentis et testibus ideoque difficili coniectura veritatis, ita decrevit ut ad lacum, ubi adaquari solebat, duceretur capite involuto atque ibidem revelato, eius esset, ad quem sponte se a potu recepisset.
952 Acciditque ut, cum provinciam ingressus sacrificaret, intra aedem publicam puero e ministris acerram tenenti capillus repente toto capite canesceret, nec defuerunt qui interpretarentur significari rerum mutationem successurumque iuveni senem, hoc est ipsum Neroni.
953 Dein iustitio indicto, e plebe quidem provinciae legiones et auxilia conscripsit super exercitum veterem unius legionis duarumque alarum et cohortium trium; at e primoribus prudentia atque aetate praestantibus velut instar senatus, ad quos de maiore re quotiens opus esset referretur, instituit.
954 Delegit et equestris ordinis iuvenes, qui manente anulorum aureorum usu evocati appellarentur, excubiasque circa cubiculum suum vice militum agerent. Etiam per provincias edicta dimisit, auctor singulis universisque conspirandi simul, et ut qua posset quisque opera communem causam iuvarent.
955 Ea fama et confirmata et aucta est, ut primum urbem introiit. Nam cum classiarios, quos Nero ex remigibus iustos milites fecerat, redire ad pristinum statum cogeret, recusantis atque insuper aquilam et signa pertinacius flagitantis non modo immisso equite disiecit, sed decimavit etiam.
956 His diverso vitiorum genere grassantibus adeo se abutendum permisit et tradidit, ut vix sibi ipse constaret, modo acerbior parciorque, modo remissior ac neglegentior quam conveniret principi electo atque illud aetatis. Quosdam claros ex utroque ordine viros suspicione minima inauditos condemnavit.
957 Civitatem R. raro dedit, iura trium liberorum vix uni atque alteri, ac ne his quidem nisi ad certum praefinitumque tempus. Iudicibus sextam decuriam adici precantibus non modo negavit, sed et concessum a Claudio beneficium, ne hieme initioque anni ad iudicandum evocarentur, eripuit.
958 Monile, margaritis gemmisque consertum, ad ornandam Fortunam suam Tusculanam ex omni gaza secreverat; id repente quasi augustiore dignius loco Capitolinae Veneri dedicavit ac proxima nocte somniavit speciem Fortunae querentis fraudatam se dono destinato, minantisque erepturam et ipsam quae dedisset.
959 Cumque exterritus luce prima ad expiandum somnium, praemissis qui rem divinam appararent, Tusculum excucurrisset, nihil invenit praeter tepidam in ara favillam atratumque iuxta senem in catino vitreo tus tenentem et in calice fictili merum. Observatum etiam est kal.
960 Haud multo post cognoscit teneri castra ab Othone, ac plerisque ut eodem quam primum pergeret suadentibus (posse enim auctoritate et praesentia praevalere) nihil amplius quam continere se statuit et legionariorum firmare praesidiis, qui multifariam diverseque tendebant.
961 Plures autem prodiderunt, optulisse ultro iugulum et ut hoc agerent ac ferirent, quando ita videretur, hortatum. Illud mirum admodum fuerit, neque praesentium quemquam opem imperatori ferre conatum et omnes qui arcesserentur sprevisse nuntium, excepta Germanicianorum vexillatione.
962 Statura fuit iusta, capite praecalvo, oculis caeruleis, adunco naso, manibus pedibusque articulari morbo distortissimis, ut neque calceum perpeti nec libellos evolvere aut tenere omnino valeret. Excreverat etiam in dexteriore latere eius caro praependebatque adeo ut aegre fascia substringeretur.
963 Periit tertio et septuagesimo aetatis anno, imperii mense septimo. Senatus, ut primum licitum est, statuam ei decreverat rostratae columnae superstantem in parte fori, qua trucidatus est; sed decretum Vespasianus abolevit, percussores sibi ex Hispania in Iudaeam submisisse opinatus.
964 Pater L. Otho, materno genere praeclaro multarumque et magnarum propinquitatum, tam carus tamque non absimilis facie Tiberio principi fuit, ut plerique procreatum ex eo crederent. Vrbanos honores, proconsulatum Africae et extraordinaria imperia severissime administravit.
965 Ausus etiam est in Illyrico milites quosdam, quod motu Camilli ex paenitentia praepositos suos quasi defectionis adversus Claudium auctores occiderant, capite punire et quidem ante principia se coram, quamvis ob id ipsum promotos in ampliorem gradum a Claudio sciret.
966 Mai. Natus est Camillo Arruntio, Domitio Ahenobarbo cons. A prima adulescentia prodigus ac procax, adeo ut saepe flagris obiurgaretur a patre, ferebatur et vagari noctibus solitus atque invalidum quemque obviorum vel potulentum corripere ac distento sago impositum in sublime iactare.
967 Post patris deinde mortem libertinam aulicam gratiosam, quo efficacius coleret, etiam diligere simulavit quamvis anum ac paene decrepitam: per hanc insinuatus Neroni, facile summum inter amicos locum tenuit congruentia morum, ut vero quidam tradunt, et consuetudine mutui stupri.
968 Id satis visum, ne poena acrior mimum omnem divulgaret, qui tamen sic quoque hoc disticho enotuit: Cur Otho mentito sit, quaeritis, exul honore? Vxoris moechus coeperat esse suae. Provinciam administravit quaestorius per decem annos, moderatione atque abstinentia singulari.
969 Cuidam etiam de parte finium cum vicino litiganti, adhibitus arbiter, totum agrum redemit emancipavitque; ut iam vix ullus esset, qui non et sentiret et praedicaret solum successione imperii dignum. Speraverat autem fore ut adoptaretur a Galba, idque in dies exspectabat.
970 Ante paucos dies servo Caesaris pro impetrata dispensatione decies sestertium expresserat; hoc subsidium tanti coepti fuit. Ac primo quinque speculatoribus commissa res est, deinde decem aliis, quos singuli binos produxerant; omnibus dena sestertia repraesentata et quinquagena promissa.
971 Tulerat animus post adoptionem statim castra occupare cenantemque in Palatio Galbam adgredi, sed obstitit respectus cohortis, quae tunc excubabat, ne oneraretur invidia, quod eiusdem statione et Gaius fuerat occisus et desertus Nero. Medium quoque tempus religio et Seleucus exemit.
972 Expeditionem autem impigre atque etiam praepropere inchoavit, nulla ne religionum quidem cura, sed et motis necdum conditis ancilibus, (quod antiquitus infaustum habetur) et die, quo cultores deum Matris lamentari et plangere incipiunt, praeterea adversissimis auspiciis.
973 Et circa lucem demum expergefactus, uno se traiecit ictu infra laevam papillam irrumpentibusque ad primum gemitum modo celans modo detegens plagam, exanimatus est et celeriter (nam ita praeceperat) funeratus, tricensimo et octavo aetatis anno et nonagesimo quinto imperii die.
974 Multi praesentium militum cum plurimo fletu manus ac pedes iacentis exosculati, fortissimum virum, unicum imperatorem praedicantes, ibidem statim nec procul a rogo vim suae vitae attulerunt; multi et absentium accepto nuntio prae dolore armis inter se ad internecionem concurrerunt.
975 Contra plures auctorem generis libertinum prodiderunt, Cassius Severus nec minus alii eundem et sutorem veteramentarium, cuius filius sectionibus et cognituris uberius compendium nanctus, ex muliere vulgari, Antiochi cuiusdam furnariam exercentis filia, equitem R.
976 Pisonem inimicum et interfectorem eius accusavit condemnavitque, ac post praeturae honorem inter Seiani conscios arreptus et in custodiam fratri datus scalpro librario venas sibi incidit, nec tam mortis paenitentia quam suorum obtestatione obligari curarique se passus in eadem custodia morbo periit.
977 Curam quoque imperii sustinuit, absente eo expeditione Britannica; vir innocens et industrius, sed amore libertinae perinfamis, cuius etiam salivis melle commixtis, ne clam quidem aut raro sed cotidie ac palam, arterias et fauces pro remedio fovebat. Idem miri in adulando ingenii, primus C.
978 In provincia singularem innocentiam praestitit biennio continuato, cum succedenti fratri legatus substitisset; at in urbano officio dona atque ornamenta templorum subripuisse et commutasse quaedam ferebatur, proque auro et argento stagnum et aurichalcum supposuisse.
979 Quam veterem de se persuasionem Vitellius recentibus etiam experimentis auxerat, tota via caligatorum quoque militum obvios exosculans, perque stabula ac deversoria mulionibus ac viatoribus praeter modum comis, ut mane singulos iamne iantassent sciscitaretur seque fecisse ructu quoque ostenderet.
980 Ac subinde caede Galbae adnuntiata, compositis Germanicis rebus, partitus est copias, quas adversus Othonem praemitteret, quasque ipse perduceret. Praemisso agmine laetum evenit auspicium, siquidem a parte dextra repente aquila advolavit, lustratisque signis ingressos viam sensim antecessit.
981 At contra ipso movente, statuae equestres, cum plurifariam ei ponerentur, fractis repente cruribus pariter corruerunt, ac laurea, quam religiosissime circumdederat, in profluentem excidit; mox Viennae pro tribunali iura reddenti gallinaceus supra umerum ac deinde in capite astitit.
982 Nec eo setius ad leniendam gravitatem odoris plurimum meri propalam hausit passimque divisit. Pari vanitate atque insolentia lapidem memoriae Othonis inscriptum intuens, dignum eo Mausoleo ait, pugionemque, quo is se occiderat, in Agrippinensem coloniam misit Marti dedicandum.
983 Ut autem homo non profundae modo sed intempestivae quoque ac sordidae gulae, ne in sacrificio quidem umquam aut itinere ullo temperavit, quin inter altaria ibidem statim viscus et farra paene rapta e foco manderet, circaque viarum popinas fumantia obsonia, vel pridiana atque semesa.
984 Quosdam et de plebe ob id ipsum, quod Venetae factioni clare male dixerant, interemit, contemptu sui et nova spe id ausos opinatus. Nullis tamen infensior quam vernaculis et mathematicis, ut quisque deferretur, inauditum capite puniebat exacerbatus, quod post edictum suum, quo iubebat intra Kal.
985 Alii tradunt ipsam taedio praesentium et imminentium metu venenum a filio impetrasse, haud sane difficulter. Octavo imperii mense desciverunt ab eo exercitus Moesiarum atque Pannoniae, item ex transmarinis Iudaicus et Syriaticus, ac pars in absentis, pars in praesentis Vespasiani verba iurarunt.
986 Ad retinendum ergo ceterorum hominum studium ac favorem, nihil non publice privatimque nullo adhibito modo largitus est. Delectum quoque ea condicione in urbe egit, ut voluntariis non modo missionem post victoriam, sed etiam veteranorum iustaeque militiae commoda polliceretur.
987 Vbi cum deserta omnia repperisset, dilabentibus et qui simul erant, zona se aureorum plena circumdedit confugitque in cellulam ianitoris, religato pro foribus cane lectoque et culcita obiectis. Irruperant iam agminis antecessores ac nemine obvio rimabantur, ut fit, singula.
988 Quare princeps quoque et locum incunabulorum assidue frequentavit, manente villa qualis fuerat olim, ne quid scilicet oculorum consuetudini deperiret; et aviae memoriam tanto opere dilexit, ut sollemnibus ac festis diebus pocillo quoque eius argenteo potare perseveraverit.
989 Post uxoris excessum Caenidem, Antoniae libertam et a manu, dilectam quondam sibi revocavit in contubernium, habuitque etiam imperator paene iustae uxoris loco. Claudio principe Narcissi gratia legatus legionis in Germaniam missus est; inde in Britanniam translatus tricies cum hoste conflixit.
990 Quare triumphalia ornamenta et in brevi spatio duplex sacerdotium accepit, praeterea consulatum, quem gessit per duos novissimos anni menses. Medium tempus ad proconsulatum usque in otio secessuque egit, Agrippinam timens potentem adhuc apud filium et defuncti quoque Narcissi amici perosam.
991 Mox cum aedilem eum C. Caesar, succensens curam verrendis viis non adhibitam, luto iussisset oppleri congesto per milites in praetextae sinum, non defuerunt qui interpretarentur, quandoque proculcatam desertamque rem p. civili aliqua perturbatione in tutelam eius ac velut in gremium deventuram.
992 Amicorum libertatem, causidicorum figuras ac philosophorum contumaciam lenissime tulit. Licinium Mucianum notae impudicitiae, sed meritorum fiducia minus sui reverentem, numquam nisi clam et hactenus retaxare sustinuit, ut apud communem aliquem amicum querens adderet clausulam: Ego tamen vir sum.
993 Salvium Liberalem in defensione divitis rei ausum dicere: Quid ad Caesarem, si Hipparchus sestertium milies habet? et ipse laudavit. Demetrium Cynicum in itinere obvium sibi post damnationem, ac neque assurgere neque salutare se dignantem, oblatrantem etiam nescio quid, satis habuit canem appellare.
994 Offensarum inimicitiarumque minime memor executorve, Vitelli hostis sui filiam splendidissime maritavit, dotavit etiam et instruxit. Trepidum eum interdicta aula sub Nerone quaerentemque, quidnam ageret aut quo abiret, quidam ex officio admissionis simul expellens, abire Morboviam iusserat.
995 Nam ut suspicione aliqua vel metu ad perniciem cuiusquam compelleretur tantum afuit, ut monentibus amicis cavendum esse Mettium Pompusianum, quod vulgo crederetur genesin habere imperatoriam, insuper consulem fecerit, spondens quandoque beneficii memorem futurum.
996 Hunc quoque, quamvis relegatum primo, deinde et interfici iussum, magni aestimavit servare quoquo modo, missis qui percussores revocarent; et servasset, nisi iam perisse falso renuntiatum esset. Ceterum neque caede cuiusquam umquam laetatus, iustis suppliciis inlacrimavit etiam et ingemuit.
997 Sunt contra qui opinentur ad manubias et rapinas necessitate compulsum summa aerarii fiscique inopia; de qua testificatus sit initio statim principatus, professus quadringenties milies opus esse, ut res p. stare posset. Quod et veri similius videtur, quando et male partis optime usus est.
998 Ludis, per quos scaena Marcelliani theatri restituta dedicabatur, vetera quoque acroamata revocaverat. Apollinari tragoedo quadringenta, Terpno Diodoroque citharoedis ducena, nonnullis centena, quibus minimum, quadragena sestertia insuper plurimas coronas aureas dedit.
999 Nec ullo tempore facilior aut indulgentior traditur, eaque momenta domestici ad aliquid petendum magno opere captabant. Et super cenam autem et semper alias comissimus, multa ioco transigebat; erat enim dicacitatis plurimae, etsi scurrilis et sordidae, ut ne praetextatis quidem verbis abstineret.
1000 Quendam e caris ministris dispensationem cuidam quasi fratri petentem cum distulisset, ipsum candidatum ad se vocavit; exactaque pecunia, quantam is cum suffragatore suo pepigerat, sine mora ordinavit; interpellanti mox ministro: Alium tibi, ait, quaere fratrem; hic, quem tuum putas, meus est.
1001 Nam cum inter cetera prodigia Mausoleum derepente patuisset et stella crinita in caelo apparuisset, alterum ad Iuniam Calvinam e gente Augusti pertinere dicebat, alterum ad Parthorum regem qui capillatus esset; prima quoque morbi accessione: Vae, inquit, puto, deus fio.
1002 Iul. annum agens aetatis sexagensimum ac nonum, superque mensem ac diem septimum. Convenit inter omnis, tam certum eum de sua suorumque genitura semper fuisse, ut post assiduas in se coniurationes ausus sit adfirmare senatui, ut filios sibi successuros aut neminem.
1003 Dicitur etiam vidisse quondam per quietem stateram media parte vestibuli Palatinae domus positam examine aequo, cum in altera lance Claudius et Nero starent, in altera ipse ac filii. Nec res fefellit, quando totidem annis parique temporis spatio utrique imperaverunt.
1004 Tribunus militum et in Germania et in Britannis meruit summa industriae, nec minore modestiae fama, sicut apparet statuarum et imaginum eius multitudine ac titulus per utramque provinciam. Post stipendia foro operam dedit, honestam magis quam assiduam, eodemque tempore Arrecinam Tertullam, patre eq.
1005 Galba mox tenente rem p. missus ad gratulandum, quaqua iter convertit homine, quasi adoptionis gratia arcesseretur. Sed ubi turbari rursus cuncta sensit, redit ex itinere, aditoque Paphiae Veneris oraculo, dum de navigatione consulit, etiam de imperii spe confirmatus est.
1006 Vnde nata suspicio est, quasi desciscere a patre Orientisque regnum sibi vindicare temptasset; quam suspicionem auxit, postquam Alexandriam petens in consecrando apud Memphim bove Apide diadema gestavit, de more quidem rituque priscae religionis; sed non deerant qui sequius interpretarentur.
1007 Quare festinans in Italiam, cum Regium, dein Puteolos oneraria nave appulisset, Romam inde contendit expeditissimus inopinantique patri, velut arguens rumorum de se temeritatem, veni, inquit, pater, veni. Neque ex eo destitit participem atque etiam tutorem imperii agere.
1008 At illi ea fama pro bono cessit conversaque est in maximas laudes, neque vitio ullo reperto et contra virtutibus summis. Convivia instituit iucunda magis quam profusa. Amicos elegit, quibus etiam post eum principes ut et sibi et rei p. necessariis adquieverunt praecipueque sunt usi.
1009 Quosdam e gratissimis delicatorum, quamquam tam artifices saltationis, ut mox scaenam tenuerint, non modo fovere prolixius, sed spectare omnino in publico coetu supersedit. Nulli civium quicquam ademit; abstinuit alieno, ut si qui umquam, ac ne concessas quidem ac solitas conlationes recepit.
1010 Et tamen nemine ante se munificentia minor, amphitheatro dedicato thermisque iuxta celeriter exstructis, munus edidit apparatissimum largissimusque; dedit et navale proelium in veteri naumachia, ibidem et gladiatores atque uno die quinque milia omne genus ferarum.
1011 Natura autem benivolentissimus, cum ex instituto Tiberi omnes dehinc Caesares beneficia a superioribus concessa principibus aliter rara non haberet, quam si eadem iisdem et ipsi dedissent, primus praeterita omnia uno confirmavit edicto, nec a se peti passus est.
1012 Ne quid popularitatis praetermitteret, nonnumquam in thermis suis admissa plebe lavit. Quaedam sub eo fortuita ac tristia acciderunt, ut conflagratio Vesevi montis in Campania, et incendium Romae per triduum totidemque noctes, item pestilentia quanta non temere alias.
1013 Quidam opinantur consuetudinem recordatum, quam cum fratris uxore habuerit; sed nullam habuisse, persancte Domitia iurabat: haud negatura, si qua omnino fuisset, immo etiam gloriatura, quod illi promptissimum erat in omnibus probris. Excessit in eadem qua pater villa Id.
1014 Quod ut palam factum est, non secus atque in domestico luctu maerentibus publice cunctis, senatus prius quam edicto convocaretur ad curiam concurrit, obseratisque adhuc foribus, deinde apertis, tantas mortuo gratias egit laudesque congessit, quantas ne vivo quidem umquam atque praesenti.
1015 Post victoriam demum progressus et Caesar consalutatus, honorem praeturae urbanae consulari potestate suscepit titulo tenus (nam iuris dictionem ad collegam proximum transtulit); ceterum omnem vim dominationis tam licenter exercuit, ut iam tum qualis esset ostenderet.
1016 Nec tamen eo setius, cum Vologaesus Parthorum rex auxilia adversus Alanos ducemque alterum ex Vespasiani liberis depoposcisset, omni ope contendit ut ipse potissimus mitteretur; et quia discussa res est, alios Orientes reges ut idem postularent donis ac pollicitationibus sollicitare temptavit.
1017 Nam venationes gladiatoresque et noctibus ad lychnuchos; nec virorum modo pugnas, sed et feminarum. Praeterea quaestoriis muneribus, quae olim omissa revocaverat, ita semper interfuit, ut populo potestatem faceret bina paria e suo ludo postulandi, eaque novissima aulico apparatu induceret.
1018 Ac per omne gladiatorum spectaculum ante pedes ei stabat puerulus coccinatus parvo portentosoque capite, cum quo plurimum fabulabatur, nonnumquam serio. Auditus est certe, dum ex eo quaerit, ecquid sciret, cur sibi virum esset ordinatione proxima Aegypto praeficere Maecium Rufum.
1019 Instituit et quinquennale certamen Capitolino Iovi triplex, musicum, equestre, gymnicum, et aliquanto plurium quam nunc est coronatorum. Certabant enim et prosa oratione Graece Latineque, ac praeter citharoedos chorocitharistae quoque et psilocitharistae; in stadio vero cursu etiam virgines.
1020 De qua victoria praesagiis prius quam nuntiis comperit, siquidem ipso quo dimicatum erat die statuam eius Romae insignis aquila circumplexa pinnis clangores laetissimos edidit; pauloque post accisum Antonium adeo vulgatum est, ut caput quoque adportatum eius vidisse se plerique contenderet.
1021 Quaedam ex maximis officiis inter libertinos equitesque R. communicavit. Geminari legionum castra prohibuit, nec plus quam mille nummos a quoquam ad signa deponi; quod L. Antonium apud duarum legionum hiberna res novas moliens fiduciam cepisse etiam ex depositorum summa videbatur.
1022 Ius diligenter et industrie dixit, plerumque et in foro pro tribunali extra ordinem; ambitiosas centumvirorum sententias rescidit; reciperatores, ne se perfusoriis assertionibus accommodarent, identidem admonuit; nummarios iudices cum suo quemque consilio notavit.
1023 Cupiditatis quoque atque avaritiae vix suspicionem ullam aut privatus umquam aut princeps aliquamdiu dedit, immo e diverso magna saepe non abstinentiae modo sed etiam liberalitatis experimenta. Omnis circa se largissime prosecutus, nihil prius aut acrius monuit quam ne quid sordide faceret.
1024 Occidit et Helvidium filium, quasi scaenico exodio sub persona Paridis et Oenones divortium suum cum uxore taxasset; Flavium Sabinum alterum e patruelibus, quod eum comitiorum consularium die destinatum perperam praeco non consulem ad populum, sed imperatorem pronuntiasset.
1025 Bona vivorum ac mortuorum usquequaque quolibet et accusatore et crimine corripiebantur. Satis erat obici qualecumque factum dictumve adversus maiestatem principis. Confiscabantur alienissimae hereditates vel uno existente, qui diceret audisse se ex defuncto, cum viveret, heredem sibi Caesarem esse.
1026 Ianos arcusque cum quadrigis et insignibus triumphorum per regiones urbis tantos ac tot exstruxit, ut cuidam Graece inscriptum sit: arkei. Consulatus septemdecim cepit, quot ante eum nemo; ex quibus septem medios continuavit, omnes autem paene titulo tenus gessit, nec quemquam ultra Kal.
1027 Annum diemque ultimum vitae iam pridem suspectum habebat, horam etiam, nec non et genus mortis. Adulescentulo Chaldaei cuncta praedixerant; pater quoque super cenam quondam fungis abstinentem palam irriserat ut ignarum sortis suae, quod non ferrum potius timeret.
1028 Eadem formidine oblatum a senatum novum et excogitatum honorem, quamquam omnium talium appetentissimus, recusavit, quo decretum erat ut, quotiens gereret consulatum, equites R. quibus sors obtigisset, trabeati et cum hastis militaribus praecederent eum inter lictores apparitoresque.
1029 Denique Flavium Clementem patruelem suum, contemptissimae inertiae, cuius filios etiam tum parvulos successores palam destinaverat abolitoque priore nomine alterum Vespasianum appellari iusserat, alterum Domitianum, repente ex tenuissima suspicione tantum non in ipso eius consulatu interemit.
1030 Praenestina Fortuna, toto imperii spatio annum novum commendanti laetam eandemque semper sortem dare assueta, extremo tristissimam reddidit nec sine sanguinis mentione. Minervam, quam superstitiose colebat, somniavit excedere sacrario negantemque ultra se tueri eum posse, quod exarmata esset a Iove.
1031 Hunc delatum nec infitiantem, iactasse se quae providisset ex arte, sciscitatus est, quis ipsum maneret exitus; et affirmantem fore ut brevi laceraretur a canibus, interfici quidem sine mora, sed ad coarguendam temeritatem artis sepeliri quoque accuratissime imperavit.
1032 Ac sinisteriore brachio, velut aegro, lanis fasciisque per aliquot dies ad avertendam suspicionem obvoluto, ad ipsam horam dolorem interiecit; professusque conspirationis indicium et ob hos admissus, legenti traditum a se libellum et attonito suffodit inguina.
1033 Octob. anno aetatis quadragensimo quinto, imperii quinto decimo. Cadaver eius populari sandapila per vespillones exportatum Phyllis nutrix in suburbano suo Latina via funeravit, sed reliquias templo Flaviae gentis clam intulit cineribusque Iuliae Titi filiae, quam et ipsam educarat, conmiscuit.
1034 Liberalia studia imperii initio neglexit, quamquam bibliothecas incendio absumptas impensissime reparare curasset, exemplaribus undique petitis, missisque Alexandream qui describerent emendarentque. Numquam tamen aut historiae carminibusque noscendis operam ullam aut stilo vel necessario dedit.

Связаться
Выделить
Выделите фрагменты страницы, относящиеся к вашему сообщению
Скрыть сведения
Скрыть всю личную информацию
Отмена